Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 16

Verses 9-11
9 Tempus autem hoc quoniam et incertum est cuique, et alioqui nulli non breve, properandum est, ut erogatis in pauperes terrenis facultatibus, paremus nobis viaticum in vitam aeternam. Sic enim futurm, ut benefactorum, quae gesserunt alii, nos quoque reddamur participes, qui illos opibus nostris iuverimus. Etenim qui facultatibus suis adiuvat Evangelii negotium agentem, hic vicissim in regno coelorum Evangelistae benefactis sublevabitur. Ait itaque Dominus: Et vobis in tempore consulite ad exemplum illius prudentis oeconomi. Conciliate vobis bonos amicos ex re mala, ut quum iussu Domini cogemini decedere ab isto domicilio corporis, illi recipiant vos in aeterna tabernacula. Felix permutatio est, quum caduca permutantur aeternis. Quid autem vilius est, aut a virtute longius abest, quam opes huius mundi? Vix unquam sine fraude parantur: nec alia est tuendi augendique ratio, quam parandi. Onerosa possessio est, * nec ea (nec alia est) tuta interim, nec omnino diuturna. Non enim sequuntur herum suum hinc emigrantem. Sed his tamen emere licet, quod aeternum est, quodque in futura vita sit usui. Ita fiet, ut quod reconditum iniustum facit hominem, ac multis curis obnoxium, id erogatum fiat instrumentum Evangelicae iustitiae, dum et sublevatur necessariis qui servit Evangelio, et merces ad largientem multo cum foenore redit.
10 Qui dispensat opes hominis, ita demum fidelis dispensator invenitur, si quam parcissime dispenset quod creditum est. At contra Deus, qui dives est in omnes, cupit largissime erogari, quod dispensandum tradidit: et pro infideli habet, quisquis veluti proprium tenuerit, quod Dominus voluit esse commune, quoties exigit proximi necessitas.
11 Proinde qui in dispensanda re vilissima secus se gesserit, quam ex sententia liberalissimi Domini, nonne videbitur indignus, cui Dominus credat rerum sublimiorum dispensationem? Quicquid habemus, Domini est: divitiae corporales, et quicquid gignit hic mundus, Dei benignitas est. Doctrinae Evangelica, reliquaeque dotes spiritus, Dei dona sunt: non in hoc datae, ut his soli fruamur, sed ut in utilitatem proximi dispensemus. Verum, hoc interest, quod ea, quae pertinent ad refocillandum corpus (quoniam extra nos sunt) nec propria sunt, neque perpetua, mundi opes sunt potius quam nostrae. Deinde quoniam speciem habent felicitatis iuxta mundum, quum revera vehementer officiant verae hominis felicitati: nec hoc sunt, quod dicuntur. Dicuntur enim bona, quum vere sint ea, quae reddunt hominem infelicem. Igitur opes animi verae sunt ac nostrae: non quod has Deo non debeamus, sed quod possessorem suum non deserant etiam in vita futura, si quis nunc, ut oportet, utatur. Ut autem in Republica nemo provehitur ad Consulatum, nisi prius in Aedilitate aut Praetura, aliisve minoribus Magistratibus speciem suae integritatis dederit: et in familia non creditur dispensatio rerum pretiosarum, nisi qui prius fidelem se declararit in rebus vilioribus: ita Dominus docet non esse redendam dispensationem opum Evangelicarum, quae vere proprieque sunt divitiae, ei, qui pecuniam, rem ut omnium vilissimam, ita et alienam, parum fideliter dispensarit. Quisquis enim non potest contemnere divitias terrenas, insincere dispensabit animi divitias. Haec Dominus inculcans animis suorum discipulorum, aiebat: Qui fidelis est in minimo, hunc consentaneum est in re magna fore fidelem: Rursum qui in pusillo iuniustus est, is et in magno erit iniustus: etenim cuius animum vilissimae rei cura sollicitare potest ad peccandum, hic multo facilius occasione maiore pertrahetur ad peccandum. Quod si in mammona iniquo, hoc est falsis, et ut fere fit, fraude partis divitiis, non praebueritis vos Domino fideles, qui eas dedit dispensandas: veras animi divitias quis credes vobis?

Verses 12-15
12 Et si in re aliena, quae nulli perpetua esse potest, parum fideles fuistis, quis committet vobis, quod perpetuo vestrum erat futurum? Levius laedit, qui mala fide tractat divitias huius mundi, quam opes Evangelicas?
13 Totum hominem postulat regnum Dei. Animum postulat ab omnium mundanarum rerum amore liberum. Nec est quod quisquam tentet miscere mundum cum Evangelio, quod est regnum coelorum. Etenim si nemo potest esse servus communis duobus dominis, quod vix inter ullos homines sic conveniat, ut unus servus utrique satisfacere possit suo obsequio, sed alterutro contemto, cogatur uni adhaerere: quanto minus vos potestis Deo servire et Mammonae, Dominis tam discordibus, ut inter illos nihil conveniat. Servit autem Mammonae, qui magnam felicitatis partem collocat in divitiis, eaque causa magno studio laborat, ut quam plurimum possideat, ut quod partum est, tueatur, et augeat. Hic gestit accrescente re, discruciatur erepta. Deo servit, qui vel reiectis istius mundi bonis, vel neglectim possidendo summo studio curat ea, quae faciant ad aeternam salutem.
14 Hos sermones omnes tametsi dicebantur his, qui se credebant esse posse Christi discipulos, onustos sollicitudine divitiarum, tamen audiebant et Pharisaei, quorum animi velut utres antiqui non capiebant hoc Evangelicae doctrinae mustum. Erant enim avari non solum pecuniarum, verum etiam gloriae. Erant elati, feroces ac vindices. Proinde deridebant doctrinam Domini Iesu provocantem ad beneficentiam, ad neglectum vindictae, gloriae, vitae denique.
15 Habet autem ac semper habebit hic mundus suos Pharisaeos, qui suis freti praesidiis derideant doctrinam modestiae, clementiae, mansuetudinis, ac liberalitatis. Abhorret ab hoc musto coelesti palatum assuetum vappae mundanae prudentiae. Utinam et horum sannas dignetur retundere Dominus Iesus, qui Pharisaeos irrisores severe redarguit, dicens: Vos, inquit, tumetis inanibus bonorum simulacris, venditantes vos apud homines, qui aestimant hominem ex opulentia, ex vestitu, ex observatione ceremoniarum, ex quibus vobis conciliatis etiam sanctimoniae laudem, quum revera nec divites sitis, nec sancti, nec felices, nec magni. Deus enim ex ipsis animi bonis aestimt hominem, qui solus intuetur corda vestra. Atque is demum dives est, qui apud Deum dives est: is iustus, qui apud Deum iustus est: is magnus est, qui sibi parvus, Dei iudicio magnus est. Nam fere fit, ut quod hominibus videtur sublime quiddam ac suspiciendum, apud Deum habeatur abominandum.