ILIADOS HOMERICAE
LIBER SECUNDUS
Cvm caeteri dii in caelo, et homines qui militiam exercent in terris, alto somno per totam illam noctem tenerentur, unus Iuppiter somnum capere non poterat, consultans secum atque agitans, quonam modo Achillem, quem honestatum ac dignitate auctum volebat, Agamemnoni caeterisque Graiis redderet desideratum: et tandem velut unicam salutem, fugatis ad naves ac profligatis auxilio mitteret.
Itaque illi ad se vocato, Vade, inquit Somnium infelix ad castra Graecorum, ingressumque Agamemnonis augustale, refer illi accurate nostra mandata. iube universas, quae sub eius auspiciis sunt, militum copias armari. nunc enim insignem Troiae urbem esse eversurum. nam ita dii omnes decreverunt fore. nec de ultima Troianorum pernicie inter se, ut prius, dissentiunt: quippe a Iunone exorati. Haec Iuppiter.
Quibus Somnium auditis, ad Graecorum se castra contulit, ingressumque augustale, invenit Agamemnonem leni quiete soporatum, ad cuius caput astans, induta sibi effigie Nestoris, qui praecipua inter principes erat auctoritate, veneratione, dignitate, sic inquit:
Dormis Atrei sollertissimi strenuissimique imperatoris nate? Haud decet virum primarium, cuius tutelae populi commissi sunt, et in cuius cura pendent rerum tanta momenta, solidam dormire noctem. Ausculta igitur propere, quem tibi ego a Iove nuncium affero: qui licet absens, praesentem tamen curam tui gerit, tuorumque laborum miseretur. Iube universas quae sub tuis auspiciis sunt, militum copias armari, insignem Troiae urbem eversurus. Nam ita dii omnes decreverunt fore, nec de ultima Troianorum pernicie inter se, ut prius, dissentiunt: quippe a Iunone exorati, Iove quoque ipso approbante. Atque haec quae dico trade memoriae: ne forte tibi, quum evigilabis, mandata Iovis exciderint.
Haec quum dixisset, et ex oculis imago illa abire visa est, et Agamemnonem somnus reliquit. Experrectus itaque, repetebat apud se somnium suum, ac tempus advenisse credebat, quo aliquando Troia caperetur, infelix atque inscius consiliorum dei, et quem longe haec fallebat opinio, quum sibi tunc caeterisque Graecis atque Troianis intolerabiles belli aerumnas, innumerosque gemitus Iuppiter immittere destinasset. Ergo a lecto surgens, ac residens, iam toto animo spem finiendorum laborum, iam cupiditatem diripiendae urbis, iam immortalem tantae victoriae famam conceperat. Regales sibi vestes, tunicam ac pallium, regaliaque induit calceamenta: dextro deinde humero ensem argenteis clavis distinctum appendit: sumptoque manu incorruptibili illo paterno sceptro, tendit ad naves: aurora, quae Iovi reliquisque diis solent adventare denunciat, iam exorta.
Eo quum venisset, per praecones iubet advocari concionem. His ita agentibus, et populis ad concionem confluentibus, primum convocavit concilium procerum seorsum apud regis Nestoris naves: quibus confidentibus, magna cum expectatione prompsit prudentissimam animi sui consultationem:
Audite proceres somnium, quod nocte ac divinitus mihi demissum est: Visus est mihi quidam inter quietem adesse, atque ad caput stare, optimo huic Nestori simillimus, eadem statura, eodem habitu vultusque atque membrorum, hisque me alloqui: Dormis Atrei sollertissimi strenuissimique imperatoris nate? Haud decet virum primarium, cuius tutelae populi commissi sunt, et in cuius cura pendent rerum tanta momenta, solidam dormire noctem. Ausculta ocius, quem tibi ego ab Iove nuncium affero: qui licet absens, praesentem tamen tui curam gerit, tuorumque laborum miseretur: iube universas, quae sub auspiciis tuis sunt, militum copias armari, insignem Troiae urbem eversurus. nam ita dii omnes decreverunt fore: nec de ultima Troianorum pernicie inter se, ut prius, dissentiunt: quippe a Iunone exorati, Iove quoque ipso approbante. Atque haec quae dico, trade memoriae. Haec quum dixisset, ex oculis evanuit, reliquitque somnium. Nunc autem quod reliquum est, ita censeo faciendum: quia aegre forsan milites adducerentur ad sumenda arma, murosque expugnandos, ego primus pro meo more orationem ad eos habebo, adortans ad redeundum in patriam. Cui si, ut opinio mea fert, acquieverint, maluerintque redire quam pugnare, tunc vos pro se quisque alius alios ab huiusmodi sententia dehortantes, revocabitis: atque hoc pacto, ut mihi quidem videtur, praecipue et quales habeant animos, praevidebimus: et si quid titubaverint, ad capessendum praelium inducemus.
