Daily Gospel Meditation (10/22/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 22:15-21

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew Chapter 22

Verses 15

15 His parabolis ubi se sentirent perstringi, adeo non sunt compuncti ad poenitentiam, ut nihil iam aliud cogitarent animis, quam de occidendo Iesu. Tantum malum est livor et ambitio. Aderat illis homicidii voluntas, sed deerat oportunitas. Non metuebant Deum talium facinorum ultorem, sed metuerunt populum. Visum est igitur illis ingredi diversa via, sicque rem cuniculis agere, ut invidia facti in Caesarem ac Caesaris praefectos derivaretur. Igitur in praesentia quidem ira dissimulata abeaunt: caeterum communicato inter ipsos consilio, placuit ut Iesus per subornatos proposita quaestione, ex responso caperetur, fieretque obnoxius Principibus: ut per illos veluti maiestatis reus, ac seditionis auctor occideretur, causa nihil ad Pharisaeos attinente. Commentum autem erat huiusmodi. Quum Iudaea iam coepisset esse tributaria Romanis, praefectus est ab Augusto censui colligendo Rex Herodes Antipatri filius. Atque hac de re non erat omnium eadem sententia. Quibusdam enim indignum videbatur, populum Deo sacrum, pendere tributum Principibus idololatris. Atque hac in sententia erant, qui Pharisaeis adhaerebant. Rursus erant qui Caesari faventes, dicerent oportere solvi tributum: et huius opinionis defensores, Herodiani dicti sunt, quod Herodes tributi colligendi praefectus esset. Exstiterant autem paulo ante duo quidam, Theudas et Iudas, qui dum palam defenderent, Iudaeos populum Deo dicatum, non debere tributum cuiquam profano Principi, veluti seditiosi, supplicio sunt affecti. Sperabant autem Pharisaei, ut Christus religioni favens magis quam Caesari profano et impio, solita libertate pronuntiaret adversus Herodianos, non esse pendendum tributum Caesari, moxque per illos deferretur Herodi, daturus poenas, quas ante Theudas et Iudas dederant. Quod si pronuntiasset esse reddendum tributum, iam calumniarentur illum adulari Principibus impiis, minus faventem religioni divinae.

Verses 16-21

16 Subornant igitur aliquot e suis discipulis, qui praesentibus Herodianis, ac frequente hominum multitudine, ne res careret testibus, fucate blanda oratione illum in nassam illiciant. Tanta erat caecitas, ut toties re frustra tentata, non conquiescerent. Nec pudet inconstantiae, qua nunc Magistrum appellant, quum antea calumniati sint illum spiritum habere Beelzebub. Et libertatem illius collaudant, ne vereatur Herodianos offendere: Magister, inquiunt, novimus te veracem esse, nec assentari cuiquam, nec mentiri quicquam: sed magna cum libertate doces, quod Deo placitum est, non quod hominibus videtur. Non enim vereris qunquam mortalium, nec est apud te respectus personarum. 17 Dic igitur nobis quid tibi videatur: fas est ut Iudaeorum populus, divinae religioni deditus, pendat censum Caesari, an non? Et dabimus posthac, an non dabimus? 18 Iesus autem ut ostenderet se non fallere illorum insidiosam blandiloquentiam, ita temperavit responsum admirabili sua sapientia, ut neutri factioni se redderet obnoxium; sed utramque moneret, quod magis ad illorum salutem attineret: nimirum ut Deo Principi summo solverent censum pietatis. Quid me, inquit, tentatis hypocritae? 19 Ostendite mihi numisma census. Conabantur enim Iesum illaqueare verbis ipsius. Ille vicissim eos illaqueat, ex ipsorum responsis. Obtulerunt igitur denarium, qui Caesaris habebat imaginem, ac titulum. 20 Utque declararet sese non in hoc venisse, ut leges ferret hisce de rebus, quae nihil attinebant ad pietatem, quaeque pro tempore aut recte fieri possent, aut secus, nummo conspecto, quasi parum agnosceret eiusmodi litteras atque imagines, qui coelestia tractabat, rogavit, cuius esset inscriptio, et cuius imago. 21 Responsum est: Caesaris. Tum Iesus: Reddite igitur, inquit, Caesari, si qua sunt Caesari: sed imprimis reddite Deo, quae sunt Dei: significans nihil officere pietati, si quis Deo dicatus, det profano Principi tributum, etiamsi non debeat, malens obsequi, quam provocare: praesertim in ea re, quae pauperiorem reddit, non impium. Alioqui si exigat, quod nos reddat impios, non iam Caesaris tributum est, sed Diaboli.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!