Epistolium Suasorium Rogerio Auctore
An example persuasive letter written in Latin for students of Latin.
QVintVs Marco s.d.
Quas ad me scripsisti litteras abhinc triduum acceperam atque, fateor amice, me haud utcunque commotum legentem tibi in animo esse Roma abscedere atque demigrare in terras alienas longinquas. Gades inquis volo, Phasimque, Tanaimque magnopere in pectore ardet desiderium visendi. In quascunque Aeneas ipse pedem posuerit insulas quibusque amnibus sitim sibi pepulerit et ipse velim imponere pedem et eodem liquore frui. Tot enim verba sunt in ista tui epistula in cuius frontispicio perspexi non tuam propriam manum mihi gratissimam, sed alieni quasi dedisses amanuensi curandam gradum celerem foras dirigens. Unde tandem hoc tam subitum discedendi desiderium? Et familares, et amicos, parentesque relicturus es? Quamobrem, quaeso, nisi quod suspicor, spem habes ea videndi quarum intra pomeria Romana copiam non sentis. Crede mihi, Marce, quicquid optas, quicquid vis nec Gadibus nec Romae nec trans illas Herculis columnas restat, sed in te invenietur si satis diu rem perpenderis.
Aeneas Vlixesque pervagabantur sed non animi causa. Immo domum uterque petebant suam relictam aut propositam. Quos suspicis imitandos vere nihil aliud optabat quam domum, familiamque relictam et ubi optatorum facti sunt compotes, felicius vivebant. Tu vero sponte deserere vis urbem ubi natus es, quae te a cunabulis fovit, quam habitant omnes necessitudines, omnis affinitas, amicique, mater, pater, fratres, liberi,. O praeposteram sane animi persuasionem! Si adesset Aeneas, vere te obiurgaret, scilicet. Ipse reliquit domum fato coactus. Quid te compellit, Marce mi? Si creditores times, habeo quo solvas aes alienem. Si iniuram alicui fecisti, prastet sarcire mutuam concordiam quam tergiversari. Age, amice, iuxta Terentianam sententiam:
Aut consolando aut consilio aut re iuvero.
Sin vero malum non fugis sed aliquid boni e contrario appetis, etiam atque etiam considera utrum quod optas tibi vere te felicem reddat si forte adeptus eris. Oportet nos bona nobiscum portare ut quacunque in terra quocumque tempore, quocunque casu, nos existimeus felices. Animum tibi arma, cingeque auro quod nihil ponderis habet id est virtute. Ex ea fit omnis animi vera delectatio, omneque verum gaudium quod longiquae terrae ne mica quidem possis tibi monstrare. Eleganter quidem dixit Horatius:
Caelum non animum mutant qui trans mare currunt.
Nihil tibi adeptus eris nisi corporea praemia, formas et veluti umbras boni sed illud desiderium tibi non explebit et iterum atque iterum expetes dum vires te deficiant. Mane, quaeso, hic nobiscum qui te vere amamus quique tuam fortunam, tuosque casus non aliter ducimus quam nostros. Vale.
XV KAL. DEC.
DAT. ROMAE