Erasmus' Paraphrases of the Gospel According to Luke Chapter 10
Verses 17-20
17 Cum autem res mire successisset, reversi sunt cum gaudio, dicentes:Domine, non solum morbi pelluntur, verum etiam Daemonia subiiciuntur nobis in tuo nomine.
18 Iesus autem quo muniret suorum animos adversus morbum inanis gloriae, qui sanctis etiam solet obrepere, proponit illis exemplum Luciferi, qui ob superbiam a tanta felicitate subito deiectus esset: Videbam, inquit, Satanam fulguris ritu de coelo cadentem. Insignis erat illius dignitas in coelis, et tamen ob animi tumorem subito deiectus est a summis ad ima: Quanto magis vobis cavenda superbia, qui mortale corpus circumfertis, omnibus obnoxii periculis?
19 Magna est potestas, quam tradidi vobis, sed eam tradidi, non ut inde insolesceretis vos, sed ut per miracula conciliaretur fides Evangelio. Non repeto quod dedi, modo ne vos abutamini. Ecce enim do vobis potestatem, qua conculcetis serpentes et scorpiones, aut si quid aliud est, quo potest nocere inimicus Satanas. Nihil horum nocebit vobis.
20 Veruntamen de hoc non expedit vobis gloriari, quod Spiritus subiiciantur vobis: fient ista etiam per reprobos: sed de hoc gaudete, quod nomina vestra scripta sunt in coelis. Nam eo vos subvehet vestra modestia, veraque simplicitas, unde corruit per arrogantiam Lucifer, si perstiteritis in eo quod coepistis.
Verses 21-24
21 Haec loquutus Dominus, mox coepit exsultare Spiritu Sancto, ac de successu Evangelii Patri gratias agere, nos interim instituens exemplo suo, ut si quid feliciter cesserit nobis conantibus, exsultemus non humano affectu, sed gaudio spirituali: non nobis arrogantes ullam gloriae portionem, sed gaudentes illusstrari gloriam Dei, gaudentes de profectu proximi: Gratias, inquit, ago tibi, Domine Pater et conditor coeli ac terrae, quod haec tam sublimia celaveris eos, qui iuxta mundum sapientes habentur ac prudentes, ac revelaris ea pusillis, humilibus, idiotis, ac iuxta mundi iudicium imprudentibus. Sic profecto factum est, Pater, quia sic placuit aeterno tuo consilio, ut reiectis elatis, per humilitatem eveheres homines ad veram sublimitatem.
22 Nulla est auctoritas, quam mihi non tradiderit Pater, ne quid timeatis mundum, scientes vos habere potentem Dominum. Summus enim consensus est, et omnium rerum societas inter Patrem et me. Imo nemo plane novit Filium, quis sit, et quantus, nisi Pater qui genuit: neque quisquam novit, quis sit, et quantus sit Pater, nisi Filius ex eo natus, et si cui voluerit Filius aperire. Non aperit autem nisi modestis, mansuetis et credulis.
23 Post haec conversus ad discipulos suos, gratulatur illis eam felicitatem, quae negata esset summis etiam viris: Beati, inquit, oculi, qui vident quae vos videtis.
24 Illud enim pro certo confirmo vobis, quod multi Prophetae et Reges voluerunt videre quae vos humiles videtis, et non viderunt: et audire quae auditis, et non audierunt. Agnoscite felicitatem vestram, sed fugite insolentiam. Sumite sanctam superbiam adversus omnia, quae mundus hic ut sublimia miratur, quum exigua sint ac sordida praehis, quae vobis donantur.