Daily Gospel Meditation (9/27/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 9:1-6

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke

Chapter 9

Verses 1-3

1 Atque hactenus quidem Iesus per se gessit Evangelii negotium, duodecim Apostolos interim variis modis formans atque instituens, velut post acceptum Spiritum Sanctum in praedicandi munus successuros. Eoque factorum ac sermonum suorum perpetuos testes esse voluit. Verum ut interim ipsi quoque specimen aliquod sui darent in tanti muneris functionem, et vivo adhuc Domino sui periculum facerent: convocavit eos omnes in unum, ne quid in praedicatione discordarent. Ne vero praedicatio humilium et idiotarum omnino careret auctoritate, addidit illis virtutem ac potestatem eiiciendi omne Daemoniorum genus, et omne morborum genus sanandi. Congruebat enim, ut qui regnum Dei praedicarent, haberent ius in impios Daemones, hostes Dei, et qui praedicarent eam doctrinam, quae sanaret omnes morbos animorum, virtutem haberent sanandi morbos corporum: simulque decebat, ut ad Evangelii professionem homines beneficiis potius, quam terroribus allicerentur.

2 Ad meum, inquit, exemplum libenter et gratis vestra potestate subvenite morbis et calamitatibus omnium: ne sinceritatem Evangelicae praedicationis aliqua quaestus suspicione vitietis. Praescripsit autem, quid oporteret illos docere. Nec enim mandavit illis, ut docerent Legis ceremonias, mox abolendas: non humanas constitutiunculas, cuiusmodi docere solent Scribae et Pharisaei, circumeuntes mare et aridam, ut facerent unicum proselytum: sed ut docerent adesse regnum Dei, quod iam non in rebus corporalibus situm esset, sed in spiritu et virtute. Haec satis erat tum praedicare rudibus, ad praeparandum animos hominum doctrinae sublimiori.

3 Ne vero remoraretur illos ad Evangelii negotio* sollicitudo rerum ad vitam corporis necessariarum, ait illis: ne quid impedimentorum tuleritis vobiscum in viam, neque baculum ad defensionem, neque peram reponendo commeatui, neque zonam reponendis nummis, neque binas tunicas: certi nihil horum vobis usquam defuturum, si sinceris animis iuxta meum iussum curaveritis Evangelii profectum. Nusquam enim non erunt, quorum ultronea benignitas suppeditet, quod in diem viventibus, et paulo contentis satis sit.

Verses 4-6

4 Nec est quod de hospitio sitis solliciti. Ubicunque cognoveritis esse dignos regno Dei, ad illos divertite, ne subinde aliunde alio demigrantes, delitias quaesisse videamini. Sed contenti his quae illic repereritis, tandiu manete apud illos, donec Evangelii profectus horabitur vos, ut alio proficiscamini.

5 Quod sicubi evenerit, ut nemo vos recipiat, agnoscite dignitatem vestri muneris, neque conemini invitis obtrudere quod ab omnibus oportet expeti: continuo relinquite civitatem illam, adeo nihil ab illis accipientes, qui reiiciunt vestram praedicationem, ut etiam pulverem, qui forte pedibus vestris haesit, excutiatis in illos, testificantes quod gratis illis annuntiaveritis regnum Dei, et quod ipsi sese reddiderint indignos tanto munere gratis oblato.

6 His aliisque multis sermonibus, ubi Iesus instruxit suos, abierunt Apostoli bini, et peragrantes vicos, ubique praedicabant adesse regnum Dei: atque ubicunque repererunt Daemoniacos, aut aegrotos, aut alio corporis vitio obnoxios, sanabant in nomine Iesu. Hoc erat primum rudimentum Apostolicae praedicationis.

COMMENTARIOLUM ROGERII

* mihi sobolet mendum subesse exemplari nisi me fallit animus. oportuit scripsisse negotium et non negotio, nam alioqui sententia minime cohaeret praesertim quum praepositione ad sit usus, quae accusandi casum flagitat. 

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!