Daily Gospel Meditation (9/3/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 16:21-27

Table of Contents

Paraphrasis of Erasmus on the Gospel According to Matthew

Chapter 16

Verses 21-23

Coepit igitur Iesus suos ad hanc tempestatem, quae imminebat, praeparare, indicans eis sibi prius eundum esse Hierosolymam, seque multis malis affligendum a Scribis ac Pharisaeis, atque etiam a primariis Sacerdotibus: denique et occidendum esse, sed tertio die revicturum. 22Hunc sermonem quum discipuli carnales adhuc non satis intelligerent, quod haec iudicarent indigna eo, qui tot miraculis declarasset se Filium Dei: non ausi sunt tamen interrogare Dominum, quid sibi vellet mori, et resurgere. Petrus itaque, quem praecipuus quidam amor erga praeceptorem semper fecit caeteris audaciorem, abducit eum a reliquis Apostolis quasi familiarius aliquid dicturus: et increpans illum, atque abominans mortis et afflictionum mentionem: Propitius, inquit, esto tibi, Domine: non contingent ista tibi. Siquidem in te situm est ut non eveniant. Quanquam enim Petrus afflatu Patris, magis quam suo sensu pronuntiaverit eum Filium Dei vivi, procul aberat tamen ab intellectu illius arcani, quod Iesus sua morte redemturus esset genus humanum: et resurrectione declaraturus orbi potentiam divinae virtutis. 23 Hunc igitur affectum ut in suis corrigeret Iesus, conversus est, et invitus discipulos suos, quos sciebat similiter affectos esse, tametsi solus Petrus ausus fuerat increpare Dominum, ait Petro: Abi post me Satana. Desine adversari vuluntati Patris mei: tuum est sequi me, non praeire. Nunc obsistis, impedire studens, (quod ob salutem humani generis et Pater vulti fieri, et me facere decet. Cupis esse socius regni, et obsistis ad crucem ultro properanti, quo regnum hoc afferam Patri. Qua me videtis ire, hac est vobis quoque tendendum ad regnum coelorum. Tu vero nondum sapis ea quae sunt Dei, sed humanis affectibus ductus repugnas voluntati divinae. Ne obsta igitur inutilis monitor, sed a tergo sequens, discipulum age potius quam magistrum.

Verse 24-26

24 His dictis ubi Iesus retudisset intempestivam Petri improbitatem, conversus ad omnes discipulos, coepit pluribus verbis explanare, quid esset quod dixerat Petro, Vade post me: quisquis vult, inquit, esse meus discipulus, et particeps esse regni coelorum, sequatur mea vestigia: ac sicut videt me contemtis omnibus huius mundi bonis, etiam vitam meam ultro impendere saluti hominum et gloriae Patris, ita ille affectus omnes humanos abdicet oporteret, paratus ad omne mortis genus Evangelii causa, tollensque et ipse crucem suam, me ad crucem euntem sequatur.) 25 Sic pati, beari est; sic affici ignominia, gloriosum est; sic occidi, est lucrifacere vitam. Scio nihil esse vita carius: sed sic cuique sua perdenda est vita, si velit eam servare, perditurus nisi perdiderit. Lucro suo (perdit), qui perdit ob Evangelium: vere perdit, qui deserto Evangelio, consuilit vitae temporariae, et dispendium facit aeternae vitae. 26 Nemo tam stultus est, ut vitae corporalis huius ac brevis iactura, velit universum hunc mundum lucrifacere. Quorsum enim opes, si interim perit ipse possessor? Ita dementis est tanti facere affectus suos, opes, aut etiam corpus ipsum, mox et alioqui periturum, etiamsi nemo occidat, ut hominum gratia aeternae vitae faciat dispendium: quam qui non habet, frustra habet caetera. Nihil igitur cuiquam tam carum esse debet, cuius lucrum animae suae dispendio velit commutare. Nam caeterarum rerum iactura potest utcunque sarciri, animae dispendium est irrecuperabile.

Verse 27

27 Qui perdit vitam suam mea causa, non perdit, sed mihi foenerat, recepturus cum lucro, cum apparuerit maiestas regni mei. Neque enim est cur animo deiicamini, quod ostenderim ob Evangelium multa toleranda tristia. Habitura sunt haec brevi finem, et ignominiam temporariam sequetur aeterna gloria. Siqudem Filius hominis, quem videbitis conculcatum ab omnibus, et habitum pro vermiculo, aliquando venturus est alia specie, demonstraturus omnibus maiestatem et gloriam Patris, stipantibus eum satellitibus suis Angelis. Tunc qui hic iudicatus erat, et condemnatus ignominiosa morte, iudicem aget omnium et vivorum et mortuorum, redditurus cuique praemium pro factis suis. Tunc morti addicentur aeternae, qui hic vitam pluris fecerint, quam me: et vita donabuntur immortali, qui mea causa vitam corporis ad tempus contemserint. Nunc certaminis tempus est, erit olim praemiorum

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!