Daily Gospel Meditation (8/23/23) Erasmi Paraphrasis in Evang. Matthaei 20:1-16

Table of Contents

Matthew Chapter 20

Verse 1: Vinea Coelestis

Quoniam autem aenigma videbatur quod proposuerat de primis et novissimis, explanat parabola, quod dixerat; qua declarat diversis aetatibus homines fuisse vocatos ad cultum iustitiae, omnibus tamen iustitiae cultoribus idem esse praemium aeternae salutis: modo vocati gnaviter laborarint in vinea iustitiae. Neque enim minus habent qui vocati sunt tempore Christi, quam qui tempore Abrahae, aut Mosi, aut David. Neque minus habent qui senes trahuntur ad cultum Evangelii, quam qui pueri aut iuvenes. Omnibus idem datur denarius aeternae vitae. Et tamen qui serius venerunt, hoc videntur honoratiores, quod Domini liberalitas eos aequat his, qui prius venerant. Iudaei prius vocati sunt, sed tamen gentes post vocatae, non solum aequatae sunt illis, verum etiam antepositae Iudaeis incredulis. Parabola sic habet: Simile,inquit, est regnum coelorum homini patrifamilias, qui summo diluculo prodiit in publicum, ut conduceret operarios in vineam suam.

Verse 2-8

Et nactus aliquot, pactus cum eis, ut singuli singulos acciperent denarios pro opera diurna, misit illos in vineam suam.
Rursus exiit circa horam tertiam, quumque vidisset quosdam in foro stantes otiosos, 4 dixit illis: Ite et vos in vineam meam: et quod iustum fuerit reddam vobis. 5 Rursum exiit circa horam sextam, atque iterum ad horam nonam, et idem fecit, quod fecerat hora prima ac tertia. 6 Rursum ad horam undecimam, vergente iam die, egressus, reperit et alios quosdam in foro, quibus dixit: Quid hic statis totum diem otiosi? 7 Aiunt: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. 8 Porro sub noctem Dominus vinea mandat procuratori suo: Voca operarios omnes, ac solve illis mercedem: sic, ut a novissimis incipiens, pervenias usque ad primos
.

Verse 9-12

Vocati sunt igitur omnium primi, qui postremi venerant, hoc est, ad horam undecimam, minimumque diei laborarant in vinea, et datus est singulis denarius. 10 Hoc quum intellexissent hi, qui summo diluculo fuerant vocati, existimabant se, quia tanto priores venerant in vineam, pro temporis portione mercedem ampliorem accepturos. Sed datus est et horum cuique denarius. 11 Itaque quum sibi viderent aequatos in praemio, qui non fuerant pares in temporis spatio, abeuntes murmurant adversus dominum vineae, 12 dicentes: Hi, qui venerunt ad horam undecimam, non laborarunt nisi unam horam, et illos in praemio nobis aequas, qui et totum diem perduraverimus in labore, et aestum meridianum pertulerimus, quum isti venerint sub vesperam refrigerato iam aestu.

Verse 13-14

At paterfamilias uni cuidam illorum, pro omnibus respondit: Amice, cur invides aliis benignitatem meam? Mea in alios gratuita liberalitas te non laedit. Nullam enim iniuriam faacio tibi. Nonne sic pactus sum tecum, ut pro opera diurna, denarium acciperes? Praestitisti operam, habes mercedem pactam, nihil tibi rei mecum est amplius. 14 Tolle quod tibi debetur, et abi. Mercenarius huc conductus es, ut praestares operam, non ut mihi praescriberes quid faciam. Sic mihi visum est, ut huic qui postremus venit tantum mercedis dem quantum tibi. De tuo nihil decedit, si quid huic additur ex mea liberalitate.

Verse 15-16

An mihi liberum per te non erit, de meo quod volo facere? An ideo oculus tuus livore torquetur, quia me vides benignum in eos, in quos labitum est? Hanc similitudinem adduxit Iesus, volens illorum animis infigere, quod Deus natura beneficus in omnes, variis modis ac variis aetatibus, non cessat invitare mortales omnes ad cultum verae pietatis. In qua qui se gnaviter exercuerint, iis praemium esse vitam aeternam, a qua nemo secluditur, qui modo vocatus audiat. Hoc praemium ut non debetur omnino meritis nostris, sed potius beneficentiae divinae, tamen non contingit citra conatum nostrum. Quamquam hoc quoque debemus vocanti, quod ad cultum pietatis accedimus, quod in eo perseveramus usque ad diei vesperam. Nam qui vocati recusant ire in vineam, frustrantur ipsi se suo praemio. Quamquam autem inter sanctos nec est livor, nec murmuratio adversus Deum, tamen huiusmodi dictis expressit summum honorem, qui novissimis est habitus, ut in praemio locum primum sortirentur. Quae dignitas tam insignis est, ut merito quis possit invidere. Quamquam et boni Iudaei primum murmurabant adversus gentes, quod ex maioribus idololatris orti, a Lege Mosaica prorsus alieni, denique incircumcisi, subito pares haberentur ipsis in Evangelii gratia, et ad eandem salutem admitterentur, nullo legis onere gravati: quum ipsi diu versati in observationibus Mosaicis, nihilo potiores essent, quam Ethnici, modo a vita prorsus impia, ad Evangelii professionem admissi. Plus igitur gentibus condonatum est, sed non ideo Iudaeis est quod cum Deo expostulent, quum liceat et ipsis ad eam felicitatem pertingere. Quod si malint invidere, quam imitari, sibi imputent, quod ob incredulitatem reiiciuntur, gentibus ob fidei promtitudinem assequentibus, quod illi sibi solis deberi credebant. Statim igitur properet, quisquis vocatus fuerit: alioqui frustra fuerit vocatus, nisi det operam, ut sit etiam electus. Ac nulli non vocantur, sed pauci merentur ut sint inter electos. Proinde Iesus parabolam hac clausula finiit, qua fuerat exorsus: 16 Sic erunt novissimi, qui primi fuerant, et primi, qui novissimi. Nam multi quidem sunt vocati, pauci vero electi.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!