Chapter 19

Verses 1-2
Quum autem in dies latius inclaresceret apud omnes fama Iesu, tantus erat hominum affluxus, ut iam non satis esset illum sui copiam facere in Synagogis, in vicis, in oppidis, verum etiam quocunque se subduceret Dominus, eo simul accurreret promiscua multitudo virorum ac mulierum. Plerosque pellexerat amor sanitatis, nonnullos invitabat miraculorum novitas, permultos coelestis doctrinae vis attrahebat. Non eos deterreabat deserti vastitas, non montium laboriosus adscensus, non arcebat eos pudor irrumpendi privatam domum, si forte se domi occultasset. Denique ventum est ad Stagnum, nec navigare parantem poterant relinquere. Confluebant, irruebant, irrumpebant, haerebant, urgebant. Hic vero mihi, Theophile, fac oculos mentis aperias, quo perspicias in narratione rei iuxta carnem gestae, nascentis et exuberantis Ecclesiae imaginem. Iesus stabat in littore vicinus Lacui Genezareth, quem Hebraei nonnunquam appellant mare, quod magno spatio porrigatur in longum et in latum, et ex sese gignens auram, crebris undarum motibus agitetur. Videbatur abnavigaturus. Sed improba turb confluens urgebat, et imminebat illi, cupiens ex eo audire sermonem divinum. Nam sermonem Pharisaicum iam plerique fastidiebant, quod praeter hominem nihil resiperet. Non offendit haec improbitas mitissimum Dominum, sed veluti compulsus et constrictus, hinc urgente turba populi, hinc Lacu proximo: vidensque locum esse parum commodum Evangelico concionatori, quod neque turba, sese vicissim impellens, facile consistere possit in loco declivi, et vox ex imo missa ad pauciores fertur* (Ferretur): tum autem decet Evangelicum doctorem quietum esse, ac tutum a promiscuae multitudinis tumultibus, subducit sese in locum quietiorem.
2 Commodum autem stabant eodem in littore duo Scalmi piscatorii. Piscatores autem ipsi egressi navim, lavabant retia sua, veluti parantes in proximam piscationem.
Verses 3-6
3 Hos ubi vidit Iesus, in laterum illorum ingressus: is porro erat Simonis Petri: rogavit illum, ut Scalmum paululum deflecteret a terra. Quod ubi factum esset, submotus hoc pacto a compressione multitudinis, confidens, de navi, veluti de cathedra, docebat populum in littore stantem. Vocaverat Dominus piscatores ad munus Evangelicae praedicationis. Iamque hoc ipsum, quod de Scalmo agebat Iesus, erat piscari homines. Lacus erat mundus variis rerum motibus sursum ac deorsum fluctuans. Navis Simonis erat Ecclesia, primum e Iudais collecta, cui praeficiendus erat Simon Petrus; Simon autem obedientem sonat. Iudaei siquidem prodigia requirebant, et in operibus legalibus fiduciam ac spem salutis collocabant. Contra Philosophi rationibus humanis de summo bono, quo felicitatem hominis metiuntur, disputabant, quum Evangelica doctrina per fidem promittat omnibus salutem. Fides autem obedientia est. Obedit enim, qui iussus credere, credit, nihil haesitans, nihil disputans: qui iussus sperare, sperat, totus pendens ab eius nutu, cuius fidei se semel dedidit. Habes Ecclesiae rudimentum, nunc audi proventum ex Evangelica piscatione consequuturum.
4 Peracta concione Evangelica, Dominus loquutus est Simoni, naviculae moderatori: Abducito navigium longius a terra, et in profundum provehe, atque ibi laxate retia vestra ad piscandum.
5 Hic Simon suo respondens vocabulo, respondet hunc in modum: Praeceptor, tota nocte laboratum est a nobis in piscando, neque quicquam cepimus: iaque diffisi, lavimus, et composuimus rete: tamen ad tuum iussum laxabo rete. Meum erit obsequium, tuus eventus.
6 Obtemperatum est dictis Domini Iesu, navis obducta est in profundum Lacus, late sparsum est rete, cui mox involuta est tanta piscium multitudo, ut rete discipulorum, impar ponderi piscium, rumperetur, nec una navis sufficeret praedae capiendae.
