Daily Gospel Meditation (9/19/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Lucae 7:11-17

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke

Chapter 7

Verses 11-14

Dominus autem, quo latius spargeretur semen Evangelicae doctrinae, frequenter aliunde alio commigrabat. Itaque relicta Capernaum, accidit ut praeteriret civitatem Naim. Ea duobus ferme passuum millibus abest a monte Thabor ad plagam australem, haud procul ab Endor. Huc euntem comitati sunt discipuli, quorum iam magnus erat numerus, cumque his copiosa turba promiscuae multitudinis.

12 Quum autem Dominus Iesus non procul abesset a porta civitatis, ecce novi miraculi occasio: Effertur funus magna hominum frequentia. Erat enim flebile: primum quod adolescens esset mortuus, et in ipso vitae flore vitae exemtus: deinde quod viduae filius unicus perisset, quae mariti solatio orbata, totam vitae spem collocarat in filio. Haec igitur et lachrymis, et miserabilibus vocibus, quas impotens dolor solet suggerere, testabatur animi sui cruciatum. Viduae ploratus, et praematurus adolescentis interitus provocavit et reliquos, qui funus officii gratia comitabantur, ad lachrymas.

13 Hoc spectaculum ubi vidisset clementissimus Dominus Iesus, misertus est viduae, seseque illi, quae consolatorem non haberet, efficacem consolatorem praebuit, et verbis et re opitulaturus: Mulier, inquit, noli flere.

14 Hoc locutus accessit ad loculum, quo efferebatur defunctus, ac manu contigit. Et illico, qui portabant funus, restiterunt. Hic utraque turba intenta in eventum, tum ea quae comitabatur viduam, tum ea quae comitabatur Dominum, Iesus versus ad adolescentem exanimem: Adolescens, inquit, tibi dico, surge.

