Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Luke
Chapter 6

Verse 1-3
Et ecce accommodum successit occasio, per quam explicaretur quid esset vinum novum, qui veteres utres: sabbati religio vinum erat vetus: caritas autem per omnem occasionem parata subvenire proximo, vinum est novum. Accidit itaque sabbato quodam (quod Iudaei δευτορόπρωτον, hoc est, secundo primum vocant: propterea quod incidens inter duo sabbata, videatur geminam habere religionem, quod et finis sit sabbati praecedentis, et initium sequentis) ut Iesus iter faceret per segetem. Porro discipuli, quum forte fortuna esurirent, revulsas spicas aliquot confricabant manibus, et granis vescebantur. Erat hoc populare famis urgentis solatium.
2 Quo quidem in casu, quum Evangelica caritas ultro fuerit esurientibus suppeditatura cibum: Pharisaei veteres utres, antiquae superstitionis vappam requirunt, dicentes: Cur ista facitis, quae nefas est facere sabbatis?
3 Hic Dominus rursum suis patrocinans, respondit: Vos qui Legis cognitionem profitemini, non saltem illud legistis, quid fecerit David in simili casu, quum esuriret ipse cum suis comitibus, quemadmodum videtis nunc meos esurientes?
Verses 4-5
4 Non solum ausurus erat in famis discrimine facere, quod mei nunc faciunt, sed homo profanus ingressus est templum Dei, nec veritus est vesci sacris panibus, quos illi propositionis appellant, quibus solis Sacerdotibus vesci fas erat. Nec ipse solum ausus est vesci, sed ex iisdem pavit comites suos, nihil commotus, neque Templi religione, neque Legis interdicto, vetantis quenquam attingere panes illos, praeter Sacerdotes, idque tantisper donec in Templo versantes sacris operarentur. Ne Sacerdos quidem veritus est illos panes sacros tradere, nimirum intelligens observationes huiusmodi non esse instituras ad perniciem hominum, sed ad salutem, et idcirco cessare, quoties maior quaedam urget causa.
5 Quumque hac de re multa disseruisset Dominus Iesus, sermonem hac conclusit sententia. Illud habetote pro certo, quod Filius hominis, qui Dominus est omnium, Dominus etiam est sabbati. Etenim qui condidit sabbatum, abrogare potest sabbatum. Et qui venit salutem daturus omnibus, non impeditur a suo officio religione sabbati.
