Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 4
Verses 5-8
Caeterum quo magis excitaret suos ad instantiam orandi, et impetrandi fiduciam adderet, adiecit huiusmodi parabolam: Quam exorabilis, inquit, sit Deus, natura beneficus erga filios suos, ex vobis ipsis coniecturam facite. Si quis vestrum egeat necessariis, et habeat amicum, audebit illum etiam medio noctis adire, ac pulsatis foribus dicere:
6 Amice da mihi commodato tres panes, quoniam amicus quidem meus de via veniens, subito oppressit me vespertinus hospes, nec habeo domi, quod illi apponam edendum.
7 Ac fortassis amicus ille non statim largietur quod petis, sed gravans aperire fores, respondebit intus: Noli mihi molestus esse nocturnus postulator, iam ostium meum clausum est, ac pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi quod petis.
8 Quod si is, qui panibus eget, non statim ad hanc excusationem abierit, sed perseveranter pulsaverit fores amici, illud affirmo vobis, etiamsi non moveat illum respectus amicitiae, tamen victus improbitate precantis, surget ac dabit illi, non solum tres panes, sed quotquot opus fuerit. Si tantum homini valet improbitas orandi apud hominem, quanto magis valebit apud Deum, qui delectatur huiusmodi improbitate, non offenditur. Et si quando differt dare quod petitur, non parcitas est in causa, aut difficultas, sed in hoc accendit desiderium nostrum, ut uberius donet, quod petimus, et nos carius habeamus, quod improbis precibus impetratum est. Quod igitur amicus egens faceret apud amicum hominem, hoc multo magis unusquisque vestrum audeat facere erga benignum patrem Deum, cui grata est talis importunitas, et qui dando exhauriri non potest.
Verses 9-13
9 Ab hoc igitur votis petite, si quid opus est, et dabitur vobis. Quaerite si quid ignoratis, et invenietis afflatu Spiritus paterni, quod humano ingenio percipi non poterat: pulsate precibus addendo eleemosynas in proximos, et aperietur vobis. Haec est improbitas, qua veluti vincitur et expugnatur Deus. Apud hominem nonnunquam incassum funduntur preces, vel quia non potest praestare, quod rogatur, vel quia non vult.
10 Verum apud Deum, quisquis petit, accipit, quisquis quaerit, invenit, quisquis pulsat, huic aperitur. Novit autem Pater vester, quae cunducant ad saluterm aeternam, haec libenter donat rogatus. Qui si per errorem rogaretur noxia: pro beneficio duceret negare, quod male peteretur, sed pro optatis daret salutaria. Efficit hoc pietas parentum carnalium erga filios, ut negare non possint iis, quos genuerunt, si rem petant ad corporis salutem pertinentem.
11 Coniecturam ex vobis ipsis facite: Quis enim est ex vobis, qui se ex patre suo petat panem, existimet filio daturum pro pane lapidem: aut si petat piscem, putet eum pro pisce porrecturum serpentem?
12 Aut si petat ovum, existimet illum pro ovo daturum putamine tectum scorpium?
13Quod si tantum valet naturae pietas apud homines alioqui malos, ut in filios utilia petentes benigni sint: quanto magis Pater vester, qui Pater est Spirituum, qui natura bonus est, impartiet vobis de coelo Spiritum suum bonum, omnia bona largiturum, si petieritis ab ipso? Habet et Satanas spiritum suum, quem inspirat suis, ad omnia mala sollicitatorem: habet mundus suum spiritum ad amorem rerum fluxarum illectantem: cum hoc spiritu nullum est consortium Spiritui Patris coelestis. Aliter exeat oportet, ut alter immigret in pectus.