Erasmus' Paraphrase on the Gospel according to Luke
Chapter 4
Verse 16
Et hactenus quidem satis successit Evangelii negotium, donec ad cognatos ac domesticam notitiam est ventum: ut intelligeremus eum, qui docet coelestia, oportere, quantum licet, a carne, a sanguine alienum esse. Peragratis enim aliquot Galilaeae vicis, ac civitatibus, tandem venit Nazareth, ubi quoniam fuerat educatus, diuque vixerat cum parentibus et cognatis, natus credebatur a multis, unde et Nazaraeus vulgo dictus est. Porro ne et hi queri possent, quod patriam ac propinquos suos fastidisset, malens apud alienos venari gloriam, venit huc quoque iam fama celebris quam in patria non habuerat. Utque declararet sese iam domesticis negotiis renuntiasse, ex more suo venit in publicam Synagogam. Nusquam enim magis oportet versari eum, qui publicis commodis dicatus est. Quum autem audisset alios de Lege disserentes, surrexit et ipse, hoc gestu significans, se quoque Spiritu afflatum, habere quod loqui vellet apud multitudinem. Qui mos et hodie perseverat in Ecclesiis ex institutione Pauli, ut vicissim dicant et audiant: et si cui fuerit revelatum aliquid dignum cognitu, cedat qui prior dixerat, et det locum successori, ne tumultus et confusio nascatur in congregatione sancta, in qua decet omnia cum pace et tranquillitate geri.
Verse 17
17 Datus est Iesu codex, idque ex more, ut nos doceremur, unde proficisci oporteat salutiferam doctrinam: nimirum non ex commentis hominum, non ex Philosophorum placitis, sed ex sacris Voluminibus, quae nobis afflatu divini Spiritus prodita sunt. Non egebat Dominus Iesus codice, in quo erant omnes scientiae et sapientiae thesauri reconditi, sed tamen accepit codicem, ut nobis studium sacrae lectionis commendaret. Minister Synagogae porrigit codicem, sed clausum: Iesus, qui solus habet clavem, et aperit quod in Lege veteri reconditum est, codicem acceptum explicat ac revolvit. Iesus enim ipse latebat in Lege reconditus et abstrusus. Decebat autem ut ipsi Iudaei traderent, unde mox coarguerentur. Traditus est autem non quivis liber, sed Esaiae Prophetae, quo nemo clarius aut evidentius vaticinatus est de Christo, deque doctrina Evangelica. Nec illud fortuito accidit, sed divina providentia factum est, ut explicato revolutoque volumine, is locus potissimum venerit ad manum, qui Christum clarissime praedicaret, et in quo Christus ipse per os Prophetae de se loquitur hunc in modum:
Verses 18-20
18,19 Spiritus Domini super me, eo quod unxit me, ut laetum nuntium adferam pauperibus misit me, ut sanem contritos corde, ut praedicem captivis remissionem, ac caecis visum, ut confractos dimittam liberos, ut praedicem annum Domini acceptum et optabilem, ac diem retributionis.
20 Haec ubi stans e libro sua voce pronuntiasset Dominus Iesus, librum ut acceperat complicatum reddidit ministro: hoc facto significans pertinacem quorundam Iudaeorum incredulitatem, qui litterae Legis assidentes, Christum Legis animam nec intelligerent, nec agnoscerent. Iam Doctoris personam sumit, et assedit explicaturus quod legerat. Quod stans legit, datum est auctoritati Scripturae divinae, cui par est omnem humanam dignitatem assurgere: quod sedens docuit, declarat divinae Scripturae interpretem, omnium humanarum tumultu cupiditatum oportere vacare. Caeterum fama recens, quae iam coeperat spargi de Iesu, tum nunc primum assumta Doctoris auctoritas, postremo coelestis quaedam gratia relucens in vultu eius, efficiebat ut omnium quotquot aderant in ea congregatione, oculi essent intenti in eum. Tale siquidem auditorium amat Dominus Iesus, qui sabbatum agunt quiescentes ab huius mundi tumultuosis cupiditatibus, qui mutua concordia congregati sunt in unum, qui mentis oculos habent non alio spectantes, quam ad Iesum, quam ad salutem aeternam. Loquitur enim ille quotidie nobis in arcanis litteris. Loquitur per Evangelicos Prophetas, hoc est, sacrorum Voluminum interpretes. Felices autem, quibus sic attentis loquitur Dominus Iesus. Talibus enim dignatur aperire sensus reconditi mysterium.
