Daily Gospel Meditation (8/26/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 23:1-12

Table of Contents

Chapter 23

Verses 1-4

Qvvm igitur toties illis obstruxiiset os, teste multitudine, ne prorsus illorum auctoritas concideret apud populum, cui doctores praesidebant, audiendos quidem docet, at non imitandos. Quanquam enim maxime convenit, ut qui doctoris munus suscipit, integritate vitae fidem et pondus conciliet suae doctrinae, tamen non expedit omnino contemnere salutiferam alioqui doctrinam, ob doctoris improbam vitam. Reverentia, quam illorum mores non promerentur, danda est auctori, cuius praecepta recitant. Neque enim pooluitur lex Dei, si per os improbi doctoris proferatur. Ipsi quidem inutilis est, sed accipienti prodest. Aversus igitur a Pharisaeis Iesus, in quibus nullam videbat esse spem vitae emendatoris, turbis ac discipulis loquitur hunc in modum: 2 Ipsi Scribae et Pharisaei se vobis produnt, quam sint animis corruptis, quam invidi, quam avari, quam inanis gloriae cupidi. Sed tamen ob muneris auctoritatem audiendi sunt. Occupant cathedram Mosi, cuius Legem docent: 3 quae docent sancta sunt: docent anim aliena, caeterum vita longe lateque dissidet a doctrina. Proinde quae vobis praescribunt ex auctoritate Mosi, servate et facite: sed tamen interim cavete, ne ad vitam illorum mores vestros componatis. Si viverent quemadmodum docent, totos oporteret imitari. Nunc quae docent, ipsi non praestant. 4 Ab aliis plusquam totam Legem sverissime exigunt, ipsi sibi indulgent. In alios austeri, in se lenissimi. Colligant enim fasciculos praeceptorum graves et importabiles, et imponunt humeris alienis, quos ipsi ne digito quidem dignantur attingere. Onerant enim Legem, per se satis onerosam, suis constitutiunculis, quo sibi concilient opinionem eruditionis et sanctimoniae.

Verses 5-7

5 Quod si qua praestant iuxta Legis praescriptum, non id faciunt ex animo, sed ad laudem auramque popularem. Histriones sunt, et ceu personati falsa religionis imagine, fabulam agunt, ut spectentur ab hominibus. At legem non servat, nisi qui hoc praestat quod voluit Legislator: is autem potissimum requirit sincerum animum. Isti vero quicquid faciunt, faciunt ad aucupandam inanem apud plebeculam opinionem sanctimoniae. Nam quum Deus post praecepta Legis edita subiecerit: Ligabis ea in manu tua, et erunt immota ante oculos tuos: nimirum illud sentiens, non oportere unquam oblivisci praeceptorum Dei, sed ad horum regulam componendas esse omnes vitae actiones: isti quum prorsus negligant observare iussa divina, tamen specie falsa se iactant apud populum. Obambulant lata phylacteria circumferentes, incedunt latis ac magnificis fimbriis, in his praecepta Legis ostentant inscripta, cum in vita nusquam appareant. At haec animis inscribi oportuit, vita decebat exprimi. Sic placerent oculis Dei, cui uni vita nostra ceu fabula quaepiam agitur. 6 Sed hoc spectatore contemto, vilissimam laudem affectant apud imperitam multitudinem. Et cum ubique deceat doctorem moribus, dictis, atque ipso etiam vultu, prae se ferre virtutem eximiam, isti nusquam aliud agunt, quam quod est inanissimum, ac vix etiam viro dignum. Si quo vocantur ad coenam, illic pueriliter ambitiosi sibi placent, quod ipsis locus tribuitur honoratior: in synagogis et publicis conventibus amant primae sedis honorem. 7 Quum versantur in foro, gaudent honorifice salutari. Cristas erigunt, quoties a populo audiunt magnificum illum titulum, Rabbi, quasi aut soli sint honore digni, aut soli sapiant: quum hoc ipso minimi sint apud Deum, quod sibi videntur maximi: et hoc ipso maxime desipiant, quod sibi videntur plurimum sapere. Soli Deo debetur honos, qui solus vere magnus est et honorandus: soli Deo debetur laus sapientiae, soli auctoritas. Harum rerum si quid est in hominibus, umbra quaedam duntaxat est, se ad Dei magnitudinem conferatur, et hoc ipsum a Dei largitate profectum est. Proinde si quid honoris tribuunt homines hominibus ob Dei dotes, quas in illis esse suspicantur, non debet sibi vindicare cui tribuitur, sed totum ei transcribere, unde totum et gratis habet, si quid habet boni.

