Colloquium II: Intervallum

Table of Contents

COLLOQVIVM II
INTERVALLVM

PERSONAE: HYPERPRAVS, MALDEMEA

 

HYPERPRAVS. unde nobis tam severo vultu Maldemea? philosophabare cum Timone quodam?

MALDEMEA. nequaquam. docebam.

H. male cessit praelectio?

M. at unde istuc colligis.

H. facies sane asperitatem loquitur.

M. inedia est in causa. iam annus est quod quicquam sumo ob Quadragesimam videlicet. 

H. eo nomine titulus hypocritae verius in te competat quam Hyperprai. vestes solutae, mentum intonsum, oculi minime vegeti, crebra suspiria, aures demissae, uno verbo omnia arguunt te miserum. porro et video prandii argumenta barbulae adhaerentia quasi nuperrime pransus et inter docendum. tu male spem vultu simulas. quem premis altum corde dolorem? age! amico effatus eris.

M. quid istic? male. laetus?

H. nollem istuc tibi factum, bone. nihil quidem citius movet bilem quam spes praecipiendi mente captis pueris impedita. nescio quis divinus afflatus interdum audentiores, impudentiores, audacioresque reddit puerorum animos adeo ut et ne Orpheus quidem suo cantu posset compescere eiusmodi turbam si forte ipse succurreret. sed si meus amicus periclitatur, et ipse memet considero in discrimine nec discessero ante quam tuum impeditum animum expedio. ut dixit poeta, aut consolando aut consilio aut re iuvero. dic mihi. quid factum est?

M. hem benignus es sed expertum mones. ex te auxilium minime requiro. num te fugit vetus adagium: ne ad consilium accesseris antequam voceris. 

H. tuus squalor me vocat.

M. vidi te docere. nihil nugacius. ludis, garris, et pueri effrenati iactant sese nunc huc nunc illuc. numquam, ut opinor, pericula facis quibus perspicias quousque in studia proficiant. quod videam, tuum cubiculum est navis quae  adigitur quo venti forte fortuna impellunt.

H. haud vana praedicas. pericula quibus discipulorum facultates metiuntur pili non facio. nisi quum decuriones (sic enim vocant eos qui ludum gubernant) a me flagitant aut parentes scrupulosiores. usus es voce effrenato, sed quadrupedes non sunt. pueros haud decet frenum et habenae. si recte cubiculum gubernare vis, pudor et liberalitas efficacia instrumenta quam minae, pericula, conviciae, et iniuriae. si parum mihi credis sine me, quaeso, pergere quo evidentius videas cur ad eum modum malim docere quam ad tuum. 

M. age, licet sed hac lege ut liceat me monstrare ubi erres.

H. fiat. opto ut persuasus in meas transeas partes. nostin’ cognomen Gelidum.

M. quid ni? ne unus quidem dies praeterit quin Philippum Gelidum ablegam a cubiculo meo. aut me inridet dum mussitat cum suis sociis aut pensa inludit. calamos iacit; in cachinnos erumpit; nasum emungit magno cum strepitu; mensas sellasque evertit; haec omnia me recitante. quid multis? improbissimus est.

H. fratrem illius doceo, Antonium, minimeque moribus dissidet a persona quem modo pulchre depinxisti. verum in meo regno liberum est garrire, nugarique dummodo latine loquatur. quum igitur non sentiat se cohiberi, numquam supra modum effertur. 

M. non satis assequor. 

H. fac te discipulum adultum iussus cotidie in hoc aedificium venire et cum silentio totum diem degere. nonne et tu, tacitus habitus, interdum dumtaxat muginari velles. 

M. quid ni vellem? homo sum.

H. recte dicis. et si semel aut bis magistro captus et ob garrulitatem castigatus, nonne magis atque magis indigne ferres inaequi praeceptoris convicia?

M. indigne ferrem quidem, sed quis magister tam  crudelis est ut puero tria aut quattuor tacita verba elocuto obstrepet, praesertim quum tacere et studiis incumbere soleat.

