Daily Gospel Meditation (8/27/23) Erasmi Paraphrasis in Epistolam Pauli Ad Romanos 11:33-36 et in Evang. Matthaei 16:13-20

Table of Contents

Romans Chapter 11

Sed altius fortassis ingredimur adytum huius arcani, quam par est homini apud homines eloqui: Stupor oboritur contemplanti ineffabilem divini consilii rationem, et cum explicare nequeam, exclmare libet: O profunditatem exuberantissimae sapientiae divinae, ut nullis humanis mentibus illius iudicia deprehendi, aut percipi possunt, ut consiliorum rationes nullus creatus intellectus pervestigat!

34 Quis enim cognovit unquam mentem Domini, aut quis illi fuit in consilio?

35 Aut quis illum prior officio provocavit, ut quod ab illo profectum sit, praemium videri possit operae debitum?

36 Sic ille consulit hominum saluti, ratione nobis quidem inscrutabili, sed ut meliore non possit fieri: sic vult suum beneficium a nobis sentiri, ut inde nobis nihil possimus vindicare. Quandoquidem si quid est mali, id nostris vitiis imputare licet. Ceterum quicquid est bonorum, ex ipso proficiscuntur omnia, velut e fonte, per ipsum conferuntur velut auctorem: et in ipso sunt, velut in tutore, custodeque munerum suorum, ut nullam hinc laudis portionem homo sibi possit arrogare, cum ad illum pertineat et initium, et medium, et finis: cui uni ob id debetur honor, alus, et gloria in omne aevum, unde nefas est homini sibi quicquam afferere.

Matthew Chapter 16

Verse 13-18

Hic ubi Iesus venisset in regionem Caesareae civitatis, quam Philippus Tetrarcha in honorem Caesaris sic appellavit, fratrem Herodem imitatus, qui ei cui prius fuit nomen turris Stratonis, vertit nomen, et appellavit Caesaream: voluit periculum facere, quantum profecissent discipuli, ex tot sermonibus auditis, ex tot miraculis conspectis: et an aliquid sublimius de ipso sentirent, quam vulgus. Percontatur igitur illos, dicens: Quem dicunt homines esse filium hominis? 14 Aiunt, Alii Ioannem Baptistam: Sic enim suspicati sunt Herodiani: alii Eliam, quod is raptus esset, et ideo nunc suspicarentur apparere iuxta prophetiam Malachiae: alii Hieremiam, quod is typum gereret Christi, quodque de illo dictum esset: Ecce constitui te hodie super gentes et reges, ut evellas, et dissipes, et plantes, quae vere erant in Christo complenda. 15 His auditis Iesus, ut certiorem aliquam ac sublimiorem eliceret professionem: Vos, inquit, quos oportet me rectius nosse,  quem me esse dicitis? 16 Hic Simon Petrus, ut erat amantissimus Iesu, tanquam futurus ordinis Apostolici princeps, omnium nomine respondit: Tu es ille Christus , filius Dei vivi, non suspicionem proferens, sed certa et indubitata sententia profitens, illum esse Messiam a Prophetis promissum, singulari quodam more Filium Dei. 17 Hac tam alacri, tamque solida professione delectatus Iesus: Beatus es, inquit, Simon fili Ioannis. Istam vocem non tibi suppeditavit affectus humanus, sed Pater coelestis, afflatu secreto suggessit animo. Nullus enim digne sentit de Filio, nisi Patris instinctu, qui solus novit Filium. 18 Atque ego vicissim, ne gratis me tam magnifico testimonio ornaris, illud affirmo, te vere Petrum esse, hoc est, solidum lapidem: non huc aut illuc vacillantem variis opinionibus vulgi, et huic saxo tuae professionis superstruam ecclesiam meam: hoc est, domum et palatium meum, quam ita communiam innixam immobili fundamento, ut nullae virae regni tartarei valeant illam expugnare. Multis machinis vos impetet Satanas; concitabit in vos impiorum Spirituum cohortem, sed meo praesidio stabit aedificium meum inexpugnabile, tantum maneat ista solida professio:

Verses 19-20

19 Regnum coeleste est Ecclesia: regnum Diaboli est mundus. Ab hoc non est quod quisquam sibi metuat, modo Petrus sit, hoc est, tui similis. Atque huius regni coelestis claves tibi sum traditurus. Convenit enim ut illic primus sit auctoritate, qui primus est fidei professione et caritate. Et est quidem interim istud regnum coelorum in terris, sed commercium habens cum coelo, unde pendet. Proinde qui peccatis adhuc obstrictus est, ad regnum pertinet inferorum, nec potest ingredi in regnum coelorum. Ingredietur autem si apud te professus quod tu profiteris, per baptismum solvatur a peccatis: atque ita te duce, teque fores (reserante?), ingredietur regnum coelorum. Haec mea peculiaris est potestas, condonare peccata: sed hanc potestatem tibi (quadantenus) impartiam, ut quod tu meis clavibus acceptis solveris super terram apud homines, solutum sit et in coelis apud Deum. Contra quod tu in terris alligaris, alligatum sit et in coelis. Comprobabit enim Deus tuum iudicium, ab ipsius Spiritu profectum. 20 Haec loquutus Iesus, praecepit discipulis suis, ut hanc magnificam de se opinionem adhuc apud se servarent, neque cuiquam caeterorum aperirent quod ipse esset Messias. Prius enim erat peragendum sacrificium crucis, et declaranda naturae humanae veritas: deinde per resurrectionem, et Spiritum Sanctum declaranda Divinitas. Quanquam enim Petri vox collaudata est a Christo, veluti iam proficientium, et paulatim emergentium ad perfectiora, tamen adhuc somniabant regnum quoddam non omnino dissimile mundano. Et ob haec Iesus obscure, quasique per aenigma Petro ius clavium pollicitus est, non continuo tradidit. Nondum enim erat idoneus qui uteretur, haud dum satis edoctus magisterio Spiritus coelestis. Atque ideo Iesus revocat eos ad mysterium crucis, ac mortis suae, quo regnum illud erat parandum, devicto Diabolo, et abolitis peccatis, quo minus animis perturbarentur, quum haec viderent accidere, quae sciebant paulo post esse ventura. Maluerant illi gloriari in potente illo ac sublimi Filio Dei vivi: sed in hoc nemo vere potest gloriari, nisi qui non fuerit offensus eiusdem humilitate.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!