De Civilitate Cap. I – De Corpore

Table of Contents

DE CIVILITATE

MORUM PUERILIUM

LIBELLUS

AUCTORE

DESIDERIO ERASMO

ROTERODAMO

DILIGENTER DESCRIPSIT RECOGNOVIT EDIDITQUE

ROGERIUS CANUS

EDITIO PRINCEPS

ANNO 

MMXXIII

Erasmus

Cap. I - De Corpore

de civilitate

erasmus roterodamus generoso

cvm primis et optimae

spei pvero, henrico a bvrgandia,

adolphi principis veriani

filio, s.

Si ter maximum illum Paulum non piguit omnia fieri omnibus, quo prodesse posset omnibus[1], quanto minus ego gravari debeo iuvandae iuventutis amore subinde repuerascere. Itaque quemadmodum pridem ad Maxiliani fratris tui primam adolescentiam memet accommodavi, dum adolescentulorum formo linguam: Ita nunc, Henrice suavissime, me ad tuam attempero pueritiam, de puerorum moribus praecepturus; non quod tu hisce praescriptis magnopere egeas, primum ab incunabulis[2] inter aulicos educatus, mox nactus Iohannem Crucium tam insignem formandae rudis aetatis artificem: aut quod omnia, quae praescribemus, ad te pertineant, et e principibus et principatu natum: sed ut libentius haec ediscant omnes pueri, quod amplissimae fortunae, summaeque spei puero dicata sunt. Nec enim mediocre calcar[3] addet universae pubi, si conspexerint Heroum liberos a primis statim annis dicari studiis, et in eodem cum ipsis stadio currere. Munus autem formandi pueritiam multis constat partibus, quarum sicuti prima, ita praecipua est, ut tenellus animus imbibat pietatis seminaria: proxima, ut liberales disciplinas et amet, et perdiscat: tertia est, ut ad vitae officia instruatur: quarta est, ut a primis aevi rudimentis civilitati morum assuescat. Hanc postremam nunc mihi proprie sumpsi. Nam de superioribus quum alii complures, tum nos quoque permulta scripsimus[4]. Quamquam autem externum illud corporis decorum ab animo bene composito proficiscitur, tamen incuria praeceptorum nonnumquam fieri videmus, ut hanc interim gratiam in probis et eruditis hominibus desideremus. Nec inficior hanc esse crassissimam philosophiae partem, sed ea, ut sunt hodie mortalium iudicia, plurimum conducit, et ad conciliandam benevolentiam, et ad praeclaras illas animi dotes oculis hominum commendandas.

     Decet autem ut homo totus sit compositus animo, corpore, gestibus, ac vestitu, sed inprimis pueros decet omnis modestia, et in his praecipue nobiles. Pro nobilibus autem habendi sunt omnes, qui studiis liberalibus excolunt animum. Pingant alii in clypeis suis leones, aquilas, tauros et leopardos: plus habent verae nobilitatis, qui pro insignibus suis tot possunt imagines depingere, quot perdidicerunt artes liberales.

     Vt ergo bene compositus pueri animus vndique reluceat, (relucet autem potissimum in vultu) sint oculi placidi, verecundi, compositi: non torvi, quod est truculentiae: non improbi, quod est insaniae: non limi, quod est suspiciosorum et insidias molientium: nec immodice diducti, quod est stolidorum: nec subinde conniventibus genis ac palpebris, quod est inconstantium: nec stupentes, quod est attonitorum, id quod etiam in Socrate notatum est: nec nimium acres, quod est iracundiae signum: non innuentes ac loquaces, quod impudicitiae signum: sed animum sedatum ac reverenter  amicum prae se ferentes.