His dictis, Agamemnon resedit. Tum senex ille sapientissimus surrexit, atque ita profatus est:
Si quis proceres ac Graeciae senatores alius e Graiis somnium hoc ad nos referret, fortiter affirmarem eum falli, et cum suo sibi somnio futili reliquendum: nunc autem pro vero habendum somnium, quod summo principi visum est. Ergo agite, si efficere possumus, armatas copias in expeditionem educamus.
Haec locutus, e procerum concilio digreditur: et primus, ut se ducem alii sequerentur, ad constitutum concionis locum processit. Tunc caeteri quoque surgentes, probata illius sententia, et ipsi prodeunt, subsequentibus eos turbis, quae a sua quaeque statione se effundebant in morem apum, quae per examina subinde e cavis egressae petris, hic atque illic vernis floribus circumfunduntur. Hos autem catervatim a navibus atque tentoriis secundum littus euntes, fama Iovis nuncia per medium volitans, nulli tamen visa nec audita, ut maturarent iter, urgebat: adeo ad vocem strepitumque festinantium, tellus mirum in modum insonabat. Qui ubi convenerunt, ingens erat de loco tumultuatio, ingens coarctatio, cunctis ad medium sese intrudentibus. Praecones autem ad sedandum tumultum ac murmur, ut contionaturis regibus audientiam facerent, novies exclamaverunt. Tandem, accepto quisque quem poterat loco, praeconibus obtemperantes, quiete, tacita attentaque cum expectatione resederunt. Hinc princeps Agamemnon in loco superiore stetit, tenens manu sceptrum, quod optimus artifex Vulcanus fabrefecerat, Iovique dederat, Iuppiter postea Mercurio, Mercurius Pelopi, Pelops Atreo, Atreus morte reliquerat Thyesti, Thystes vero Agamemnoni, ut insigne eius regis foret, qui in Argo suisque insulis ditionem teneret. Huic Agamemnon sceptro regaliter innixus, ita exorsus est:
Gravi me, ut videre videor, errore socii virique fortissimi, atque indigno vulnere Iuppiter afflixit: qui cum prius mihi spem faceret, ac plane polliceretur, Troia nostris manibus eversa, me domum esse rediturum: nunc contra mutato consilio, ut appareat ab eo nos esse deceptos, iubet reverti Argos, cum meo summo dedecore, non modo ob rem infectam, sed etiam ob amissos tot milites. Sic enim illi placet, penes quem omnium rerum arbitrium est, qui plurimas maximasque urbes evertit iam, et quum volet evertet. Et nobis quidem fateor deforme et esse viventibus, et fore vita defunctis apud posteros, Troia non expugnata, atque omnino re infecta, reversos in patriam, praesertim quum totius hic Graeciae florem ac robur adesse video: vicissimque tantulas Troianorum copias: quas, si cum nostris velimus hoc modo comparare, ut inito inter nos foedere, singuli eorum singulis nostrum pincerna rentur, profecto non decimo cuique pincerna esset, et complures decades pincernam desiderarent. Ita multis, ut sentio, copiis militum illis antecellimus, duntaxat oriundis e Troia. Nunc auxilia sociorum, totque populi, qui illis subsidio veniunt, vehementer me terrent, et a concepta ac prope certa spe expugnandae Troiae in desperationem deiiciunt. Etenim si novem annis, ex quo huc appulimus, nihil egimus: quid tandem, si diutius immoremur, speremus nos esse facturos? En materia navium iam computruit, iam rudentes corrupti, ipsae quoque uxores ac liberi quotidie desiderio nostri contabescunt, nostrumque avide regressum quam celerrime expectant, nos tamen desidemus in militia bellum gerentes, cuius gratia huc navigavimus: cuiusque finem, sicut nullum adhuc habuimus, ita nullum sumus habituri. Quare sequimini omnes sententiam meam: quandoquidem Troianos nobis muros, diis volentibus, capere denegatum est, conscendamus quamprimum naves, et ad dulces patriae oras revertamur.