Verse 21
21 Etenim simulatque vidit omnium oculos in se unum coniectos ac defixos, coepit illis dicere: Audistis Esaiam Sancti Spiritus afflatu vobis promittentem eximium quendam ac potentem Doctorem, qui non ex spiritu humano doceat constitutiones hominum, aut fabulas inutiles, sed affatim unctus ac delibutus divino Spiritu mittendus sit a Deo, ut his, qui mites sunt ac pauperes spiritu, eoque doctrinae salutaris capaces, laetum et optabilem adferret nuntium salutis: quique potens esset praestare quod annuntiaret, nimirum coelesti virtute praeditus: quique gratis salutem adferret omnibus, qui suorum malorum conscii salutem optarent: qui gratis condonatis peccatis omnibus, mederetur his, qui cor haberent variis vitiorum ac malarum cupiditatum morbis corruptum: qui praedicaret omnibus libertatem, qui vel idololatriae dediti, captivi tenerentur a Diabolo: vel Legis superstitioni servientes, non possent adspirare ad libertatem spiritus: qui caecis animo et in altissima errorum caligine versantibus, per fidem aperiret oculos, quibus adspicerent lucem aeternae veritatis, iuxta vaticinium, quod alio in loco idem prodidit Propheta: Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam: qui eos, qui prorsus omni malorum genere confracti contritique viderentur a Satana, restitueret pristinae libertati: qui verum Iubileum Domini praedicaret adesse, ut omnibus exoptabilem, ita ab univeris flagrantibus animis acceptandum. Prodidit Moses sabbatum dierum, quo iussit septimo quoque die cessari ab operibus sordidis. Prodidit sabbatum annorum, quo praecepit septimo quoque anno quiesci a cultura terrae, nec aliud ab ea exigi, nisi quod suapte sponte proferret. Prodidit et annum instauratorem pristinae libertatis, cui nomen apud Hebraeos inditum ex re, Iubileo. Is post septem annorum hebdomadas recurrebat quinquagesimus. Hic optabilis erat omnibus Israelitis, qui servitute aut aere alieno gravabantur. Verum ut sabatum Mosi corpora tantum reficiebat otio, ita septimus annus terrae quieti duntaxat consulebat. Nunc perpetuum sabbatum annuntiatur, quo liber animus ac vacuus omni tumultu malarum cupiditatum, vacare debet quieto studio rerum coelestium, nec iam anxia sollicitudine curare terrena: quum nihil desit diligentibus Deum. Quin et Mosi Iubileus non succurrebat nisi Israelitis, nec gratuitam, nec plenam libertatem largiebatur, et hoc ipsum, quod largiebatur, corporale erat ac temporarium. Hic autem annus Domini, omnibus quicunque culpis obaerati sunt Diabolo, qui Daemonibus servitutem serviunt, qui ignorantia veri caeci sunt, qui malis omnibus perditi sunt, et inhabiles ad omne opus bonum, adfert perfectam et gratuitam remissionem, libertatem, visum, sanitatem et integritatem. Quo magis oportet vos omnes amplecti promtis studiis, quod offertur. Quod enim audistis a prophetia promissum, re licet experiri. Auribus audistis, sed animis promtis et avidis opus est, ut tantae felicitatis sitis capaces. Summum est quod gratis offertur. Sed vae illis, qui Dei benignitatem tam obviam spreverint. Annus est iubileus, gratis offerens libertatem ac salutem iis, qui se mansuetudine et credulitate praebent dociles ac sanabiles: sed huic succedit annus tribulationis ac vindictae, poenas aeternas exacturus ab his, qui Dei bonitatem fuerint adspernati. His verbis Dominus Iesus modeste significabat, se esse eum, de quo promitteret Esaiae vaticinium, quum plerique crederent eum locum non ad Messiam, sed ad ipsum Esaiam pertinere. Siquidem quum baptizaretur Iesus, Spiritus Sanctus e coelo visibili specie delapsus, et insidens illius capiti, populum admonebat hunc esse, de quo senserat vaticinium. Unctio mite quiddam ac placidum significat. Nihil enim oleo placidius, unde et nomem inditum Messiae, quod Graecis χριςὸν, Latinis unctum, sonat. Erat autem Ioannis austera minaxque praedicatio: Christus mansuetudine, comitate, beneficentia sollicitabat omnes ad salutem.