     Nec enim temere dictum est a priscis sapientibus, animi sedem esse in oculis. Picturae quidem veteres nobis loquuntur, olim singularis cuiusdam modestiae fuisse, semiclusis oculis obtueri, quemadmodum apud Hispanos quosdam semipaetos intueri, blandum habere videtur et amicum. Itidem ex picturis discimus, olim contractis strictisque labiis esse probitatis fuisse argumentum. Sed quod suapte natura decorum est, apud omnes decorum habebitur. Quamquam in his quoque decet interdum nos fieri polypos[5], et ad regionis morem nosmet attemperare[6]. Iam sunt quidam oculorum habitus, quos aliis alios addit natura, qui non cadunt sub nostras praeceptiones, nisi quod incompositi gestus non raro vitiant, non solum oculorum, verum etiam totius corporis habitum ac formam. Contra compositi, quod natura decorum est, reddunt decentius: quod vitiosum est, si non tollunt, certe tegunt minuuntque. Indecorum est clauso oculorum altero quemquam obtueri. Quid enim hoc aliud est, quam seipsum eluscare? Eum gestum thynnis ac fabris relinquamus.

     Sint exporrecta supercilia: non adducta, quod est torvitatis: non sublata in altum, quod est arrogantiae: non in oculos depressa, quod est male cogitantium.

     Frons item hilaris et explanata, mentem sibi bene consciam, et ingenium liberale prae se ferens, non in rugas contracta, quod est senii: non mobilis, quod est erinaciorum: non torva, quod est taurorum.

     A naribus absit mucoris purulentia, quod est sordidorum. Id quoque vitium Socrati Philosopho datum est probro[7]. Pileo aut veste emungi rusticanum, brachio cubitove salsamentariorum[8]: nec multo civilius id manu fieri, si mox pituitam vesti illinas. Strophiolis excipere narium recrementa decorum, idque paulisper averso corpore, si qui adsint honoratiores. Si quid in solum deiectum est emuncto duobus digitis naso, mox pede proterendum est. Indecorum est subinde cum sonitu spirare naribus, bilis id indicium est. Turpius etiam ducere rhonchos, quod est furiosorum, si modo fiat usu. Nam spiritosis, qui laborant orthopnoea, danda est venia. Ridiculum naribus vocem emittere, nam id cornicinum est et elephantorum. Crispare nasum, irrisorum est et sannionum. Si aliis praesentibus incidat sternutatio, civile est corpus avertere. Mox ubi se remiserit impetus, signare os crucis imagine, dein sublato pileo resalutatis  qui vel salutarunt, vel salutare debuerant, nam sternutatio quemadmodum oscitatio sensum aurium prorsus aufert, precari veniam, aut agere gratias. Alterum in sternutamento salutare religiosum, et si plures adsint natu maiores, qui salutant virum aut feminam honorabilem, pueri est aperire caput. Porro vocis tinnitum studio intendere, aut data opera sternutamentum iterare, nimirum ad virium ostentationem, nugonum est. Reprimere sonitum quem natura fert, ineptorum est, qui plus tribuunt civilitati quam saluti.

    Malas tingat nativus et ingenuus pudor, non fucus aut adsciticius color[9]. Quamquam is quoque pudor sic temperandus est, ut nec vertatur in improbitatem, nec adducat δυσωπίαν aut stuporem, et quartum, ut habet proverbium, insaniae gradum[10]. Quibusdam enim hic affectus tam impotens insitus est, ut reddat deliranti simillimum. Temperatur hoc malum, si puer inter maiores assuescat vivere, et comoediis agendis exerceatur. Inflare buccas fastus indicium est: easdem demittere, est animum despondentis: alterum Thrasonis  est, alterum Iudae proditoris.

     Os nec prematur, quod est metuentis alterius halitum haurire, nec hiet, quod est morionum, sed leviter osculantibus se mutuo labris coniunctum sit. Minus etiam decorum est subinde porrectis labiis veluti popysmum facere, quamquam id magnatibus adultis per mediam turbam incedentibus condonandum est: illos enim decent omnia, nos puerum formamus.  

     Si fors urgeat oscitatio, nec datur averti aut cedere, strophio volave tegatur os, mox imagine crucis obsignetur.