Ad hanc orationem omnis concio praeter eos, qui priori concilio affuerant, non aliter commota est, quam ad impetum euri atque austri ex caelestibus nubibus erumpentium, solet Icarium mare cieri, et in sonoras undas tolli, aut gravida in spatioso arvo messis ad validiorem zephyrum inflecti, et spicis invicem se collidentibus, late sibilare. Soluto igitur concilio, atque in tumultum converso, pro se quisque ad naves ire contendunt. Ferebatur autem in caelum tum pulvis tot hominum pedibus excitatus, certatim ad naves (id est, ad patriam) recurrentium: tum eorum fremitus, promiscue se adhortantium: alius alii ut navem una prehenderet, alius ut una deduceret, alius ut navalia repurgaret, viamque muniret navibus deducendis, alius ut phalangas ac fulcimenta tolleret, clamitabat.
Et iam haec omnia, qua erat quisque aviditate, confici coeperant, actumque iam invitis fatis de revocatione erat, nisi propere Iuno Minervam adisset: O indignum facinus, inquiens, Iovis filia, siccine Graeci in patriam fugient, relicta hic apud Priamum Troianosque raptores et gloria et Helena, cuius recuperandae causa tot Graeci occubuerunt, longeque a domo sepulti sunt? Adi ergo illos protinus, tuaque suavi eloquentia dissuade singulis, ne mare intrent: ac persuade, ut malint expectare, quam reverti in patriam.
Pallas autem dicto audiens, repente ab alto caelo in Achivorum castra devolavit, et primum convenit Vlixem, non deducentem naves suas, sed stantem, et gravi dolore confectum ex aliorum facto, quos videbat apparare profectionem. Atque huic proxime accedens:
Siccine, inquit, sollertissime Vlixes ingredientes mare, fugietis in patriam, relicta hic apud Priamum Troianosque raptores et gloria et Helena, cuius recuperandae gratia tot Graeci occubuerunt, longeque a domo sepulti sunt? Adi ergo illos protinus, nec cesses ire, tuaque suavi eloquentia dissuade singulis, ne mare intrent: ac persuade, ut malint expectare, quam reverti in patriam. Sic Pallas.
Cuius ille agnita voce, nihil cunctatus, illinc eo quo iubebatur ire, se proripit: atque inter eundum, ne festinanti esset impedimento, pallium reiecit ex humeris: quod Eurybates Ithacus, quem praeconem Vlixes semper habebat ad manum, humo sublatum, post eum gerebat. ipse se Agamemnoni obvium habebat regum procerumve, hunc mollibus verbis a recedendo dehortabatur, dicens,
Daemonie, haud decet te, velut unum e vulgo ac gregarium militem, sic timidum belli, sed bono animo esse, sed manere, sed alios ad manendum hortari. Non enim omnes audivimus in priore consilio, quae dixit Agamemnon. Tu vero non plane, ut video, quae illius sit mens, intelligis. Tentat nunc populorum animos, qui sit castigaturus mox eos, qui non e dignitate reip. senserint. Non committamus, ut ille iratus nos male ob hoc mulctet. Regum magna est ira, regibus dignitas ab ipso Iove tribuitur, reges in benevolentia Iovis sunt. Agamemnon praecipue summus in his castris et his exercitibus rex. Atque haec quidem proceribus dicebat.
Ex plebe autem cuicumque obvius erat, aut quem vociferantem videbat, hunc adiens sceptro percutiebat, increpansque dicebat,
Daemonie, tace ac sede, auditurus aliam orationem eorum, qui te sunt dignitate ac virtute superiores. nam tu fuisti semper imperitus rei militaris, intolerans laborum, ultimus ad pericula, primus in fuga: segnis, hebes, contumax: nec bello unquam, nec consilio utilis. Ideoque nunc in patriam fugere festinas, sed istuc tibi non licebit: neque enim omnes hic regnamus. neque probandus est plurium principatus: Vnus sit rex, unus princeps, atque is demum, quem Iuppiter optimus maximus pro duce nobis, pro legum latore, pro iudice dedit.
