Daily Gospel Meditation (9/22/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 8:1-3

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke

Chapter 8

Verses 1-2

Tanta autem erat Iesu benignitas erga peccatores, quantumlibet humiles, ut non solum unam hanc admiserit ad contactum pedum, verum etiam aliquot secum circumduceret una cum Apostolis suis, ac se, suosque harum liberalitate ac ministerio sublevari pateretur. Etenim quum Iesus, per omnia comitantibus duodecim discipulis, quo latius spargeretur sementis Evangelicae doctrinae, subinde locum mutaret, perambulans per singulas civitates ac vicos, ne quid deesset rerum necessariarum assidue vagis, et uni negotio intentis.

2 Comitabantur Iesum et mulieres aliquot, quas vel liberaverat a Spiritibus immundis, vel a morbis sanarat. Inter has erat Maria, cui cognomen Magdalene, e qua Dominus profligarat Daemonia septem:

Verse 3

3 Praeterea Ioanna uxor Chuzae, qui erat procurator Herodis, ex aulica facta Christi discipula, et Susanna, aliaeque complures, quae memores accepti beneficii, qua poterant iuvabant rem Evangelicam, Iesu et eius discipulis ministrantes de facultatibus suis. Christus enim pauperes delegerat Apostolos pauper ipse, nec poterat ubique paratus esse commeatus subinde sedem mutantibus, et aliunde alio proficiscentibus. Conveniebat autem illi tempori, ut per humiles, tenues, et idiotas Evangelicae Philosophiae primordia iacerentur. Caeterum Paulus, cuius ego sectator fui, maluit laborare manibus, quam ex aliono vivere. Multo magis quibus res suppetit domi, et idonei sunt Evangelio praedicando, debent gratis, quod habeant ,impartiri fratribus. Et tamen aequum esse docuit, ut qui seminarent cibum animi spiritualem, ab his, quibus laborarent, subsidio rerum corporalium, quoties opus esset sublevarentur. Sed ut hanc liberalitatem Christus doceret, esse oportere non extortam, sed ultroneam, admisit quidem in comitatum suum mulieres aliquot, sed ultro sequentes. Caeterum nec accersivit ullam, nec a quoquam aliquid petiisse legitur, quo magis pudefaceret illorum impudentiam, qui quum non laborent Evangelio, tamen Evangelii nomine extorquent ab invitis, non solum quod fatis est ad necessitatem, verum etiam quod superat ad luxum. Nusquam autem deficiet bonorum spontanea liberalitas eum, qui sincero animo totus est in Evangelico negotio. Iesus atuem ut quoslibet admisit ad iuvandam rem Evangelicam, ita nec matrem, nec fratres suos admittere solebat ad impediendum Evangelii successum.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!