Daily Gospel Meditation (10/9/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 10:25-37

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke Chapter 10

Verses 25-29

25 Quodam autem die quum Iesus, disputans cum Iudaeis, imposuisset silentium Sadducaeis, qui tentandi gratia quaestionem proposuerant de uxore septen viris nupta, quis eam esset omnium habiturus in resurrectione, accessit ad eum quidam Scriba, Legis peritus, velut ex intima Legis cognitione quaestionem propositurus: Magister, inquit, quod est praecipuum Dei praeceptum, quo servando possim assequi vitam aeternam?

26 Iesus respondit: Quod ex me quaeris, hoc alii debebant ex te discere; siquidem tu Legis scientiam profiteris. In ea quid scriptum est? Aut quomodo tu legis, quod ibi scriptum est?

27 Ille respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis viribus tuis, et ex tota menta tua, quia satis diligi non potest. Post hunc autem diliges proximum tuum sicut teipsum.

28 Iesus autem responsum approbans, ait: Tenes quid sit optimum, nihil superest, nisi ut praestes quod intelligis. Id si feceris, vives: nec enim cognitio Legis dat vitam, sed observatio.

29 Hoc Domini responso tactus Pharisaeus, quod verba Legis teneret, quum id, quod esset in Lege praecipuum, non observaret: quoniam tumebat inani gloria, noluit agnoscere vitium suum, sed perinde quasi iam praestitisset abunde praeceptum de diligendo Deo, quaestionem movet de proximo: Quis, inquiens, est meus proximus? quasi Deum diligeret, qui in proximum immitis ac maleficus esset. Iudaei vero proximi nomen ferme interpretabantur de suae gentis hominibus, existimantes sibi fas esse odisse exteros, nec in hos quicquam conferre beneficii.

Verses 30-36

30 Iesus itaque sciens animum hominis, respondet huiusmodi similitudine, rem totam mystica quadam imagine depingens ac ponens ob oculos, docensque, Dei praeceptum de diligendo proximo non esse circumscribendum arctis finibus cognationis ac gentis, sed latius ad omnes homines esse proferendum, quum saepenumero fiat, ut qui genere proximus est, alienior sit affectu, quam hostis. Homo quidam, inquit, proficiscens ab Hierosolymis Hiericho incidit in latrones, qui non contenti spoliasse vestibus miserum, inflicits etiam multis vulneribus reliquerunt eum in via semivivum, illic periturum, si nemo succurrisset, atque eo facto abierunt ipsi.

31 Accidit autem, ut Sacerdos quidam per eandem viam faceret iter. Is quum ob religionis professionem potissimum praestare debuerit Dei praeceptum, tamen Iudaeus Iudaeum, et Hierosolymita Hierosolymitam, spoliatum, saucium, semivivum vidit, nulloque misericordiae affectu tactus praeteriit.

32 Post haec accidit, ut eadem transiret Levita quidam, a quo merito quis exspectasset observationem praecepti divini, quod deditus Templo frequenter sacris operaretur. Et is quoque viso saucio praeteriit, neque quicquam opis attulit fratri ac populari suo.

33 Post hos accidit, ut Samaritanus quidam illac iter faciens, conspiceret spoliatum ac semivivum, et admirans quid esset, accessit propius, et intellecta hominis calamitate, misericordia motus est erga Iudaeum, quum ipse esset Samaritanus. Porro Iudaei vehementer abominantur Samaritanos.

34 Nec solum misertus est, sed neglecto itineris dispendio, adiit hominem, vinum et oleum infudit vulneribus, deinde obligavit. Nec hoc officio contentus, imposuit illum in iumentum suum ac deportavit in diversorium, atque illic diligentius etiam illius curam egit.

35 Quoniam autem urgebat itineris necessitas, depromsit duos denarios, deditque hospiti meritorio, ut tantisper haberet curam vulnerati, donec ipse peracto itinere redisset, dicens: Habes pretium, de meo cura hunc: quod si quid impenderis ultra summam hanc, tibi nihil peribit, mihi imputa quum rediero, et quicquid impenderis, resolvam.

