Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke
Chapter 8
Verses 4-7
Quodam autem die quum affluente multitudine domo egresus sese contulisset ad Lacum, atque ibi sedens in littore doceret populum, tanta vis hominum ex vicinis undique civitatibus concurrebat ad audiendum eum, ut condensantibus se turbis coactus sit ingredi navim, atque hinc velut e cathedra docebat promiscuam multitudinem, multa illi loquens per involucra similitudinum, quo magis excitaret in illis discendi studium, et altius insideret animo quod aenigmate fuisset infixum.
5. Primum itaque similitudinem proposuit, quae moneret omnes, ut avidis animis acciperent sermonem Evangelicum, nec satis haberent audisse, nisi quod didcissent, conferrent ad usum pietatis: Egressus est, inquit, seminator quidam, ut faceret sementem suam. Ac dum ille nusquam non iacit semen suum, cupiens proventum uberrimum, non aeque felici solo excepta sunt semina: nam aliud iactum cecidit iuxta viam publicam, id partim conculcatum est pedibus viatorum, et contritum est: reliquum, quoniam non opertum erat terra, volucres coeli comederunt.
6. Rursus aliud incidit in solum petricosum, et exceptum tenui superficie terrae, quae tegebat petram, enatum quidem est, sed quoniam non suberat terra quae suppeditaret humorem ad justam maturitatem, mox exortum ad Solis ardorem exaruit, et in prima statim herba periit.
7. Rursum aliud incidit in spinas, et enatum quidem est, sed simul exortae spinae quoniam et celerius proveniunt, et densius atque altius sese spargunt, factum est, ut suffocaretur herba boni seminis, ne liceret in auram liberiorem emergere.
Verses 8-10
8. Nec omnia tamen infeliciter cadebant. Erat quod incideret in terram bonam, et enatum reddidit fructum centuplum. Haec loquutus Dominus, quoniam sciebat non ab omnibus intelligi quod dixerat, volens tamen eos in posterum meminisse parabolae, quae pertineret ad salutem omnium, clamabat, dicens: Qui habet aures idoneas ad audiendum Evangelicam sapientiam, audiat haec quae dixi. Non enim poscunt crassum aut oscitantem auditorem. Ad vestrum unumquemque pertinent. Sunt qui similes statuis habent aures, sed non audiunt, auriti ad Pharisaicas constitutiunculas, surdi ad doctrinam verae pietatis.
9. Discipuli autem, qui erant proximi Iesu, rogabant, ut explicaret aenigma parabolae:
10. Quibus ait: Vobis tanquam domesticis amicis datum est nosse mysterium regni Dei. Habent aulae Regum arcana sua, quae celantur plebeiis, et ab aulae consortio alienis. Habet et Evangelii regnum sua secreta, non temere cuivis proferenda, sed ita proponenda, ut ab iis tantum cernantur, qui sunt aulae domestici: caeteris involuta parabolis, ut qui indigni sunt, videntes non videant, et audientes non intelligant.
Verse 11-15
11. Est autem hic parabolae sensus arcanus. Seminator, est Filius hominis: solum, est cor hominis: semen, est sermo Evangelicus. Non est semen terrenum, sed coeleste, nec ab homine profectum, sed a Deo, et ideo vocatus sermo Dei. Hoc semen nusquam non spargit Filius hominis: sed Satanae malitia et hominum vitio fit, ut in paucis feliciter proveniat.
12. Semen enim, quod cecidit iuxta viam, eos signat, qui leviter et oscitanter audiunt sermonem Dei, ac mox priusquam insidat animis illorum, venit Diabolus, et immissis diversis cogitationibus tollit ex animis illorum quod audierant, videlicet invidens illorum saluti, et impiis suggestionibus obsistens, ne salutem assequantur. Quemadmodum enim Filius hominis nihil non agit, ut peccatores adducat ad salutem: ita ille nihil intentatum relinquit, ut quoscunque potest pertrahat in exitium. Hic igitur post iactum semen sermonis Evangelici, subito advolans sublegit priusquam inhaerescat animo, ut nihil iam referat audisse.
13. Porro semen exceptum in terra petricos notat eos, qui sermonem auditum cum gaudio excipiunt, et recondunt in animum suum, sic ut velut enata herba spem aliquam pietatis de se praebeant rebus quibusdam extrariis. Verum, quoniam quod audierunt non penitus defixum est, ac veluti radices egit in intimos affectus eorum, ad tempus obtemperant sermoni divino, verum ad exortam malorum procellam deficiunt, deferentes bene coepta. Facile est enim rebus prosperis servare doctrinam Evangelicam, caeterum nisi penitus imbiberis affectum verae pietatis, ubi res adversae robur illud desiderant Evangelici pectoris, tum evanescit illa temporaria sanctimoniae species.
14. Iam semen, quod incidit in spinas, notat istos, qui postquam acceperunt semen sermonis Evangelici, nullum inde fructum referunt verae pietatis, propterea quod affectus ille vitae melioris, sollicitudinibus huius mundi, divitiis ac voluptatibus vitae praesentis suffocatur et obruitur.
15. Porro semen iactum in terram bonam notat eos, qui corde sincero, attento, ac vacuo accipiunt sermonem salutiferum, et acceptum recondunt memoriae, ac penitus in intimos demittunt affectus, sic ut nullo malorum incuru possint dimoveri a semel coepto studio pietatis. Hanc itaque parabolam Iesus dignatus est suis discipulis privatim explanare: partim, ut ipsi discerent in caeteris item parabolis sensum reconditiorem pia curiositate inquirere: partim, ut quod tum privatim audiebant, post, suo tempore palam omnibus praedicarent.