H. crudelitas hic non agitur sed animus omnino delassatus. sunt puta triginta discipuli in unum cubiculum conditi. et id quotidie! unus tacite amicum petit calamum commodato. alter forte praeteriens calcat pedem alterius quod et risum et stomachum movet utrique et circumsedentibus. alius praefracto calamo rogat ut liceat sibi eum praeacuere. dum praeacuationem agit, frustra loquitur praeceptor ob tantum praeacuatoris strepitum. expectante magistro, caeteri putant sibi licitum esse fabulari quod taceat rector. tres discipuli discedere ad latrinam volunt taciteque nugantur de communi periculo manum in altum tollens digitisque decussatim compositis. mox magister praelectionem rursum coepisse conatur sed unus et item alter loqui coeperunt non ex impudentia verum quod non animadvertebant praelectionem esse redintegratam ob clamationes alterius classis post parietem tenuem blaterantis. strepitus causam ignorans magis atque magis ira excandescit indigne ferens quod pueri praelectionem non satis auscultent, qua nocte superiore praeparanda duas horas consumpsit. quamdiu id ferendum? et ipse discipulos inter hos parietes qui alioqui pisces ad insaniam adigatus magister obiurgavi. praecepta eiusmodi magistri haud existimares observanda quod et eos intra oleas currere conantes vituperaret. 

M. probabile est.

H. nunc adde illius aetatis imbecillitatem; amicorum coronam in eadem navi cui risus facillime moveri possit; parentes abdicationem minitantes; decuriones ablegationem ferocius instantiusque minitantes; exaggerata pensa absolvenda; dies in septem usque horas prolatos et mox facile cernes cur pueri intractabiles videantur. non igitur congrediendum cum iis. numquam victores evademus ex eiusmodi pugna nam quo arctius compedes stringimus hoc libentius conantur sese extricare clavos excutientes. quo magis stimulamus, excitamusque, hoc gravius infigunt pedes. Troia eversa cum fatum inevitabile immineret, Anchises instabat inceptoque et sedibus haerebat in isdem nusquam pedem moturus. nec filii lacrimis nec promissis, nec orationibus quamlibet suasoriis commoveri poterat. 

M. quid pueris cum Anchisa sene?

H. aiunt senes bis pueros. eius exemplum non longe abhorret a puerorum. vis non commovit animum Anchisae sed spectaculum. simul atque vidit flammas ex sublimi delapsas Iuli comam lambentem, cessit et tum passus est efferri ex urbe. nunc vides translatione sane hoc in loco nos Aeneas esse et turbam discipulorum repraesentari persona Anchisae.

M. non assequor tuam ridiculam metaphoram, Hyperprae. nimis longe eam transtulisti. vin’ spectaculum faciam?

H. haud procul erras a scopo, Maldemea. dico crebra iussa monitoria et contentionem vel minimum proficere in re scholastica praesertim discipulis pueris. “ausculta” dicis detorquent auris; “fac in tempore”, omnia sero facta; “tacete”, ad plenum garriunt; “ediscite” et faciunt ut hac et illac omnia effluunt. quod si quid spectaculi adhibeas, ecce statim tacite animum attendunt tuo iniussu veluti virgula Circes in pisces versi. 

M. quod tandem spectaculi genus narras?

H. nihil est quod obcaecatis visum reddas aut aegrotantis sanes. imo hoc pensum facili absolvi potest narrando.

M. explana crassius.

H. si apologum aut historiam quandam ingeniis puerorum aptam in medium proferas puro sermone et viva voce, quod aiunt, nihil obstat quo minus animos habeas attentos modo vocem nonnumquam varies nunc acrioribus nunc gravioribus, nunc clarioribus nunc tenuibus voculis utens. convenit et distinguere voces variis intervallis ne taedium corripiat auditoribus neve revertantur ad pristinum furorem.

M. habesne exemplum?

H. Aesopus affatim apologos suppeditat. et si forte eae te  defecerint, alii poetae abunde prolixeque scripserunt velut Homerus, Hesiodus, Vergiliusque.