Verses 8-10

8. Vos autem mei discipuli nolim istorum esse similes: quin potius memores exempli doctrinaeque meae, fugite cognomen arrogans sapientiae, neque vobis ipsis placeatis, si quis appellet Rabbinos, hoc est, magistros nostros. Unus est enim in quem vere nomen hoc competit, hunc Magistrum habetis communem. Vos autem ad illum collati, nihil aliud estis, quam condiscipuli ac fratres invicem: inter quos mutua caritas omnia reddit paria. Nec decet ut quisquam semet anteponat alteri: sed longe diversum certamen est, nimirum ut alius alii cedat honorem, et alius alium officio praeveniat. 9 Itaque nec Magistrum quenquam appelletis in terris, quando quicquid habetis salutiferae doctrinae, id totum debetis Deo. Ex hoc docet, quisquis recte docet. Illius afflatu proficit, quisquis vere proficit. 10 Nec posthac Patris honorificum vocabulum homini tribuatis in terris, semel professi Patrem coelestem, cui vere debetis et vitam, et quicquid habetis, et unde pendetis toti: ne quis igitur honorem, soli Deo debitum, sibi vindicet. Nemo homini tribuat, quod soli debetur Deo. In hunc unum omnis laus, honor, et gratiarum actio est transferenda. Si quis bene docet, laudetur in eo sapientia Dei, quae se per illum exf(s)it communicatque. Si quis cura sollicitudineque patrem agit, laudetur in eo bonitas Dei, quae per illum vobis prospicit. Neque vero haec dixit Dominus Iesus, quod impium sit praeceptorem praeceptoris appellare vocabulo, aut parentem parentis nomine salutare: sed hoc sermone prorus evellere studet ex animis suorum Pharisaicam ambitionem, qui quod erat Dei sibi vindicabant, et honorem exigebant a populo pro doctrina non sua, sed Dei: quasi ipsi essent auctores, ac non potius ministri: tum plebis vel simplicitatem, vel adulationem notat, quae laudibus immodicis illos vehebat, quasi hominibus plus deberent quam Deo.

Verses 11-12

11 Quoniam autem intellexit, ex huiusmodi ambitione nsaci pestes et exitia congregationum, ideo sermonem hac clausula absolvit: Qui inter vos maximus est, is erit vester minister. Quod enim habet, aliunde accepit, et gratis accepit: et in hoc accepit, ut aliis impartiret. Itaque quo maior est dotibus divinis, non hoc erit arrogantior, sed sollicitior, ut communicet: hoc submissior, ne semel perdat arrogantia, quod divina benignitas largita est. In auctorem Deum gloriam omnem transfert, sibi praeter humilis ministri sedulitatem nihil vindicans. 12 Is vere magnus est, qui sibi minimus est. Atque is iam incipit esse minimus apud Deum, qui suo iudicio magnus est. Quod si quis sese iactet et efferat de gratuitis donis Dei, spoliatus his, quibus se facit indignum, ex maximo fit minimus. Contra qui se deiecerit, agnoscens et exaggerans imbecillitatem suam, ac dotes Dei, quibus magnus est, aut dissimulans, aut in fratrum utilitatem expromens: is quoniam sua modestia provocat liberalitatem divinam, auctis dotibus ex magno fit maior.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!