36 Haec loquutus Dominus, dixit Legis perito: quis horum trium tibi videtur fuisse proximus ei, qui inciderat in latrones?

Verse 37

37 Tum Legis peritus: Is, inquit, qui misertus subvenit misero. Subiecit Iesus: Et hic recte respondisti, fac ut vitia respondeat orationi, et Samaritano malis esse smilior, quam Sacerdoti, aut Levitae. Hac parabola Dominus Iesus taxavit Iudaeorum arrogantiam, qui sibi videbantur abunde diligere Deum, quod illius Templum adirent, quod immolarent victimas, quod illius praecepta circumferrent in fimbriis vestium, quod Deum ac Dominum semper haberent in ore, quum Deus nihil moretur istiusmodi cultum, sed occulto sincerae puraeque mentis affectu magis delectetur. Caeterum erga proximum nullo caritatis affectu tangebantur sibi proprie viventes, et invidentes etiam quibus oportebat opitulari. Quod si quid officii praestabant, non praestabant nisi sui generis hominibus, quum oporteat omnem hominem esse proximum homini, si quando res poscat subsidium. Sacerdos et Levita genere hostis, caritate proximus erat. Iudaeica religio gentem discernit: Evangelica pietas nescit huiusmodi discrimina, gestiens omnibus benefacere, nullo personae delectu. Quemadmodum ipse Dominus venit servandis omnibus, aliquando Iudaeis probri gratia dictus Samaritanus, sed non offendit universas orbis nationes ignominia vocabuli, quum rem nominis experiantur salutarem. Samaritanum enim Syris custodem sonat. Erat nimirum versus pastor, qui nihil e suis perire patiebatur, quamvis morbidum, quamvis confractum aut erraticum, sed omnes optabat fieri participes salutis aeternae, quod quidem in ipso fuit. Universum genus humanum, malitia Satanae spoliatum innocentiae vestibus, sauciatum omni vitiorum genere, abiectum, destitutum, semivivum, ac desperationi proximum, descendens e coelo visere dignatus est: quoque facilius opitulari posset, assumta hominis natura, proxime accessit ad hominem, videns ac visus, audiens et auditus, contrectans et contrectatus: ac misertus nostrae calamitatis, nostra peccata sustulit in corpore suo, de suo dependit quod nos commerueramus: ac nostri curam egit, qui nullum peccatorem, quamvis humilem aut abiectum, aversatus est. Quum interim Sacerdos fastuosus praetereat morientem, quum Levita negligat deploratum, pergens qua coeperat, ne quid dispendii capiat in rebus huius mundi, dum proximo subvenit. Habet autem hic Smaritanus hospites suos, quibus ipse proficiscens in coelum, saucium curandum committit, promisso in coelis praemio, si quid ex abundantia caritatis supra quam praeceptum erat, impenderint sanando misero. Hi nimirum sunt Apostoli, et Apostolorum successores, per quos etiam hodie curat genus humanum, et a latronum violentia colligit in Ecclesiae diversorium, ubi snantur peccatorum vulnera. Quum igitur iuxta doctrinam Evangelicam amandus sit etiam inimicus, quum iuxta Scribae* professionem amandus sit etiam Samaritanus Iudaeo, si benefecerit, tamen Iudaei, qui memoriter tenebant, diliges Deum tuum supra omnia, diliges proximum tuum aeque ac teipsum, in uno Christo violabant utrumque praeceptum, et Deum afficientes contumelia, cuius verbis diffidebant, cuius miracula calumniabantur fieri virtute Beelzebub, (Pater enim Deus erat in Filio Deo) et proximum benemerentem oderant, ei machinantes exitium, qui salutem gratis adferebat omnibus. Utrunque autem praeceptum implevit, qui in Christo et Deum diligit supra omnia, et hominem optime meritum ut seipsum. Diligitur autem in membris suis, in quibus et offenditur, et afficitur ignominia, et occiditur.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!