M. possum, arbitror, recensere totam urbis Troiae eversionem tribus verbis: Troia Graecis capta.

H. quorsum istuc?

M. docendum est multo Iliade prolixius. ad hoc et pueri in cubiculum cotidie iniiciuntur aliquotdiebus exceptis. etiamsi concilium perorem vocem varians, idemne iterum faciam postridie? et me et discipulos sane pertaesum sit. 

H. narratio est sessionis pars tantum nec in longum producenda.

M. quamdiu narrem, quaeso?

H. argumentum istuc tibi aperiat. si Aesopicam fabulam exhibeas, fortasse quinque momenta. si Livii historiam decem quindecimve.

M. non possum tam diu fabulari.

H. cur non queas? heri tibi auscultabam quid pridie comedisses narranti: quantum salis, quantum piperis addidisses; quamdiu in clibano mansisset panis; quantum follibus flammas excitasses; quamdiu fervisset ius; quid locutus sis inter edendum; ut sapuisset; ut oluisset. o descriptionem!

M. me inrides, fatue?

H. nequaquam. modo monstro quod possis. si omnia dirimis in partes et partes affatim describas, subinde consistens ut imaginem concinnam in tabula pingas, quidvis satis prolixe describi potest. pulchre coenae tuae descriptionem amplificasti et dubitas an satis exaggerare bellum Troianum possis, tot cladibus, tot pugnis, tot congressibus, tot orationibus, tot catalogis, tot gentibus, tot circumstantiis, tot personis, tot argumentis refertum?

M. nunc video. sed narratio tamen ut dixti est sessionis pars dumtaxat. quibus aliis rebus constant scholastica, tua quidem sententia? quibus modis monitus varias ut taedium discipulis abigatur?

H. enarratione peracta, ludendum est aliquantisper.

M. ain’ vero, Hyperprae?

H. antiquitus locus ubi pueri litteras discebant ‘ludus’ vocabatur haud temere, opinor. nostrates etiam nunc id loci scholam vocant, vocem nimirum a vocabulo σχολή natam quod Graecis sonat otium.si subito quis illinc eriperetur et in nostros ludos iniiceretur, is pistrinum nominaret spectaculum citius quam ludum.

M. sed in pistrino, licet vocabulum male audiat, labor aliquid efficit. abiiciamus, igitur, verbum pistrinum et in eius loco officina utimur. 

H. licet.

M. sunt quaedam facultates quibus velimus discipulos veluti armari nec, opinor, ea obiter per ludos et quamlibet eleganter recitatas narrationes comparanda. ne Cicero quidem, cuius genuina natura artem scribendi spectabat, eam ludendo sibi paravit, sed assiduis exercitationibus, labore, et magistris monitoribus.

H. sed ut dixti, natura eius quodam nativo scribendi legendique instinctu tincta erat et idcirco perduravit totum eruditionis cursum a ludo litterario usque ad rhetoricae studium. praecipientes invenerunt in eo tractabilem animum quem divina mens ideo finxit ut monstraret quandam elegantiae assequendae rationem. sed vide ubi simus. neque Romae neque Athenis sed in hac nuper condita civitate. cum omnes discipuli sine discrimine gratuito mittantur in hoc nostri gymnasium neque permissum sit seligere quos velimus, id est quorum ingenia rebus scholasticis aptissima sint, neminem excludimus. una cum Ciceronibus, Penelopis, Terentiisque admittimus et Caesares, Clodiis, Antonios, Cleopatras, Hannibales, Orgetoriges, Helenas, Hasdrubales, Deianiras, Xerxes, Darios, Timones, Pandoras, Neronesque futuros. plerique innocentes, verum aliquot qui omnia interturbent, praesertim in gradibus inferioribus. iubes discipulos scribendi exemplum proferre. tres tibi pro virili parent, tredecim nihil efficiunt citra sententiam, et duo alioqui ingenui pueri opprimere ora non possunt et faciunt ut illi caeteri nihil possint. fortasse hoc aliquantisper perferendum usque ad certam aetatem, doctis rudimentis, sed nostra gymnasia hodierna omnes pueros remorantur annis septendecim nisi quid supra modum commisum.

