Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke
Chapter 7
Verses 31-33
31 Hanc pertinacem malitiam illis exprobrans Iesus, adduxit huiusmodi similitudinem: Quid igitur dicam de huius generationis perversae hominibus, aut cui dicam eos esse similes?
32 Similes sunt pueris, quos videmus considentes in foro, qui per lusum sibi vicissim respondentes dicunt: Cecinimus vobis tibiis laetas cantiones, nec estis provocati ad saltandum: cecinimus vobis lugubria, nec plorastis.
33. Hoc proverbium a foro sumtum Dominus Iesus accommodavit ad Iudaeos obstinatos, qui nec Ioannis austeritate provocati sint ad timorem vindictae divinae, nec comitate beneficentiaque Christi excitati sint ad amorem: Venit enim, inquit, Ioannes Baptista singulari vitae austeritate poenitentiam praedicans, et poenitentiae praebens exemplum, neque pane vescens, neque vinum bibens, in deserto vivens, cameli pilis vestitus, zona pellicea cinctus. His rebus adeo non estis commoti ad resipiscentiam, ut quod factum est ad emendandos vos, verteritis in calumniam, dicentes: Caret sensu communi, Daemonium habet.
Verses 34-35
34 Venit Filius hominis diversa ratione captans vos ad salutem, expositus ad congressum omnium, nihil prae se ferens novae austeritatis, nec minitans poenam, sed beneficiis omnes alliciens ad amorem, edens et bibens more caeterorum, versans inter quoslibet, nec cibo vestituve differens a caeteris. Et huius civilitatem, qua provocari debueratis ad meliora, vertitis in occasionem calumniae, dicentes: Ecce homo vorax, ac vini potor, amicus publicanorum et peccatorum.
35. Sed nihil profecit hominum malitia adversus sapientiae divinae consilium: sic enim illustrata est Dei iustitia apud omnes filios Evangelicae sapientiae deditos, posteaquam constitit, nihil omissum ad servandum omnes homines: sed malos ac superbos adspernantes Dei munus, suo merito reiectos ac damnatos esse: publicanos autem, meretrices, peccatores et Ethnicos iure admissos ad consortium salutis. Sic praedictum erat fore, et sic factum est: sic erat aequum fieri, et factum est. Qui se iactabant pios ac iustos, propter incredulitatem suam repudiati sunt ab Evangelicae salutis munere. Contra qui per credulitatem ac sincerum affectum irruperunt ad Dominum, quamlibet profani, quamlibet abominabiles, quamlibet inquinati peccatis, admissi sunt in consortium regni coelorum.