Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 14
Verses 15-20
15 Haec quum dixisset Iesus de convivio nuptiali, deque resurrectione iustorum: quidam e convivis, veluti per somnium tactus desiderio coelestis illius convivii, dixit: Beatus cui conteinget edere panem in regno Dei: veluti subindicans paucos fore, quibus cessura sit ea felicitas, quasique non quilibet ad illud convivium sint admittendi, sed duntaxat Iudaei, aut Iudaeorum primores.
16 Iesus autem, proposita parabola, docuit primo quidem loco vocatos Iudaeos, ne queri possent sese spretos esse: sed dum ipsi dediti rebus mundanis vocati recusant venire, pluris habentes peritura bona, quam vitam aeternam, vocandas esse omnes promiscue nationes, ut impleretur Ecclesiae coetus. Parabola erat huiusmodi: Homo quidam praedives constituerat exhibere coenam magnificam. Ad eam vocarat complures.
17 Quumque iam instaret coenae tempus, misit servum suum, qui nuntiaret omnibus invitatis iam instare coenae tempus, properarent. Invitarat olim per Prophetas, denuntiat rursus per Ioannem, ac Filium hominis: Venite, inquit, iam enim parata sunt omnia.
18 Hic cum frui liceret exspectata diu coena, coeperunt simul omnes excusare, alius alio praetextu. Primus enim intentus augendae rei domesticae, ac prius habens lucrum terrenae possessionis, quam aeternae felicitatis, respondit urgenti famulo: Praedium mercatus sum in agro, et necesse est eo proficisci, ut invisam quod emi. Rogo te, habeat me dominus tuus excusatum.
19 Itum est ad alterum. Ille simili morbo laborans, respondit: Iuga boum emi quinque. Eundum est igitur, ut ea probem, an feliciter emerim. Rogo te, effice ut dominus tuus habeat me excusatum: liberet enim venire, si liceret.
20 Itum est ad tertum. Et is excusavit, dicens: Uxorem duxi, et scis quam si res operosa, quot curas secum trahat, et idcirco, si maxime velim, non licet nunc venire.
Verses 21-24
21 His atque aliis praetextibus quum sese excusassent omnes, servus reversus renuntavit domino suo. Ibi dominus indignans, quod ultro vocati ad tam honorabile tamque felix convivium, ob res frivolas excusarent omnes, quo magis urerentur in posterum, simulatque intellexissent, et quantam rem sprevissent, et qui nunc in spretae felicitatis societatem successissent, dixit servo invitatori: Abi celeriter in omnes plateas et vicos huius civitatis, et quoscunque habueris obvios, debiles, caecos, et claudos, adducito ad convivium meum. Illos honoris gratia primos vocavi, non habent quod querantur. Illorum fastidium non perdet convivium meum. Erunt qui fruantur, etiamsi illi contemnant oblatum honorum. Efficiam, ut qui sibi videntur magni, caecis, debilibus, claudis, et omnium abiectissimis hominibus invideant.
22 Rediit servus, et peractis quae mandarat paterfamilias, ait illi: Domine, adduxi quoslibet, etiam e mediis viis, et tamen adhuc aliqua pars tui convivii vacabit. Nam apparasti copiosissimum, et innumerabilium convivarum capax.
23 Dominus autem cupiens, apparatum convivium quam plurimis esse usui, dicit servo: Abi rursum, abi vel extra civitatem in vias ac sepes, et undecunque collige mendicos, hospites vel ignotissimos: qui si graventur venire, vel improbitate compelle ut veniant ad me, et tandem impleatur domus mea.
24 Illud autem affirmo vobis, quod nemo virorum illorum, quibus id honoris habitum est, ut primi vocarentur, et fastidierunt, gustabit coenam meam. Fortasse poenitebit illos olim, quum viderint lautitias, ac splendorum convivii, et invidebunt his, quibus ipsorum fastidium locum fecit. Sed frustra tum cupient ingredi, qui, cum liceret, excusarunt.