     Omnibus dictis aut factis arridere stultorum est, nullis arridere stupidorum. Obscoene dictis aut factis arridere nequitia est. Cachinnus et immodicus ille totum corpus quatiens risus, quem ob id Graeci σύγκρουσιον appellant, nulli decorus est aetati, nedum pueritiae. Dedecet autem quod quidam ridentes hinnitum edunt. Indecorus et ille, qui oris rictum late diducit corrugatis buccis, ac nudatis dentibus, qui caninus est, et Sardonius[11] dicitur. Sic autem vultus hilaritatem exprimat, ut nec oris habitum dehonestet, nec animum dissolutum arguat. Stultorum illae voces sunt, “risu diffluo”, “risu dissilio”, “risu emorior”: et si qua res adeo ridicula inciderit, ut nolentibus eiusmodi risum exprimat, mappa manuve tegenda facies. Solum aut nullam evidentem ob causam ridere, vel stultitiae tribuitur, vel insaniae. Si quid tamen eiusmodi fuerit obortum, civilitatis erit aliis aperire risus causam: aut si non putes proferendam, commentitium aliquid adferre, ne quis se derideri suspicetur.

     Superioribus dentibus labrum inferius premere, inurbanum est, hic enim est minantis gestus, quemadmodum et inferioribus mordere superius. Quin et labrorum oras lingua circumvoluta subinde lambere ineptum. Porrectioribus esse labris, et velut ad osculum compositis, olim apud Germanos fuisse blandum indicant illorum picturae.

     Porrecta lingua deridere quenquam scurrile est. Aversus expuito, ne quem conspuas aspergasve. Si quid purulentius in terram reiectum erit, pede (ut dixi) proteratur, ne cui nauseam moveat: id si non licet, linteolo sputum excipito. Resorbere salivam inurbanum est, quemadmodum et illud, quod quosdam videmus non ex necessitate, sed ex usu ad tertium quodque verbum expuere. Quidam indecore subtusiunt identidem inter loquendum, idque non ex necessitate, sed ex more: is gestus est mentientium, et inter dicendum quid dicant comminiscentium. Alii minus etiam decore ad tertium quodque verbum eructant, quae res, si a teneris annis abierit in consuetudinem, haeret etiam in grandiorem aetatem. Idem sentiendum de screatu, quibus nominibus a servo notatur Terentianus Clitipho[12]. Si tussis urgeat, cave ne cui in os tussias, et absit ineptia clarius tusiendi quam natura postulet. Vomiturus secede, nam vomere turpe non est: sed ingluvie vomitum accersisse, deforme est.

     Dentium mundities curanda est, verum eos pulvisculo candidare, puellarum est, sale aut alumine defricare, gingivae perniciosum. Idem lotio facere Iberorum est. Si quid inhaesit dentibus, non cultello, non unguibus, canum feliumve more non mantili eximiendum est, sed vel lentisci cuspide, vel penna, vel ossiculis e gallorum aut gallinarum tibiis detractis. Os mane pura aqua proluere, et urbanum est, et salubre, subinde id facere ineptum. De linguae usu suo dicemus loco[13].

     Rusticanum est impexo esse capite, adsit mundities, non nitor puellaris. Absint sordes lendium et vermiculorum. Subinde scabere caput apud alios parum decet, quemadmodum unguibus reliquum fricare corpus sordidum est, praesertim si fiat usu, non necessitate. Coma nec frontem tegat, nec humeris involitet. Subinde concusso capite discutere capillitium, lascivientium est equorum. Caesariem a fronte in verticem laeva detorquere, parum elegans est, manu discriminare modestius. Inflectere cervicem et adducere scapulas, pigritiam arguit, resupinare corpus fastus indicium est, molliter erectum decet. Cervix nec in laevum nec in dextrum vergat: hypocriticum enim, nisi colloquium aut aliud simile postulet. Humeros oportet aequo libramine temperare, non in morem antennarum alterum attollere, alterum deprimere. Nam huiusmodi gestus in pueris neglecti, vertuntur in naturam, et corporis habitum praeter naturam deformant. Itaque qui prae desidia collegerunt consuetudinem inflectendi corpus, sibi gibbum conciliant, quem natura non dederat, et qui deflexum in latus caput habere consueverunt, in eum habitum indurescunt, ut adulti frustra mutare nitantur. Siquidem tenera corpuscula plantulis similia sunt, quae in quamcumque speciem furca funiculove deflexeris, ita crescunt et indurescunt. Utrumque bracchium in tergum detorquere, simul et pigritiae speciem habet et furis: neque multo decentius est altera manu in ilia iniecta adstare sedereve, quod tamen quibusdam elegans ac militare videtur. At non statim honestum est quod stultis placuit, sed quod naturae et rationi consentaneum est. Reliqua dicentur quum ad colloquium, et convivium ventum erit[14].