Verse 7
7 Erant in altera navi socii Simonis: his procul, non voce, sed signis indicarunt, ut adnavigarent, et opitularentur in exonerando rete. Venerunt, adiuverunt, tantaque vis piscium reperta est, ut ambae naviculae implerentur unius retis proventu: adeo ut parum abesset, quin onere depressae periclitarentur. Habes in Simone formam et imaginem doctoris Evangelici. Huius proprium ac peculiare munus est, laxare rete praedicationis Evangelicae, non e Pharisaeorum laqueis, non e Philosophorum argutiis, sed e sacrorum Voluminum praeceptis, e Christi factis dictisque sic contextum, ut quam plurimos involvat, nec involutos sinat elabi. Habet et mundus hic sua retia: habet et Satanas piscatores suos, qui miseras animas blandimentis illectas in nassam infelicitatis coniiciant, atque in aeternum pertrahant exitium. Sed felices, quas involutas sagena Apostolica de profundo criminum et errorum pertrahit ad auram liberiorem: e tenebris ad lucem, e sordido limo ad vitam puriorem: e vagis cupiditatibus ad innocentiae perpetuae constans studium. Neque enim pertrahuntur ad caedem, sed ad salutem. Sic involvuntur, ut elabi nolint, et si elabantur, pereant. Cinguntur undique veritatis Evangelicae nexibus, agnoscunt suam calamitatem, et gaudent se pertrahi ad navim Ecclesiae. Quoniam autem sagena praedicationis interim trahit et involvit undecunque pisces varii generis, fieri non potest, quin bonis admixti sint mali. Malorum itaque culpa rumpitur rete, sed non ideo elabuntur boni pisces. Haeretici scindere conantur doctrinam Evangelicam, sed Christus suos undique sepiens, illorum impios conatus vertit in profectum partis sincerae. Quidam onerant ac perturbant navim suis tumultibus, graves huius mundi cupiditatibus, et cupientes reverti ad limum relictum, sed non mergitur, quam Christus semel intuitu suo dignatus est. Quanquam autem non est nisi unica per orbem terrarum Ecclesia, tamen ideo typus habet duas naves, ut intelligeremus Ecclesiam Christi e duobus populis collectam. A Iudaeis profectum est salutis initium: illic Petrus post Christum omnium primus rete iecit Apostolicae praedicationis, et uno iactu attraxit hominum promiscuae multitudinis tria millia, videlicet agens piscatorem hominum. Non erat huius oratio Rhetorum arte contexta, non Philosophicarum argutiarum subtilitatibus perplexa, sed virtute Spiritus Sancti potens, et efficax. Non enim laxaverat rete, confisus humanis viribus, sed tantum ad iussum Christi, cuius spiritu tum agebatur. Alioqui frustra solvitur, nisi Christus iactum hominis bene fortunet. Sed quemadmodum ex Iudaeis fuit huius proventus initium, ita ex gentibus accessit ubertas, adeo ut qui primi laxaverant retia, coacti sint implorare sociorum auxilium. Post enim irrumpentibus undique gentibus in Evangelicae salutis consortium, Petrus et Iacobus dederunt dextras Paulo et Barnabae, symbolum Evangelicae societatis, et utrique pro suo studo conati sunt implere naves ambes, et successit res usque ad miraculum.

Verse 8
8 Simon igitur ubi vidisset rem non agi viribus humanis, aut casu, sed virtute divina Iesu, rursus facto suo docuit, quid faciendum sit Apostolico doctori, si quando feliciter succedit opera praedicationis. Quanquam enim navis esset ipsius, quanquam suum rete iecerat, quanquam princeps attraxerat, nihil tamen hinc laudis sibi vindicat, sed ex magnitudine successus factus etiam modestior, accidit ad genua Iesu, eique totam huius facti gloriam transcribit, se nihil aliud quam peccatorem confitetur, indignum qui divinae virtutis minister sit, et organum: Domine, inquit, nunc demum agnosco meam indignitatem, quum tuam considero celsitudinem: Discede a me. Sum enim indignus tuo consortio.
Verse 9
9 Hanc Petri vocem expresserat non aliqua cupiditas discedendi a Domini contubernio, quem unice diligebat, sed admiratio quaedam vehemens virtutis humana maioris. Nec aliter erant affecti socii Simonis, quam Simon ipse. Cunctorum enim animos occuparat incredibilis quaedam huius facti admiratio. Sed nullus horum hinc quicquam sibi vindicat. Agnoscebant enim operam quidem esse suam, sed proventum fuisse eius qui iusserat. Quis autem non obstupesceret, considerans praedicatione paucorum, humilium et idiotarum hominum ex universis orbis nationibus, intra paucos annos tot hominum millibus fuisse persuasum, ut contemtis affectibus congnatorum, contemto dispendio rei familiaris, contemtis minis Principum, contemtis suppliciis, ac morte denique ipsa, simplicem Christi doctrinam sequerentur, credentes ea, quae rationibus humanis probari non possint: sperantes ea, quae iuxta naturae vires plane desperanda sint? Oportet igitur Episcopum promtum et alacrem esse ad laxandum rete, ut studeat quam plurimos lucrifacere Christo: laxabit autem, non ad suam gloriam, non ad quaestum, non ad Principum arbitrium, non ad aliquam humanam cupiditatem, sed ad arbitrium ac iussum Christi: qui non iubet laxari rete, nisi ad salutem eorum, qui captantur, et ad gloriam bonitatis divinae. Haec enim demum est Apostolica piscatio. Ea tametsi peragitur humanae vocis et industriae ministerio, tamen summa laudis totius uni Christo tribuenda est, cuius auspiciis solvitur ad dicendum lingua, cuius Spiritus afflat dicentis pectus, cuius occulta vis attrahit animos auditorum. Et si quid etiam hinc sibi suo iure possit sumere doctor, tamen tutius est totum ad illum referre, sine cuius auxilio nihil humano conatui succedit ad salutem. Non novit auferre, quod dedit: non novit exprobrare, quod largitus est. Tanto magis volet esse tuum, si quod aliquo modo tuum videri poterat, illius esse volueris. Sinet utilitatem esse tuam, gloriam autem non patietur nisi soli Deo tribui. Et si gloriari libet, tutius in illo gloriabimur.
