Daily Gospel Meditation (8/25/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 22:34-40

Table of Contents

Erasmus' Paraphrase of The Gospel According to Matthew

Chapter 22

Verse 34-39

Non displicuit Pharisaeis, quod os obstruxisset Saducaeis, praesertim in argumento, in quo velut ex diametro inter sese dissident. 35 Ergo cum viderent illos obmutuisse, exprobrata etiam inscitia Scripturarum, rursum veluti recepto spiritu sese Pharisaei conglomerant, ac unum quendam Legis peritum subornant, qui docta videlicet quaestione Christum adoriretur, quo vel illum argueret inscitiae, vel ipse laudem eruditionis auferret: 36 Magister, inquit, quod est praecipuum ac maximum praeceptum in Lege? 37 Iesus ostendere volens illos, qui Legis professione sese venditabant, longissime abesse a maximi praecepti observatione, qui toti flagrarent livore et odio proximi, caeterisque vitiis, quae nihil habent affine cum sincere caritate: nec quenquam amare Deum, qui in proximum sit iniquus, respondit: Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: 38 Hoc est primum et maximum praeceptum. 39 Quod tamen nemo vere servat, nisi servet et secundum, illi simile. Siquidem alterum ex altero pendet: Diliges proximum tum sicut teipsum.

Verse 40

Siquidem quicquid in tota Lege praecipitur, quicquid docent Prophetae, hoc totum in his duobus praeceptis comprehenditur. Quisquis enim Deum toto pectore diligit, nihil negliget, quod ille praecepit: et qui proximum diligit tanquam seipsum, is nec furabitur, nec adulterium committet, nec falsum dicet testimonium, nec concupiscet rem alienam: in summa nihil alteri faciet, quod sibi fieri nolit. Tum Pharisaeus ex tentatore iam propemodum factus discipulus, subiecit: Vere ac recte dixisti Magister, quod unus sit Deus, quodque non sit alius praeter eum, quodque hic solus supra cuncta totis cum viribus diligendus, quodque omnes affectus nostri sint in unum illum transferendi, quodque diligere proximum perinde atque seipsum maius sit omnibus holocautomatis et sacrificiis. Iesus videns quod prudenter respondisset, neque pergeret insidiari, ait illi: Haud procul abes a regno Dei. Intelligebat enim Pharisaeus quid esset optimum, tantum hoc deerat, ut affectu sequeretur, quod intellectu tenebat. Atque interim tacite mordet conscientiam quorundam Pharisaeorum, qui Iesu moliebantur insidias capitales. Eoque quum illi tantum interrogassent de summo mandato, cuius observationem sibi falso arrogabant, ultro adiecit et secundum de diligendo proximo. Nondum enim suspicabantur Christum esse Deum: certe proximum, ac bene meritum negare non poterant, in quem tamen machinabantur, quod nemo sibi vellet accidere.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!