Daily Gospel Meditation (11/6/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 14:12-14

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 14

Verses 12-14

12 Adiecit Dominus alteram, quae peculiariter pertinebat ad Pharisaeorum principem. Divites enim dum volunt hospitales videri, non vocant quos reficiant, sed eos a quibus vicissim invitentur, aut unde gloriam aucupentur sibi. Atque haec quidem non est hospitalitas, sed ambitio, vel avaritia, vel utrumque. Liberalitas enim est, quae libenter cuivis praestat beneficium sine spe rediturae gratiae. Parabola sic habet: Si vis bene collocare convivium tuum, si quando est tibi animus exhibere prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, qui tua liberalitate non egeant, aut qui bene de te meriti sint, ne vel referre gratiam, vel captare beneficium videaris, vel pudore vocare, ne videaris ingratus, neque fratres tuos aut vicinos, ne beneficium cognationi datum videatur, non affectui: neque vicinos divites, ne tibi pereat exhibiti convivii gratia. Peribit autem, si illi te vicissim invitent, et convivium aut aequale aut lautius etiam exhibeatur.

13 Sic enim pensato beneficio, nihil debebunt gratiae: sed si cupis bene collocare convivium, unde tibi redeat amplissima merces, non ab hominibus, sed a Deo, voca pauperes, debiles, caecos, et claudos. In his refocillandis Deum refice.

14 Dices: in his opera et impensa perierit. Non enim habent, quod rependant, et semper egent. Hoc ipso beatus eris, quia non habent quod referant. Sed habent opulentissimum patronum, qui sibi patietur imputari, quod in illos collatum fuerit. Is restituet pro temporariis aeterna. Noli praepropere poscere mercedem. Bonae fidei est cui credis. Restituet enim haud dubie, si non in hac vita, quanquam hic quoque restituet, certe in resurrectione iustorum. Haec autem Domini parabola, non solum pertinebat ad pauperes convivio reficiendos, sed ad sublevandam omnem proximi necessitatem, sive docendus est, sive monendus, sive consolandus, sive alio quocunque caritatis officio promovendus ad salutem. Haec autem Deo sunt praestanda, non homini.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!