Verses 10-11
10 Quum autem admiratio facti sic haberet attonitos omnes, qui cum Petro fuerant in captura piscium, inter quos erant Iacobus et Ioannes filii Zebedaei, socii Simonis, ut prae admiratione divinae virtutis non auderent sese adiungere Iesu, consolatus est eos Dominus, dicens Petro, in quo solitus est proponere formam, quam volebat caeterorum omnium animis imprimi: Non est quod formides Simon. Agnoscis tuam imbecillitatem, et expertus es virtutem divinam. Haec amanda est, non formidanda. Quod enim potest non expromit ad opprimendam imbecillitatem peccatorum, sed ad erigendam, tantum ut iussis meis obtemperes: nec expendas, quid tuae possint vires, sed quid ego velim fieri. Nihil non succedet, si mihi fidas. Admiraris quod ita successerit res in captura piscium. Leve quidem hoc est, mirabilius succedet, ubi piscari coeperis homines. Ad hoc piscandi genus te delegi cum tuis sociis. In praesentia satis istius piscationis. Posthac dabis operam: non ut navim impleas piscibus, sed ut Ecclesiam meam impleas Evangelicae doctrinae professoribus. Quod Dominus loquutus est Petro, id omnes intellexerunt et sibi dictum esse.
11 Mox itaque subductis in terram navibus, atque inibi relictis omnibus, sequuti sunt Iesum, vacui sollicitudine rerum corporalium, ac totis animis in hoc intenti, ut fierent piscatores hominum.

Erasmus' Paraphrase in Paul's Epistle to the Collosians
Chapter 1
Verses 9-11
Nos itidem isti in nos animo respondentes, etiam non visos amamus, ex eo statim die, quo de credulitate vestra, deque caritate certiores facti sumus, assiduis precibus interpellantes Deum pro vobis, ac votis ardentibus flagitantes, ut sua munera, quae largiri coepit, perficiat, atque absolvat in vobis, quo et plenius agnoscatis illius voluntatem, edocti non humana philosophia, aut superstitiosa quorundam hominum persuasione, sed sapientia prudentiaque spirituali, cuius iam bonam portionem estis assequuti;
10 in qua cupio vobis nihil deesse, quo perfecti sic omnem vitam agatis, ut digna Deo videatur, utque illi per omnia placeatis, non praetermittentes ullum opus bonum, nam his rebus illi placetur. Siquidem credidisse Evangelio, rudimentum est salutis, absolvitur autem ac perficitur piis actionibus.
11 Neque satis est per Evangelium didicisse, Deum esse salutis auctorem per Iesum Christum Filium suum, nisi per hanc scientiam Christianae caritatis officiis adolescatis ac fructificetis, usque et usque in melius proficientes, atque in his constanter perseveretis, omni robore confirmati, ne qua vis aut procella persecutionis vos dimoveat a recto cursu, quam ad rem magnis sane viribus opus est. Eas non est quod ipsi nobis ex nobis ipsis polliceamur: Deus illas suppeditet oportet, sic ut omnis gloria eorum, quae per nos fortiter geruntur, ad illum redeat, cuius beneficio nobis praestatur, ut summa cum tolerantia, summaque animi lenitate perferamus quicquid interim nobis obstrepit ob Evangelium Christi.

Verses 12-14
12 Neque satis est, ut in his fortes simus et inrepidi, quin potius decet, ut alacriter etiam suscipiamus afflictiones, cum gaudio gratias agentes Deo Patri, qui vos hoc honore dignatus sit, ut cum antea fueritis simulacrorum ac Daemonum cultores, dignatus sit adsciscere in consortium Iudaeorum, qui ob veri Dei cultum prae vobis erant sancti, et ad eandem haereditatem admittere immortalitatis, cuius spe contemnendum est, quicquid hic vel territat, vel blanditur:
13 Utque vobis, qui prius in densissimis ignorantiae tenebris versabamini, lucem Evangelicae veritatis impartierit, et qui prius foedissimam simul et miserrimam servitutem serviebatis, sub tyrannide Diaboli tenebrarum principis, inde vos exemptos transtulerit in regnum Filii sui, quo nihil habet carius, ut in illius corpus adsciti, cum eodem haberetis regni consortium.
14 In quo locus non est iis, qui peccato sunt obnoxii, eoque per Filium Dei data est libertas, per quem remissa nobis sunt peccata vitae superioris. In huius igitur ius cessistis, cuius beneficio fuistis restituti. Ac videte quam felix commutatio.