M. istuc an sit verum, nescio. nam olim nisi me fallit antiquitatis intellectus, admittebatur quivis numerata mercede. pauciores erant sed illi quos modo retulisti Antonii, Darii, et ceteri erudiebantur una cum Maronibus. Maro tamen caput extulit aliis rixantibus, aliisque nugantibus tamquam lenta solent inter viburna cupressi. 

H. demus istuc verum. quod tamen pretium esset solutum, pueri tum sentiebant se quadam externa vi cohiberi. pecunia numerata fecit ut pueri intelligerent plurimum referre controversias, declamationes, litteraturamque. pauci erant litterati, sed erant nihilo minus. digito monstra, quaeso, quempiam hic natum qui arte Maronem, Homerum, aut Hesiodum aequarit.

M. talia ingenia rarae aves sunt. 

H. verum itsi eodem ferme tempore exorti sunt una cum omnibus vel gravissimis auctoribus puta Aristophane, Platone, Euripide, Aeschylo, Aristotele, Ovidio, Horatio, Cicerone, Terentio, aliisque compluribus. nostri pueri quorum summa longe superat discipulorum totius antiquitatis summam hic instituti sunt et nunc instituuntur. necessitas igitur fortunaqua faceret ut nostrates numero dumtaxat aequaeret eius temporis principes si res ex aequo docerentur.

M. quorsum evadis?

H. dico hodiernas res scholasticas non posse quantum res antiquas potuerint ob nimiam institutionis largitatem. 

M. fortasse minus efficax est noster instituendi modus verum multo melius est quod omnibus datus est discendi locus. 

H. antiquitus multi discebant, verum e diversis variisque locis. alii didicerunt artem coquendi et panis subigendi a patre coquo; alii domi artem arandi.

M. nonne nos omnes oportet incumbere bonis artibus nempe quod peculiariter conveniant ingenio humano, cuius omnis vis sita est in animo.

H. quas artes dicis?

M. quas continet cyclopaedia: arithmeticam, geometriam, musicen, astrologiam, grammaticam, rhetoricen, dialecticenque complectens.

H. quid puero militi futuro cum astrologia? quorsum attinet puellam tonsatricem fututram discere rhetoricen? 

M. nae tu vere discipulum sonas ad eum modum loquens. cum simus homines debemus animis veluti instillare artes quae potissimum ad humanitatem spectent. divina benignitas hominem donavit facultates quibus possit eandem benignitatem sentire. porro pulchrae concinnaeque sunt artes quibus maxime perspicere possums divinam mentem.

H. et putas cyclopaediam maxime conducere ad divinam mentem perspiciendam?

M. maxime.

H. vereor effutire quid in animo habeam ne videar inhumanus.

M. novi tuum animum. nihil est quod verearis. 

H. non puto cyclopaediam esse omnibus.

M. quid ais?

H. sane non dico nos oportere praecludere cuiquam istas disciplinas verum quum satis exploraverimus et comperimus an consentaneae sint artes liberales cum quodam animo necne, aut alio relegandus aut retinendus, praesertim in his scholis quas publicas vocant. rudimentis legendi, scribendi, computandique doctis, quid prodest eos detinere quorum ingenia vertuntur ad medicinam, aut ludos, aut quam ‘technologiam’ vocant?

M. quo relegandi, quaeso?

H. ad scholam quae eis magis conveniat. incassum repugnamus puerorum naturis. aliis equos alere in animo est, alii canes ad venandum volunt instituere, alii agri culturae studere cupiunt. nec hae disciplinae aspernandae aut nobis despiciendae quum sint necessariae ideoque laudandae. quamquam liberum non est nobis discipulos relegare. mutandus igitur est docendi modus quum totam civitatem constituerimus artes liberalis docere sine discrimine. 