Verse 15

15 Ad hanc vocem illico adolescens, velut excitatus a somno, resedit in loculo: quoque certius esset vitae redditae argumentum, coepit loqui. Sermo vigorem etiam animi declarabat. Quumque iam exsilisset a loculo adolescens, ac Iesu adhaerens, per quem intelligebat sibi vitam esse restitutam, gratias ageret, Dominus tradidit illum matri, ut vivum domum reduceret, suis inambulantem pedibus, quem mortuum quatuor baiulis extulerat. Atque ita quidem res iuxta historiam gesta est, non sine significatione doctrinae spiritualis. Vidua mater, Ecclesiae gerit imaginem. Nimirum haec est illa vidua, quam consolatur Esias Propheta, dicens: Laetare sterilis qua non paris, exsulta qua non parturis, quoniam plures filii desertae quam eius, quae habet virum. Synagoga confidit in sponso suo Mose. Iactat filios Abrahaepares numero arenae, quae est in littore maris. Ecclesia iuxta mundum videtur destituta sponso, qui se subduxit in coelum, ac primum videbatur sterilis et absque spe posteritatis, hoc agentibus Iudaeis, et huius mundi Principibus, ut Iesu, quem extinctum putabant, omnis memoria funditus tolleretur. Haec vidua quotidie gignit non filios huius seculi, sed filios lucis: nec Mosi gignit, qui terrena docet, sed Christo, qui docet et promittit coelestia. Gignit autem non morti, sed immortalitati. Parturit autem quotidie foetus informes adhuc et imperfectos, donec hauriant spiritum Evengelicum, et formetur in eis Christus. Vera mater est, et unice diligit filios suos, quos magna sollicitudine format et instituit, donec adolescant et corroborentur in viros perfectos. Habet enim et pietas infantiam suam, habet aetatis profectus. Quod si quando contigerit aliquem e filiis mori, plorat inconsolabiliter, nec aliter deflet, quam si unicum illum habuisset quem perdidit. Innocentia, quae per fidem Evangelicam confertur, vita est, peccatum mors est. Videmus quanto affectu lugent) matres corporea funera, sed multo tenerius Ecclesia deflet hominem a baptismo relapsum ad culpam lethalem, magisque sollicita est de morte unius peccatoris, quam Synagoga gaudet de nonaginta novem iustis. Effertur ergo defuntus a quator baiulis, hoc est, huius mundi cupiditatibus, quae Spiritu Sancto iam destitutum, iam sui sensu carentem, iam suis vitiis indormientem, deferunt ad sepulchrum aeternae desperationis. Habet autem Ecclesia portas, per quas eiicit mortuos, ne foetore cadaveris inficiantur et alii. Habet portas, per quas recipiat a Domino revocatos in vitam. Ut non parit in vitam, nisi de Spiritu Christi: ita non recipit ad vitam, nisi revocante Christo. Non consistunt baiuli donec pervenerint ad sepulchrum. Etenim qui semel conquievit in hoc mundo, qui semel sese permisit cupiditatibus noxiis, non desinit infelici profectu semper in deteriora prolabi, donec venerit in profundum malorum, ac traditus fuerit in reprobum sensum. Interim nihil aliud quam plorat mater, plorat et turba civium, dolentes eiici mortuum, quem optant reviviscere. Haec nimirum sunt vota matris Ecclesiae, hac lachrymae, hi gemitus piorum hominum de morte peccatoris dolentium. Adolescens perierat nondum confirmatus spiritu Evangelico, et hoc dignior misericordia, quod quem per Spiritum Christi sperarant profecturum ad culmen Evangelicae pietatis, nunc vident exanimem, ac spiritu vacuum per immitissimos baiulos efferri ad sepulchri latebras. Sed tamen interim comitatur mater, comitantur cives (vix enim desperare potest caritas) lachrymis, gemitu, lamentis, declarant quid optent. Sed quod optant, dare non possunt. Nec retinere valent exanimem, nec excitare possunt mortuum. Hominibus irrevocabiliter mortuus est. Sed bene res habet. Ad Ecclesiae suae lachrymas occurrit Iesus. Felix semper est Servaotris occursus, adspicit viduam suam, semper felix clementis obtutus. Nondum respicit mortuum, qui quoniam sibi miser non videtur, nondum dignus videbatur misericordia Iesu: sed impetrat affectus Ecclesiae, quod deploratus peccator nec optat. Iubet Dominus sisti luctum, spem faciens successuri gaudii. Admovet manum loculo, consistunt baiuli. Prima spes ad innocentiam resipiscentis est, non progredi in malis. Qui desinit esse peior, spem de se praebet, fore ut aliquando fiat melior. Nec hoc contingit, nisi Iesus potenti manu sua dignetur contingere loculum. Illa finem impnit impiss cupiditatibus, ut cesset a malis qui provehebatur ad sepulchrum. Orat quidem, obsecrat, hortatur, obiurgat Ecclesia peccantes, ut resipiscant, ut conquiescant a vitiis suis. Sed haec omnia frustra, nisi Iesus arcana virtute contingeret animum peccatoris mortuum. Iesus enim vita est omnium, etiam mortuorum. Bona spes est rediturae vitae, quum Iesus dignatur loculum contingere: sed nondum redit vitae vigor, nisi mortuo loquatur Dominus. Ad cuius unius vocem reviviscunt mortu, etiamsi sepulti fuerint et quatriduani: ne quis putaret ullos esse peccatores tam deploratos, de quorum salute desperare debeat Ecclesiae caritas. Laxarus elatus erat, sepultus erat, iam foetebat in sepulchro. Flebatur tamen interim, et ad Iesu vocantis vocem prodiit e sepulchro. Maiore quidem negotio suscitatus est Lazarus: tum enim infremuit Iesus spiritu, lachrymatus est, ac turbavit se, non quod illi difficilius erat suscitare quatriduo sepultum, quam modo mortuum, sed ut onstenderet, quam difficile resipiscant, qui diu vitiis assueverunt. Adspexit Iesus viduam, et desiit flere: adspiciet et mortuum, et incipiet vivere. Versus est itaque clementissimus Dominus ad eum, qui mortuus iacebat: Adolescens, inquit, tibi dico, surge. Non potest non reviviscere quisquis audierit sermonem Iesu, etiamsi mortuus fuerit. Nam quae ille loquitur, spiritus sunt et vita. Quid consequutum est? Revixit innocentiae, qui erat mortuus peccatis: erigit sese, qui prius iacebat sui carens sensu: et quod est certissimum animi correcti documentum, incipit loqui, confitens peccata sua, gratias agens clementiae divinae. Redditur matri redivivus, et qui prius cum ingenti multorum luctu deferebatur ad sepulchrum, nunc maiore omnium gaudio domum reducitur. Habet enim hoc vera pietas, ut cariores etiam illos habeat, qui a magnis criminibus resipuerint ad studium vitae melioris. In his enim magis elucet divina bonitas, quam in his qui nunquam in aliquod crimen prolapsi sunt.

Verses 16-17

16 Gaudet mater recepto filio. Gaudent qui funus ante lugebant. Nec gaudent solum, verum etiam omnes quotquot aderant huic spectaculo, timor quidam corripuit. Nam ideo palam malos et insanabiles velut cadavera e suo contubernio eiicit Ecclesia, quo multi unius exemplo formident peccare. Sed iidem laudibus vehunt misericordiam Dei, cuius virtute reviviscunt mortui. Dicebat enim populus ille, viso tam insigni miraculo: Propheta magnus inter nos exortus est, et respexit Deus populum suum. Nihil enim adhuc altius de Christo suspicabantur Iudaei, nisi quod Propheta quispiam esset insignis.

17 Crevit autem et hinc fama Domini Iesu, rumore facti sparso, non solum per universam Iudaeam, verum per omnem undique finitimam Iordani regionem, in qua prius baptizaverat Ioannes, atque ipsum etiam Iesum.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!