     Membra quibus natura pudorem addidit retegere citra necessitatem procul abesse debet ab indole liberali. Quin ubi necessitas huc cogit, tamen id quoque decente verecundia faciendum est, etiam si nemo testis adsit. Numquam enim non adsunt Angeli, quibus in pueris gratissimus est pudicitiae comes custosque pudor. Quorum autem conspectum oculis subducere pudicum est, ea multo minus oportet alieno praebere contactui .

     Lotium remorari valetudini perniciosum, secreto reddere verecundum. Sunt qui praecipiant ut puer compressis natibus ventris flatum retineat. Atqui civile non est, dum urbanus videri studes morbum accersere. Si licet secedere, solus id faciat. Sin minus, iuxta vetustissimum proverbium, Tussi crepitum dissimulet[15]. Alioqui cur non eadem opera pracipiunt ne alvum deiiciant, quum remorari flatum periculosius sit quam alvum stringere?

     Diductis genibus sedere, aut divaricatis tibiis distortisve stare, Thrasonum[16] est. Sedenti coeant genua, stanti pedes, aut certe modice diducantur. Quidam hoc gestu sedent ut alteram tibiam altero genu suspendant, nonnulli stant decussatim compositis tibiis, quorum alterum est anxiorum, alterum ineptorum. Dextro pede in laevum femur iniecto sedere priscorum regum mos est, sed improbatus. Apud Italos quidam honoris gratia pedem alterum altero premunt, unique propemodum insistunt tibiae ciconiarum ritu, quod an pueros deceat nescio. Itidem in flectendis genibus aliud apod alios decet, dedecetque. Quidam utrumque pariter inflectunt, idque rursus alii recto corpore, alii nonnihil incurvato. Sunt qui hoc ceu muliebre rati, similiter erecto corpore, primum dextrum incurvant genu, mox sinistrum, quod apud Britannos in adolescentibus laudi datur. Galli modulato corporis circumactu dextrum dumtaxat inflectunt. In his in quibus varietas nihil habet cum honesto pugnans liberum erit, vel vernaculis uti moribus, vel alienis obsecundare, quando sunt quos magis capiant peregrina .

     Incessus nec fractus sit, nec praeceps, quorum alterum est mollium, alterum est furiosorum: nec vacillans, quod a Fabio improbatur. Nam ineptam in incessu subclaudicationem Suiceris militibus relinquamus: et iis qui magnum ornamentum ducunt, in pileo gestare plumas. Tametsi vidimus episcopos hoc gestu sibi placere. Sedentem pedibus ludere stultorum est, quemadmodum et manibus gesticulari, parum integrae mentis indicium est.

 

[1] Vide 1 Cor. 19

[2] Vide Ad. 653 “Ab incunabulis”

[3] C.f. Ad. 147 “Calcar addere currenti”

[4] c.f. de Recte Pueris Instituendis, de Conscribendis Epistolis, Colloquia Familiaria, de Ratione Studii

[5] Vide Ad. 1291 “Polypi”; 93 ‘Polypi mentem obtine”

[6] C.f. Ad. 308 “Domi Milesia”; 3225 “mores hominum regioni respondent”

[7] Vide Respub. 1.343a

[8] Vide Ad. 1308 “Cubito emungere”

[9] Vide Ad. 747 “Faciem perfricare, frontis perfricatae”

[10] Vide Ad. 753 Strychnum bibit

[11] Vide Ad. 2401 “Risus Sardonius”

[12] Ter. Hea. Tim II.iii

[13] Vide Cap. V

[14] Vide Cap. IV et Cap. V

[15] Vide Ad. 563 “Tussis pro crepitu”

[16] Vide Terentii Eunuchum. Thraso est miles gloriosus.

You may also enjoy:

One Response

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!