Verse 22
22 Haec summa cum auctoritate, sed pari cum mansuetudine disserentem Iesum plerique suspiciebant, et admirabantur sermonem, longe dissimilem Pharisaico, placidum, mansuetum, amabilem, multa gratia conditum, nihil habentem supercilii, nihil torvum aut arrogans, sed cui interim sua non deesset auctoritas. Siquidem Pharisaeorum verba, quoniam e corde promanabant, ambitione, avaritia, livore, caeterisque cupiditatibus malis corrupto, plerunque resipiebant fontem suum. Caeterum sermo, qui proficiscebatur ab ore Iesu, quoniam a pectore manabat spiritu coelesti pleno, bonis omnibus et amabilis erat, et efficax ad salutem. Erant tamen inter hos, apud quos generis et familiae humilitas nonnihil elevaret auctoritatem doctrinae coelestis. Etenim quum omnes adhuc crederent illum esse filium Ioseph et Mariae, nec esset ignota parentis utriusque et affinium et propinquorum tenuitas, vidissentque illum multis annis a pueritia nihil aliud didicisse quam artem patris: nec unquam trivisse Scholas Pharisaeorum ac Legisperitorum, qui magno fastu docebant sacrorum Voluminum mysteria, demirabantur unde repente contigisset illi tanta virtus, quam in aliis urbibus ante prodiderat variis miraculis, unde tam admirabilis divinorum Voluminum cognitio, unde tanta cum auctoritate facundia. Nondum enim intelligebant, quanto plus valeret unctio Spiritus, quam Pharisaeorum doctrina. Aestimantes igitur eum ex his, quae in eo noverant secundum carnem, dicebant: Nonne hic est ille filius Ioseph fabri? Non enim noverant Patrem coelestem, qui per Filium operabatur.
Verse 23
23 Quum autem Iesus longe pauciora miracula proderet in Nazareth, quam in aliis civitatibus prodidisset, eoque cognati quidam subindignarentur, suggillabant eum, quasi vel non haberet ubique paratam potestatem, vel suis invideret, venantes interim humanam quandam gloriam ex negotio, cuius tota gloria debebatur Deo. Horum impiam murmurationem Iesus huiusmodi sermone compescuit: Quoniam audistis, inquit, me apud alios sanasse morborum omne genus, nimirum dicetis mihi, quod vulgo dici solet: Medice, cura te ipsum. Audivimus prodigiosa quaedam patrasse te in civitate Capernaeum, ubi peregrinus eras, nec ullos habes tibi sanguinis propinquitate coniunctos. Atqui convenit potissimum in tuos esse beneficum. Quod civibus tuis et cognatis praestas, hoc tibi ipsi praesta. Proinde si tibi virtus ista propria est ac perpetua, quicquid apud Capernaitas et alienos patrasti, patrato et hic apud tuos, tibi coniunctissimos, et in patria tua.
