Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew
Chapter 9
Verses 9-11
Verses 12-13
12 Hunc sermonem cum excepisset Iesus pro discipulis adhuc infirmis patronum agit, docens Evangelii praecones non inquinari convictu peccatorum, quibus cum non alio animo agunt aliquando consuetudinem, nisi ut illos allectent ad bonam frugem. Atqui Publicanos, qui vulgo peccatores habentur, Pharisaei vitant, non, ne malis illorum inquinentur, sed ut ipsi cum sint Publicanis deteriores apud homines habeantur sancti. Caeterum qui sanctimoniam habent Evangelicam, non ideo consuetudinem expetunt peccatorum, ut ab illis auferant emolumentum, sed ut illos locupletent pietate, nec alio studio subeunt illorum tecta, quam boni medici subeunt aedes aegrotorum. Nusquam enim decet fidum medicum versari crebrius, quam apud eos, quibus opus est medicorum ope. Itaque versus ad Pharisaeos, qui sibi iusti videbantur, cum essent peioribus vitiis infecti: Ideo, inquit, versor cum Publicanis et peccatoribus, quia medicus sum animarum, et salutem hominum sitio. Quorsum autem attinet versari cum iustis, quales vos vobis videmini, cum illis medico non sit opus? Iis opus est medico, qui male valent, et his utilis est medicus, qui morbum suum agnoscunt, seque praebent sanabiles. Hos igitur fastidire non est sanctimonia, sed supercilium, et his succurrere sacrificium est Deo longe gratius quam ullum sacrificii genus, quod offertur in templo. 13 hoc vos latere non debuit, qui tenetis Scripturas, in quibus ita loquitur Deus, Misericordiam volo potius quam victimam. Idem apud Esaiam aversatur hostias vestras, officium misericordiae nusquam aversatur. Hoc si nondum animadvertistis, ite et discite quid hic sermo Dei sibi velit, ac deinde si videtur calumniamini factum meum, quod non pugnat cum lege vestra, sed respondet voluntati divinae. Cur autem fugiam consuetudinem peccatorum, qui in hoc venerim, ut tales invitem ad poenitentiam vitae prioris? Multi sibi iusti videntur, ab his si me subduco, non debent indignari, non enim egent ope nostra, et supervacaneum, imo contumelia sit eos vocare ad poenitentiam, qui nihil habent poenitendum. Hoc sermone Iesus perstrinxit, et quodammodo derisit, arrogans supercilium Pharisaeorum, qui sibi iusti viderentur, cum non essent.