Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 17
Verses 1-3
1 Sic autem erat a Patre coelesti definitum, et sic expediebat ad salutem humani generis, ut humani corporis imbecillitate, quod assumserat Dominus, offenderentur superbi Pharisaei, ut humilem ac mansuetum affligerent, atque occiderent: nihilo mitiores futuri in illius discipulos, sui praeceptoris vestigiis ingredientes. Ut autem incredulorum improbitas affligit bonos, ita bonorum tolerantia malis est occasio maioris exitii. Sed tamen horum malitia Deus abutitur in bonum totius mundi. Ait itaque Iesus ad discipulos suos, inter quos erat Iudas, auctor offendiculi futurus, ac Iesum iuxta mundum pusillum et humilem in mortem traditurus. Sed huius impietas salutem maturavit orbi, et huius exitium exemplum salutare fuit omnibus. Fieri non potest, inquit, quin eveniant offendicula, sed tamen hoc non excusat eum, cuius culpa venerit offendiculum.
2 Magis enim expediret illi, ut alligato circa collum saxo ingenti, quod in mola substernitur, praeceps detur in profundum maris, quam ut offendiculo sit uni ex istis pusillis iuxta mundum. Habent enim ultorem Deum, qui se putat in illis laedi. Levius autem est malum, hic supplicium quamvis acerbum perpeti, quam offensis pusillis, quos Deus amat, aeternos cruciatus accersere.
3 Cavete igitur vos, vestrum non est vitare, quo minus exoriantur offendicula, vestrum tamen est cavere, ne vestro vitio nascantur. Sic autem effugietis, ne vobis imputari possit offendiculum, si non solum nulli vestra culpa praebueritis occasionem offendiculi, verum etiam ab aliis oblatum, aut tollatis vestra mansuetudine, aut patientia vestra toleretis, non regeratis. Non enim ab impiis modo vobis oborientur tumultus, verum etiam inter vos, quoniam homines estis, nonnunquam orientur offensae, quibus oportebit mederi fraterna monitione, quae non prodit peccantem, si sanabilis est, et veniam habet paratam resipiscenti. Si itaque fors evenerit, ut aliquid admiserit in te frater tuus, noli dissimulare culpam, ne impunitas invitet licentiam, sed age fidum medicum, secreta obiurgatiuncula ostende illi morbum suum, ut pudore corrigatur. Facilius audiet amicum monitorem, quam turbulentum accusaotrem, quem habiturus est pro hoste. Sic enim est fere hominis ingenium, ut libentius acquiescat consiliis, quam succumbat iniuriae. Non potest non videri officium, cum quis secreto monet. Qui palam defert, et ad poenam vocat, non videtur velle mederi malo fratris, sed traducere. Quod si frater tuus abs te monitus resipuerit, et culpam agnoverit, sit parata venia, quae correctum placide comiterque recipiat: et adeo ne cogites de vindicando, ut pudori quoque illius, quantum potes, consulas.
Verses 4-7
4 Quod si per humanam infirmitatem relapsus fuerit in culpam, etiamsi septies eodem die peccaverit in te, ac septies in die resipuerit, teque placare studens dixerit: peccavi, poenitet, ignosce, condona illi ex animo culpam. Haec ignoscendi facilitas melius tuebitur inter vos pacem et concordiam, quam mutua offensarum retaliatio.
5 His dictis quoniam Apostoli intelligebant fontem omnium Evangelicarum virtutum esse fidem, quam adeo diligenter Dominus exigebat in edendis miraculis, quam toties comprobavit in multis etiam alienigenis, quae nihil non impetraret, et per quam ipsi quoque morbos depulerant, et Daemonia eiecerant: nec ignorabant fidei defectu factum, quod quendam muto obnoxium Daemoni non quiverint liberare. Quanquam nec caeteris Evangelicis praeceptis erit idoneus, nisi certam animo fiduciam conceperitis aliquis. Quando enim negliget huisu mundi voluptates: quando suas opes effundet in pauperes; quando condonabit iniuriam fratri; quando de male meritis bene merebitur; quando carceres, et virgas, et mortem toleranter accipiet, cui persuasum non sit, amplissimum esse praemium paratum in coelis? Hoc, inquam, quoniam intelligebant Apostoli, dicunt Domino: Domine, quando nihil habemus boni nisi ex te, rogamus, ut adaugeas nobis fidem.
6 Dominus autem sciens suos Apostolos adhuc esse crassos et imperfectos, et incrementum fidei potissimum in hoc petere, ut magis polleant miraculis, confirmat quidem robur ac vim fidei, si adsit sincera: sed indicat, eam cum summa modestia oportere esse coniunctam, nec proferendam ad inanem ostentationem, sed quotes urget salus proximi, aut gloria Dei. Ait autem per similitudinem: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, quod minutum est atque humile, nec exserit vim suam, nisi contritum aut commansum, dicetis huic arbori Sycamino, quae radicibus late actis, videtur nulla vi loco avelli posse, eradicator, et transplantatator in mare: et obediet vobis. Porro per granum sinapis Dominus seipsum indicavit, qui quum se praeberet humillimum omnium, tamen occultam divinae naturae vim intus occultabat, quae tum demum sese prodidit, posteaquam in cruce comminutum est granum, in morte sepultum est. Huius grani vis operabatur in discipulis, unde non oportebat ipsos sibi quicquam usurpare: quippe qui non essent auctores eorum quae gererent, sed tantum ministri, daturi poenas, si quod ipsis mandatum esset, cessassent peragere: caeterum omnem laudem transcripturi Deo, si quid per ipsos praeclare aut magnifice gestum fueri.