Daily Gospel Meditation (8/30/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 23:27-32

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase on the Gospel According to Matthew

Chapter 23

Verses 27-29

27 Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui tantum abestis a vera munditie, ut magis similes sitis sepulchris dealbatis, candidoque tectorio foris falsam munditiam prae se ferentibus, quum intus plena sint ossibus cadaverum, omnique spurcitie. 28 Sic et vos prolixis precibus, latis phylacteriis, spatiosis fimbriis, pallore et ieiunio, similibusque fucis, foris videmini religiosi et integri, quum animus undique scateat simulatione, omnique genere vitiorum madeat.

29 Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, propterea quod ad falsam ostentationem sanctimoniae, magnifice exstruitis sepulchra Prophetarum, et ornatis monumenta iustorum, quos vestri maiores occiderunt: et simulantes vos facere virtuti interfectorum, ac detestari crudelitatem eorum, a quibus sunt occisi, dicitis:

Verses 30-32

30 Si vixissemus aetate maiorum nostrorum, nequaquam consensuri fueramus in necem innocentium, quum nunc atrociora moliamini adversus eum, qui Prophetas antecellit: et olim estis molituri adversus eos, qui vobis aeternae salutis viam aperient. 31 Hoc animo quum sitis, nimirum declaratis vos germanos esse filios eorum, qui Prophetas, a quibus libere monebantur, occiderunt: nihilo meliores illis futuri, si vos contigisset illorum aetate vivere. 32 Agedum, respondete maioribus vestris: et quod deest illorum extremae crudelitati, vos, ne quid desit, implete. Illi Prophetas occiderunt, vos eum quem praedixerunt Prophetae.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!