Daily Gospel Meditation (8/28/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 23:13-22

Table of Contents

Chapter 23

Verse 13-15

Post haec Iesus versus ad Scribas et Pharisaeos, palam ac magna libertate invehitur in malitiam eorum, minitans illis ultionem divinam, quo vel pudore resipiscant, vel metu suppliciorum vertantur ad meliora, et omissa simulatione sanctimoniae incipiant esse pietatis Evangelicae cultores. Vae vobis, inquit, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui quum profiteamini Legis peritiam, et ob hoc quodammodo teneatis claves regni coelorum, non solum ipsi non intratis, sed aliis intrare volentibus, quibus debueratis aperire fores, occluditis eas, et obsistitis ultro paratis, quos cessantes debueratis excitare. Quum enim conspicatis iam adesse lucem Evangelicam, tamen vestrae gloriae, vestrique lucri gratia, populum adhuc in umbris Legis detinetis, excludentes a veritate. 14 Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui sub praetextu religionis, devoratis domos viduarum, quibus imponitis falsa specie sonctimoniae. Simulatis enim longas precationes in publico, quum interim animus nihil aliud spectet, quam praedam a stultis mulierculis, quae vos credunt interim cum Deo colloqui. 15 Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, propterea quod obambulatis per terras ac maria, ut e gentibus unum aliquem pelliceatis ad Legis professionem. Qui cum attractus fuerit spe discendae religionis, superstitiosa vestra doctrina, perversisque moribus talem redditis, ut non solum non fiat purus Dei cultor, et haeres regni coelorum, sed sceleratior etiam Iudaeus, quam fuerat Ethnicus, et magis etiam obnoxius gehennae, quam vos estis. Fit enim fere ut discipuli malos praeceptores vincant etiam plerunque.

Verses 16-22

16 Vae vobis caeci duces, qui professi doctores, ipsi nescitis quid doceatis, nimirum aberrantes a scopo Legis; nec alio torquentes omnia, quam ad quaestum vestrum. Dicitis enim, Quicunque iuraverit per Templum Domini, non tenetur iurerurando, sed qui iuraverit per aurum, quod est in Templo, is demum tenetur iureiurando, praepostero iudicio pluris facientes, non ea quae per se sanctiora sunt, sed quae vestrae avaritiae gratiora. 17 Alioqui respondete mihi, stulti et caeci, utrum est sanctius, aurum quod ornandi gratia additum est Templo, quodque vertitur in lucrum vestrum, inque vestri luxus materiam, an Templum ipsum, cuius sanctimonia facit, ut aurum etiam alibi profanum, illic sanctum habeatur? 18 Item dicitis, Qui iuraverit per altare, non tenetur religione, caeterum qui iuraverit per donum, quod impositum est altari, tenetur iureiurando. 19 O caeci doctores, utrum enim pluris fieri debet, donum an altare, quod sanctificat ipsum donum? Neque enim aliunde sanctum est donum, nisi quod sacro altari est impositum. Et hic praepostero iudicio vultis donaria videri sanctiora altari, quod ea cedunt in usus vestros, quum Templum et altare extructa sint in cultum et gloriam Dei, quae vobis curae non est. 20 His vestris commentatiunculis quid aliud quam subertitis Legem Dei, quae prohibet omne periurium? Etenim quemadmodum interpretatione subvertitis praeceptum de honorandis parentibus, ita hic docetis peierare. Perfectum erat omnino non iurare, sed tamen quisquis iurat per rem quamcunque, quae sacra habetur apud eum cui iurat, periurus est, nisi praestiterit quod iuravit. Quisquis iurat per altare, iurat et per ea, quae sunt in altari. 21 Ita quisquis iuraverit per Templum, iurat et per Deum Templi inhabitatorem. 22 Quisquis iurat per coelum, iurat per thronum Dei, et per consequens per eum qui sedet in illo. Quisquis iurat per caput alterius, iurat per rem Deo sacram, cuius is qui iurat, nullam habeat potestatem.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!