Verse 24
24 Horum impio murmuri prodito, sic respondit Dominus: Ego quidem medicus sum paratus sanandis omnibus omnium morbis, si quis se praebeat sanabilem. Nullus enim quantumvis doctus ac benignus medicus mederi potest aegrotis, si pharmacum oblatum reiiciant, ac fideli medico diffidant. Est autem hic affectus vulgarium hominum, ut medicum hoc pluris aestiment, quod e longinqua regione venerit ignotus, et illic plus invenit fiduciae, ubi non aliis ex rebus aestimatur, quam ex arte sua. Et arte quidem, quam secum circumfert, semper et quovis loco idem est: verum ubi reperit diffidentes et contemtores, non perinde multis potest arte sua prodesse, non quod illic minus velit aut possit ex sese, sed quod hi, quibus succurrere volebat, ipsi sibi salutis beneficium invideant. Quod medicis accidit, multo magis accidit Prophetis. Nam ars medicorum nonnunquam opitulatur et invitis; Propheta vero quoniam potissimum medetur animis, ne potest quidem succurrere iis, qui salutem oblatam recusant. Recusat autem qui diffidit. Et ideo diffidunt multi Prophetis, quoniam illos aestimant non ex virtute Dei per illos operantis, sed imbecillitate corporis, quam in illis conspiciunt, quemadmodum et in caeteris hominibus. Revolvite veterum Prophetarum historias, et certissimum esse comperietis quod dico vobis, nullum unquam Prophetam in pretio fuisse habitum in patria sua, et apud cognatos suos: non quod minus aut possint aut velint benefacere suis, quam alienis, sed quod incredulitas cognatorum reddat ipsos indignos divino beneficio. Nam Dei munera non dantur cognationi, sed affectui: non propinquitati carnis, sed promtitudini spritus: non genti, sed fidei.
Verses 25-26
25,26 Illud enim pro certo confirmo vobis, aetate, qua vixit Elias Propheta, quum totos annos tres, ac menses sex, non decidisset ulla pluvia, atque hinc terrae sterilitas ingenti fame regiones illas omnes occupasset, multas fuisse viduas in gente Israelitica, et tamen Propheta, fame periclitans, ad nullam harum mittitur pascendus, nisi ad viduam Sarephthanam, in regionem Sidoniorum. Cur non potius missus est ad viduas Hierosolymitanas, ut illic augeret hydriam farinariam, ac lecythum olei? ut apud harum aliquam ederet insigne miraculum, puero in vitam revocato? Nimirum quoniam apud Israelitas nulla erat, quae huius Ethnicae et barbarae sinceram fiduciam aequaret. Rogata, promte dedit aquam: pollicenti non defecturam hydriam ac lecythum, habuit fidem, ac paravit pultem, ut erat iussa. Hic nimirum erat animus Israeliticus in muliere non Israelitica. Adeo apud Deum plus habet momenti animus quam genus.
Verse 27
27 An non simile quid accidit temporibus Elizaei Prophetae, qui successit Eliae? Nec enim dubium est, quin inter Israelitas complures fuerint leprosi, qui desiderarent sanitatem. Cur igitur horum nullus mundatus est ab Elizaeo, sed solus Naaman Syrus, idololatra, et a gente Israelitica alienus? An Propheta non poterat apud suos, quod poterat in exterum et Ethnicum? An promtior fuit ad benemerendum de profanis et alienigenis, quam de suis popularibus? Nequaquam, sed fiducia viri promeruit Dei beneficium. Credidit enim hoc Deum per suos cultores praestare posse, et iussus septies mergi in Iordane, obtemperavit. Eadem fiducia si fuisset apud leprosos Israelitas, sensissent et ipsi divinam beneficentiam.
Verse 28
28 His dictis quum Dominus Iesus exprobrasset civibus suis incredulitatem, ob quam se redderent indignos Dei beneficiis, atque interim subsignificaret futurum, ut Evangelicae virtutis munus, non solum a civibus incredulis, verum etiam ab universis Iudaeis ad viduam Sidoniam, hoc est, ad Ecclesiam gentium, et Naaman Syrum, hoc est, ad gentes prius idololatras demigraret, invidum murmur versum est in manifestam indignationem.
