Daily Gospel Meditation (11/3/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 14:1-6

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 14

Verses 1-6

1 Accidit autem post, ut invitatus ad convivium a quodam inter Pharisaeos primario, adiret domum illius, ac cibum caperet apud eum. Erat autem dies Sabbati. Accumbebant vero simul et alii multi Pharisaei, qui more suo observabant Iesum, si quid diceret, faceretve, quod in eo calumniarentur. Et ecce parata calumniae occasio.

2 Aderat enim illic homo quidam hydropi obnoxius, malo fere immedicabili, colore lurido, corpore turgido. Sed huic misero profuit venisse in conspectum Iesu. Infelix enim peccator, qui se subducit ab eius conspectu, qui cupit omnes fieri salvos.

3 Iesus autem non ignarus, quid apud se cogitarent Pharisaei, ac Legis periti, rogabat eos an Sabbato fas esset conferre sanitatem homini perituro.

4 Illi quum obticuissent, Iesus accersit hydropicum ad se, et contactu suo sanavit eum, ac iussit abire. Illico mutatus est homini color, subsedit corporis tumor. Hoc factum quum esset admirabile, tamen Pharisaeos offendebat violata Sabbati religio.

5 Iesus autem ostendens, illorum religionem esse praeposteram, qui in salute hominis offenderentur, in asino servato non offenderentur: respondit illorum tacitis cogitationibus, ac dixit: Si cuiusquam vestrum Asinus, aut Bos decidisset in puteum die Sabbati, utrum exspectaret donec praeteriisset. Sabbatum: an potius nihil moratus, statim eodem die extraheret iumentum suum ne periret? Si tantum apud vos valet Bovis, aut Asini salut, ut non putetis violari Sabbatum, cur offenditur animus vester, quod hunc hominum, cui praesens erat periculum ab aquis intercutibus, servaverim die Sabbati? Si opus expenditur, plus est operis in extrahendo iumento, quam in hoc homine servando. Vid, contigi, ac dimisi. Si personam aestimatis, potior esse vobis debet unius hominis salus, quam plurimorum boum aut asinorum.

6 Ad hunc sermonem obticuere Pharisaei, quorum animi sic erant corrupti depravatique, ut quum non haberent quod dilucidae veritati responderent, tamen approbare non possent quod a Iesus fieri videbant. Quod si quid ipsi eiusmodi facere potuissent, omnibus tubis ebuccinassent gloriam suam.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!