The Gospel According to Mark
Chapter 6
Verse 17-23
Nam Herodes incestae mulieris instinctu iussit apprehendi Ioannem, ac detrudi in vincula, non ob ullum crimen, sed propter Herodiadem Aretae Regis filiam, quae quum prius esset locata Philippo Tetrarchae Ituraeae, et Trachonitidis, orta simultate Areta abduxit a genero, cui iam pepererat filiam, et huic Herodi fratri Philippi, sed inimico, matrimonio iunxit.
18 Ioannes autem, quo magis Eliam referret, qui magna libertate reprehendit Achab et Iezabelem, non tulit incestum coniugium, dixitque Regi: Non est fas te domi habere coniugem fratris tui, nec sterilis, et adhuc superstitis.
19 Herodias autem, quae iam exciderat a priore matrimonio, metuens ne Ioannis opera ab hoc quoque excluderetur, insidiabatur ei, captans occasionem occidendi illum, nec succedebat.
20 Herodes enim, tametsi non amabat ex animo Ioannem, tamen verebatur ac metuebat illum. Ea vis est verae virtutis, ut etiam Regibus sit formidabilis. Sciebat enim illum virum iustum ac sanctum, et observabat eum, multisque in rebus illius consiliis obtemperabat, ac libenter eum audiebat. Haec obstabant, quo minus impia mulier posset Ioannem extinguere. Aderat malus animus, sed deerat occasio, quae tantum deest malis ut laedant.
21 Dies natalitius Herodis ad impium facinus idoneus advenit. Decuit enim impii Regis natalem, sanctissimi viri morte funestari, mediumque luxum ac delicias aulicas crudeli morte innocentis inquinari.
22 Quum igitur magno luxu fastuque instructa coena natalitia exhiberetur principibus, tribunis ac primatibus Galilaeae, quo plures haberet suae crudelitatis testes, ingressa est convivium puella Herodiadis ac Philippi filia, ut indecora lascivaque saltatione delectaret convivas. Quo turpius saltabat, hoc magis placuit convivis, ac Regi iam bis insano, ut qui praeter amorem incestae mulieris etiam vino incaluerat. Itaque Regali magnificentia dixit puellae: Posce a me quicquid voles, nihil enim frustra poposceris.
23 Quoque maiorem fiduciam adderet puellae petendi quicquid collibuisset, temulentum promissum iureiurando confirmavit: quicquid petieris, etiamsi dimidium regni mei petieris, dabo tibi. O vocem stultissimo ac temulento Rege dignam.
Verse 24-28
24 At puella, quemadmodum hanc fabulam matris instinctu coeperat agere, (nam illa diem, locum et horam observarat, illa saltatriculam instruxerat) non audet illico pronuntiare quid peteret, sed egressa e convivio *consulit matrem, dicens: Iureiurando Rex confirmavit se daturum quicquid petiero. Quid igitur petam? Hic merito locus erat haesitandi, ne tanta periret opportunitas. At incesta mulier nihil cunctata: neque quicquam carius habens morte sanctissimi viri, respondit: Pete caput Ioannis Baptistae.
25 Et o docilem ad flagitium ac morigeram filiam. Illico reversa est in conclave. (Submonuit et hoc mater ut properaret, prius quam ille fervor animi regii refrigesceret. Adit itaque Regem, et incestae saltationis praemium poscit, dicens: unicum duntaxat missum peto: Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae.
26 Hic mihi vide praeposteram Regis impii religionem. Quum nihil sit illis familiarius, quam omnia foederum ac religionum vincula dirumpere, hic religiosa religione stultissimi iurisiurandi constrictus est. praesertim quod tot testibus prodidisset. Itaque ne videretur parum bonae fidei, si quod forte per Regium diadema, aut genium suum, aut saltatriculae caput iurasset, non praestaret: neve parum humanus, vel puellam tristiorem dimisisse videretur, vel convivarum, quibus puella placuerat, hilaritatem aliqua moeroris nubecula obfuscaret: o fidem ac religionem, o civilitatem atque humanitatem annalibus dignam.)
27 Nulla mora, mittitur carnifex, adfertur sacrum caput innocentissimi viri, veluti missus quidam, in disco. Traditur puellae, puella reddidit matri suae, munus dimidio regni carius. Hoc tam funesto spectaculo stultus et insanus Rex gratificatus est incestae mulierculae, natalemque diem honestavit.
28 Rex occidit, carnifex adfert caput, puella impetrat, ad matrem horum malorum artificem ac fontem redit ferale praemium. Et o convivas interim tali convivatore dignos. Nullus erat Regi tam amicus qui rem tam nefariam interpellaret. Et postea miramur, si Reges aliquando audent nefaria, quum tales habeant animos, incestis amoribus et crapulae deditos, convictores vel timidos vel crudelitatis fautores.
Verse 29
29 Huius facti rumor quum pervenisset ad discipulos Ioannis, abstulerunt corpus eius, et honorifice dederunt sepulturae. Quanquam in his rebus latet aliquid reconditioris sensus. Ioannes tametsi Legis typum gerebat, tamen ut Evangelii praecursor Evangelico praemio donatus est, nimirum gloriosa morte, sed tamen diversa a morte Domini. Siquidem huic clam amputatum est caput, iam aliquandiu vinculis adstrico in carcere. Christus palam sublatus est in crucem. Carceris tenebrae congruunt Legis umbris ac figuris, eas oportebat cedere luci Evangelicae iam exorienti. Et imminui conveniebat ceremonias carnales, ut augesceret spiritualis libertas: et adstringi oportebat quod erat timoris, ut latius sese panderet fiducia, et caritas Evangelica. Denique decebat amputari caput humanum, ne quod iam caput agnosceret Ecclesia, praeter unum Iesum. Itaque Lex quodammodo occisa, et cum honore elata, locum dedit Domino Iesu, spiritualem Philosophiam praedicaturo. Etenim quod Evangelio fidimus, magna ex parte debemus Veteri Testamento, quod nobis tot retro seculis Iesum Christum umbris ac figuris delineavit, Prophetarum vaticiniis promisit ac depinxit.