Verse 29
29 In tantum enim commoti sunt omnium animi, quod haec ausus sit dicere in publica Synagoga, Sidonios et Syros, homines apud Iudaeos abominandos, genti praeferens Israeliticae, ut coorto tumultu, eiecerint Iesum e civitate Nazareth: nec hoc contenti, perduxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem ea civitas erat aedificata, ut inde praecipitem darent. O cives impios, o subito in quantam insaniam versum mobilis vulgi favorem! Et postea mirantur ad se non venire salutem, quuum in exsilium exigant salutis auctorem. Indignantur Ethnicorum laudari piam credulitatem, neque corrigunt interim suam impiam incredulitatem. Efflagitabant medicum, nec sustinent devorare salutiferum amare veritatis catapotium: volunt sanari corpora, animorum morbos negligentes. Animi vero aegrotantis medicina est verax, et ideo mordax oratio. Malunt blandum, sed lethiferum venenum, quam amarum et salutiferum pharmacum. Requirunt ad humanam gloriam edi miracula, quae Christus non edebat, nisi ad salutem hominum et gloriam Dei. Nec in hoc venerat, ut corporibus, mox alioqui perituris, mederetur, sed animis in aeternum victuris. Iam mihi vide praeposteram Nazarenorum religionem: Sabbatum erat, et nefas esse ducebant, eo die calceum consuere: et nefas esse non ducunt, civem ad salutem invitantem, in praecipitium impellere. Nimirum per hos perficere conabatur, quod ante per se suaserat Satanas, et reperit satellites ipso nequiores. Siquidem ipse nihil aliud ausus est, quam suadere praecipitationem. Hi conglomerati, civem notum ac benemeritum pertrahunt ad praecipitium et quantum in ipsis erat, praecipitarunt. Perfecit quicquid potuit impia voluntas, sed non est data pravae voluntati facultas. Nondum enim venerat tempus, quo nobis expediebat mori Iesum, qui moriturus venerat pro nobis, sed suo tempore, quod illi praefinierat Pater, sed eo genere mortis, quod delegerat. Non placebat illi quodvis sabbatum, sed sabbatum Paschae, quo decebat immolari agnum liberatorem orbis: non placebat praecipitium, sed altitudo crucis. Lucifer praecipitatus est ob superbiam, et idcirco sollicitat alios ad ruinam. Dei Filius sponte sese demiserat in terras, ut exaltatus in crucem, omnia attraheret ad sese, et suo exemplo per humilitatem subveheret in coelum, quos ille superbiae princeps per arrogantiam et incredulitatem praecipitare conabatur in tartara. Nec illi sacrificio peragendo conveniebat Nazareth, sed Hierosolyma.
Verse 30
30 Iesus itaque passus est eiici sese, ne praedicaret indignis: quod idem ut facerent, docuit Apostolos suos: praecipitari se passus non est, qui sponte more voluit. Quid igitur? Non se vertit in avem, aut serpentem, aut aliud praestigii genus, ut sic elaberetur, sed innocuus transiit per medium illorum, qui ad praecipitandum pertraxerant: palam declarans, nihil in ipsum posse malitiam hominum, nisi suapte sponte sese praeberet capiendum et occidendum. Atque hac vindicta contentus fuit clementissimus Dominus Iesus, reliquisse quos comperit insanabiles. Alioqui poterat illos solo nutu in praecipitium impellere, qui ad praecipitandum pertraxerant. Sed maluit eos superesse, ut progressu temporis resipiscentes, ex nocentibus fiant innocentes, quam perdere nocentes. Nonnunquam enim subtracta beneficii copia provocat desiderium eius, qui paratus est benefacere. Hoc certe miraculo provocari poterant vel ad suspiciendum illius potentiam, adversus cuius virtutem nihil potuit insanae multitudinis conspiratio: vel ad amandum eius bonitatem, qui extrema molitus servare maluit ad poenitentiam, quam perdere ad poenam.