M. quo modo?

H. primum videndum est ne abalienemus discipulorum animos. concordia et benevolentia sunt in primis conciliandae ut pueri te habeant bonum et auditu dignum. dixit Erasmus quidem primum discendi gradum esse praeceptoris amorem. identidem ludendum est igitur.

M. sed quomodo cernis an artes liberales sint ingenio consentaneae si nihil nisi nugas gustant pueri.

H. nugae non sunt. ludimus et discunt per lusus sermonem latinum Graecumque et historiae, poetarum, fabularumque vim quorum intellectus opinor, non aspernandus ad sapientiam gradus. delibant obiter artes. quotiens quidem explicas quosdam Aeneidos eventus, quam paucissimis est metrus explicandus fortasse, quo magis intelligant quid audiant, te recitante. praelegenti sextum Aeneidos librum, paucis aperiendum quid sit Arctos. proferamus aliquot siderum formas quibus suscitamus puerorum animos ad astra. non plus tribus sententiis autem est in his morandum ne langueant spectatores. 

M. nihil laboris ergo putas pueris sumendum quo discant difficilia durare ut ad maiora adveniant?

H. conditas in palatum artes profecto revoment et in posterum pigebunt.

M. atqui nonnumquam accidit, Hyperprae, ut discipulo qui aliquamdiu bona recusarit, simul atque ex ephebis excedit ilico oculi aperiuntur et diligenter studium quoddam sibi sumit. ecce me qui diu matre instante animoque repugnante, in linguam latinam operam insumebam donec nescioquis afflatus fecit ut eas litteras impense deamarem. mater mea etiam propemodum cessit et si mihi dedit alio studio operam dare, hic non essem magister.

H. dicis igitur bonum esse demorari discipulos usque ad adultam aetatem?

M. tenes.

H. magister hic sum decem annos atque ne unum quidem discipulum vidi huiusmodi. difficiliores pueri numquam iterum animum appellunt ad bonas litteras discendum. nihil refert an morem eis gestum sit necne.

M. unus olim puer mihi curae erat cui nomen Marcus. nemo illo puero nugacior nemo effrenatior. quum autem satis diu monitus et praecepta audisset atque octavo gradu excessit, sibi sumpsit quandam veluti togam virilem. didicit iugum scholasticorum sustinere et perrexit iugum ferens usque ad extremum huius ludi annum.

H. postea in bonas litteras impendebat laborem?

M. nescio hercle.

H. gratulor tibi quod patientia tua aliquando bonum puerum pepererit. istuc non nihil est. sed cuius opera factus est bonus? tua an sua?

M. nescio.

H. dico nihil referre utrum durus sis magister an lentior. ille, opinor, recte evasisset etiamsi ipse imperassem. et quam sollicite rem gessisti! canities id arguit. 

M. tu me canior, impudens. ego senesco ob duritiem tu propter facilitatem. vis pueros effrenatos ideoque tumultibus, turbis, cachinnis, risibus, rixis, conviciis, iniuriis, malis, commixta sunt omnia in tuo regno. sed haud mala mones. quantum possum, adhibebo in meas praelectiones quod e hoc nostro colloquio didici. quamquam frustra suasus es ut omnia quibus puerorum animos et affectus guberno abiiciam. pueris debentur habenae ne in vitia aberrent in quae proclive est ingenium humanum. repudio aliquantulum meam duritiem sperans discipulos erga me benevolentiores fore. laudanda, opinor, sunt recte facta. leviter corrigenda sunt parum honeste dicta aut facta. fabulae et narrationes ad ingenia puerorum appositae maxime sunt adhibendae. et si fortuna donet gregem robustiorem et ad artes liberales promptum, stylus quidem maxime est sumendus pro aetate ad exercitationes difficiliores. sin minus, ornandum quod datum est quantum possumus. quum minus videant, imensius cupiant, parumque consulant ob adulsecentiam, reprehendam, corrigam, secundaboque in loco. 

H. ecce tintinnabulum. rursum ad docendum revocamur. Deus tibi fortunet prospera coepta.

M. idem tibi reprecor.  

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!