Daily Gospel Meditation (10/21/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 12:8-12

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 12

Verses 8-10

8 Quanquam haec ignominia apud homines, vera gloria est apud Deum. Nam illud affirmo vobis: Quisquis professus hic fuerit nomen meum coram hominibus, quod apud mundum erit invisum et exsecrabile, profitebor et ego illum, quum proferetur Filii Dei maiestas coram Angelis Dei.

9 Contra qui me non agnoverit hic apud homines, nec a nobis agnoscetur coram Angelis Dei.

10 Scio huius corporis infirmitatem multis futuram offendiculo: sed culpa, quae vel ab humano proficiscitur errore, vel ab imbecillitate naturae, quamvis atrox fuerit, tamen facile condonabitur. Proinde quod me vocant Samaritanum, vini potorem, amicum publicanorum, et Iesum fabri filium, facile remittetur si resipiscant. Est enim convitium, cui locum dedit huius corporis imbecillitas. Caeterum qui convitium dixerit in Spiritum Sanctum, per quem Deus operatur haec miracula, quoniam destinata malitia sciens ac volens repugnat gloriae Dei, non inveniet veniam nec in hoc seculo, nec in futuro. Quemadmodum Angelis impiis non est relictus reditus ad poenitentiam: quoniam nulla infirmitate, sed obstinata malitia restiterunt Deo, nec resipiscent unquam, nec veniae spem habent: eodem in statu fuerint homines, perversitatem illorum imitantes. Me vident hominem, dormientem, esurientem, videbunt et morientem: ignosci potest, si quid in me dicunt, quod in hominem potest competere. Caeterum quod invidia corrupti tribuunt ea facta spiritui Beelzebub, quae sciunt esse virtutis divinae, et Deum fraudantes sua gloria, et in impios Daemones transferentes quod Dei est: haec nimirum est diabolica malitia, quae ideo non impetrabit veniam a Deo, quanquam ad miserendum propensissimo, quia nescit poenitere. Multis igitur modis obstrepetur vestrae praedicationi. Quidam enim aut simpliciter errantes persequentur vos, aut errori mixta malitia. Quidam adversus animi conscientiam veritatem perspectam et cognitam oppugnabunt, non ob aliud, nisi quod adversetur pravis ipsorum affectibus.

Verses 11-12

11 Per hos spiritus Satanae malus rebellabit spiritui Dei bono; ac per suos satellites omni machinarum genere vos impetet. Quamvis autem estis idiotae, tenues, et humiles, non est quod metuatis mundi tumultum adversus vos. Sufficit spiritus Dei benignus ac simplex adversus omnem vel fraudem, vel violentiam huius mundi. Quum igitur pertrahemini in Synagogas illorum, delati de magnis criminibus, quum pertrahemini ad magistratus et principes, nolite facere, quod vulgus reorum solet, qui solliciti sunt, quid respondeant, aut quid loquantur, quo possint elabi e causa. Dabitis hoc publicae potestati, ut vocati compareatis.

12 Caeterum non est quod vereamini conspectum illorum, aut solliciti sitis, ut meditata oratione vos ipsos defendatis. Semper erit in promtu veritatis simplex oratio. Hanc, quoties erit opus, vobis suppeditabit Spiritus Sanctus. Qualis est vita vestra, talis erit et oratio. Nihil autem efficacius simplici veritate. Quemadmodum autem terror iudiciorum nonnullos transversos abducit a sinceritate professionis Evangelicae, ita multos pecuniae studium corrumpit.

 

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!