Daily Gospel Meditation (8/24/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Iohannis 1:45-51

Table of Contents

The Gospel of John

Chapter I

Verse 45

Evenit autem, ut quemadmodum Andreas Simonem fratrem attraxerat, ita Philippus iam laetus magisterio Iesu, quum reperisset Nathanaelem, quem noverat incredibili desiderio teneri Messiae venturi, et ob hoc in Legis ac Prophetarum oraculis diligentissime observare solitum, unde et quando esset venturus, ut illi gaudium, quo totus gestiebat, communicaret, dicat*: Invenimus verum illum Messiam, de quo Moses scripsit, quod esset exoriturus Propheta ex Israelitico genere, et de quo Prophetarum vaticinia tam multa cecinerunt. Is est Iesus filius Ioseph Nazarenus. Nam id temporis Iesus ab omnibus adhuc credebatur filius Ioseph, et huius nomine notior erat quam Mariae matris. Deinde Nazaraus vulgo dicebatur, non quod illic natus esset, quum Bethlehem illius cunabulis sit consecrata, sed quod illic a puero cum parentibus versatus sit, et educatus.

Verse 46

Hoc ubi audivit Nathanael, favet quidem laetissimo nuntio, sed offenditur scrupulo, quem illi tacite movebat prophetia, quae palam promittit Christum exoriturum e Bethlehem: cupiens ergo certius edoceri, dicit Philippo: Num a Nazareth potest aliquid boni exoriri, cuius non meminerunt Prophetarum oracula? Hunc nodum quum ipse Philippus, rudis adhuc, et praeter simplicem fidem nihil habens, explicare non posset, invitat eum ad fontem ipsum, non dubitans quin viso et audito Iesu, statim sit crediturus: Si dubitas, inquit, mihi credere, veni ipse, et vide.

Verse 47

Iesus autem, qui nondum miraculis editis inclaruerat, ut cognitione rerum occultarum subindicaret divinam virtutem suam, conspicatus Nathanaelem venientem ad se, prius quam esset per Philippum de illo admonitus, aut antequam esset ab illo appellatus, versus ad suos, demonstrato Nathanaele: Ecce, inquit, vere Israelita, in quo dolus non est. His verbis Iesus simul et collaudavit Nathanaelis simplicem credulitatem, et sincerum cognoscendi studium, cum hi, qui falso se iactabant Israelitas, calumniandi studio soleant esse curiosi.

Verse 48

Nathanael intelligens Iesum his verbis significare, se non latere colloquium, quod de ipso habuisset cum Philippo, et admirans, unde hoc ad illius conscientiam permanasset, nam Iesum nihil adhuc aliud suspicabatur esse quam hominem: unde, inquit, me nosti? Iesus autem evidentius etiam delcarans, se non latere quantumvis occultas hominum cogitationes: Priusquam, inquit, Philippus te vocaret, quum esses sub ficu, iam videram te. Colloquium fuerat duorum, neque quisquam erat arbiter, qui potuisset renuntiare. Locus expressus est, et in mysterio obiter notata est ficus, primae transgressionis conscia, unde discedant oportet, qui volunt Christum agnoscere. Ex his indiciis palam erat, et totius colloquii argumentum Iesu non ignotum fuisse: cuius tamen non refricat mentionem, ne verecundo, et simpliciter percunctanti, videatur exprobrare incredulitatem.

Verse 49

Haec simulatque audivit Nathanael, cui persuasum erat, soli Deo esse perspicua cordium secreta, et homine maius esse quod audiret, nihil iam offensus scrupulo de loci natalis vocabulo, plena fide testimonium reddidit Christo: Rabbi, inquiens, tu es ille Filius Dei, per quem Pater decrevit liberare populum suum: tu es ille Rex Israel, Prophetarum vaticiniis olim promissus.

Verse 50

Iesus tam pomtam et alacrem viri fidem, ac professionem tam Evangelicam libenter amplecetns, confirmat etiam Nathanaelis de se opinionem, et apertius iam indicans divinam naturam, ait: Ex hoc concepisti fidem, quod sim Messias ille promissus, et Rex Israel, quia dixi te mihi visum fuisse, tum quum esses cum Philippo sub ficu, atque ideo magnifice de me sentis. Videbis olim evidentiora signa: ex his crescet tua de me opinio.

Verse 51

Moxque Iesus conversus et ad reliquos discipulos, quorum nullus adhuc de ipso pro dignitate sentiebat, ait: Illud habetote pro certo, Videbitis aliquando caelos apertos, et Angelos Dei adscendentes ac descendentes super Filium hominis. Hoc aenigmate Dominus Iesus, simplicem licet ac sinceram suorum fidem, sed tamen rudem adhuc, et quae procul abesset a perfecta cognitione sublimitatis Christi, excitabat ad exspectationem maiorum miraculorum, et ex his cognitionem sublimiorem. Nam tametsi discipuli veluti per somnum admirabantur quiddam in Christo maius homine, tamen nondum ad plenum credebant in eo plenitudinem esse Divinitatis. Nathanael professus est eadem, quae post Petrus professus est, sed quia non eodem animo, idcirco non audivit eadem, quae ille audivit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves regni coelorum: propterea quod in Litteris sacris, excellenti sanctimonia viri filii Dei vocantur, et alii quoque per afflatum divini Spiritus etiam futura prospiciut nonnumquam, ut non usque adeo mirandum sit, si Christus ea nullo nuntio cognovit, quae clam inter duos discipulos gesta sunt. Praeterea quod, ceu magnifico titulo volens honorificare Iesum, appellavit illum Regem Israel, significat eum adhuc de regno terreno somniasse. Terrenum autem est et humile quiddam, regnum habere in mundo: sed longe sublimius est, Regem esse totius orbis, atque etiam Angelorum. Id innuit, quum ait Angelos veluti sedulos ministros, obsequii studio, sursum ac deorsum commeaturos super Filium hominis. Quanquam autem discipuli sermonem hunc Iesu, id tempris nondum intellexerant, tamen ceu semen recondidit in animos illorum, suo tempore progerminaturum. Post enim cognovimus Angelos frequenter obsequiis agnovisse Regem omnium, quum Gabriel illius conceptum nuntiaret, quum in nativitate conerent: Gloria in excelsis Deo: quum subinde apparentes Ioseph, incolumitatem pueri procurarent: quum post tentationem Satanae ministrarent illi: dum in agone sudanti solatium exhibent: dum in resurrectione frequenter apparent. Rursum quum omnibus spectantibus sublatus est in coelum, aderant Angeli, promissi reditus sponsores. Sed id tum potissimum fiet, quum venturus est in nubibus, cum maiestate Patris, cum universo Angelorum exercitu, iudicaturus vivos et mortuos, ac traditurus regnum Deo et Patri.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!