Erasmus' Paraphrase of the Gospel According to Matthew
Chapter 24
Verses 42-46
Verses 47-51
47 Pro certo dico vobis, quod expertus illius fidem, audebit illi maiora credere, praeficietque omnibus bonis suis. 48 Contra, si malus servus et infidelis dixerit in corde suo: Diutius abest Dominus, et fortasse nunquam est rediturus: 49 atque hac spe coeperit percutere conservos suos, et neglecta familia, bibat et edat cum temulentis, 50 quam is est futurus infelix, cum Dominus venerit, die quo non exspectabat, et hora qua non suspicabatur eum rediturum. 51 Non enim solum submovebitur ab officio suo, verum etiam Dominus dissecabit eum medium, et portionem illius adiunget hypocritis, qui titulum habent Evangelicae functionis, cum factis ipsis pugnent cum Evangelio. Illic pro male dulcibus voluptatibus, quibus ebrius non observarat adventum Domini, intolerabili cruciatu punietur, risu verso in fletum, et cantilenis in stridorem dentium