His increpationibus Vlixes ac castigationibus per medios se ferens, coercebat singulos, inhibebatque. Illi omisso incepto, a navibus redeunt in concionem, eo clamore ac sono, quo perpetua litora vehementius percussa fluctibus gemere solent, et ipsa procul maria murmurare. Et caeteri quidem ad locum concionis sessumque se recipiunt, occupantque subsellia. Vnus autem Thersites eos pluribus verbis conabatur a sedendo atque ab audiendo prohibere, vir loquacissimus, qui nihil curae haberet, quam recte aut quam apte, sed ut quamprimum et quam maxime ridicule loqueretur. Idem foedissimus omnium qui ad Troiam navigaverunt, altero oculo strabone, altero pede claudo, angustissimi humeris et ad pectus usque contractis, vertice acuminato, raro capillo, et eo impetigine astricto. Idem cum regibus contentiones assidue agere solebat, eosque obiurgare, non honestatis utilitatisve gratia, sed ut scurram ageret. Hoc enim sibi pulchrum videbatur, et aliis risus iocosque elicere. Sed Achilli praecipue atque Vlixi sese exhibebat infensum, tum autem Agamemnoni, in quem conversus (quippe qui sciret caeteros tacite illi exprobrare iniuriam Achilli factam, eumque odio habere) vasta ipsum voce mordacique oratione compellabat:
Agamemnon, quibus iam amplius rebus indiges? quid desideras? quid te quaeso sollicitat? tu referta aeris tabernacula habes, tu plurimas in tentoriis feminas possides, et quidem ex omnibus praestantissimas, quas tibi nos expugnatis subinde urbibus, ut Graecorum principi idoneas donavimus. Et quum tanta tibi sint, tamen aliorum aurum ac feminas concupiscis. Si quis enim Troianorum, quem aut ego, aut alius Graecorum captivum duxit, aurum pro redemptione attulerit, ut* tibi id aurum vendicas. Si qua item per aliquem nostrum femina ex Troia capitur, forma atque aetate bona, eam continuo apud te relinqui iubes, cum qua coeas, dominoque ereptam, clam in cubiculo tuo retineas. Neque vero decet eum qui princeps est, flagitiosorum hominum principem esse, et in nos tenere imperium. O nos ignavos, et omni vituperatione dignos, ac vere Graecas, non Graecos. Quid expectamus? ingrediamur naves, domumque redeamus, relicto hic isto cum suo fastu, ut intelligat, simusne sibi in bellis auxilio an non: qui nos omnes pro nihilo habet, quique Achillem nuper, multo quam ipse est, praestantiorem virum, ignominia affecit, erepta illi puella, qua fuerat in honorem praemiumque virtutis donatus a caeteris. Verum tunc Achillem non cepit indignatio, sed lenitudo potius, quasi tali iactura non moveretur, alioquin extremum tibi nunc fuisset Agamemnon istud, quod facis, facere, aliis ignominiam referre.
His verbis Thersiten pastori populorum convicia facientem Vlixes cum vidisset, statim adiit: trucique aspectu intuens, severa oratione increpuit, inquiens, Thersite loquacissime, quamquam vocali ore sis, ac suaviloquentia polleas, retice tamen ac quiesce, nec velis unus altercando certare cum regibus: quem inter omnes, qui Agamemnonis secuti sunt auspicia, longes duco esse deterrimum nulla alia ratione, nisi quia linguam habes loquacem, conviciantemque principibus. Exhortaris alios ad redeundum in patriam, cum nondum plane exploratum habeamus, utrum recte an non recte rediremus. Insuper pastori populi maledicis, non ob aliud adductus, quam quod doles eum plurima possidere, data sibi non abs te tuique similibus (quanquam nemo tibi similis, ita nullius momenti es) sed ab optimis quibusque atque fortissimis. Quare te praemoneo vesane, et quod dico, nisi re perficiam, non stet caput super umeros Vlixis, nec Telemachi pater nuncuper amplius, si offendero iterum talia facientem, prehendam, et denudatum omnibus vestibus, non modo chlaena ac tunica, sed etiam his quae pudenda tegunt, cadam virgis in concione, atque ita caedam, ut flens ad naves usque revertare.
Atque haec dicens, percussit sceptro illo terga humerosque Thersitae tam vehementer, ut lividi ac sanguinantes vibices extrinsecus prodirent. Ille prae dolore acceptae plagae sese contorquebat, vim lacrimarum profundens, Et cum resedisset, formidine plurium verberum in suo se dolore continebat: ac ne cernere providereque volenti officerent lacrimae, eas manu siccabat. Quod inspectantes caeteri, etsi erant animo exulcerati, hilares tamen cachinnos sustulerunt, inter quos fuerunt, qui conversi ad socios dicerent,
O dii boni, videtis quam praeclara, quamquam infinita Vlixes facinora fecit? Idem in consiliis maximus, idem in acie inter paucos fortis et strenuus. Nunquam tamen tantum quantum hodie effecit, quod hunc dicacem ac maledicum a linguae petulantia coercuit. Neque enim reor posthac regibus maledicere conviciarique ausurum. Hic populi inter se colloquentis sermo erat.
Tunc Vlixes surrexit, stetitque tenens manu illud aureum Agamemnonis sceptrum. Iuxta eum autem erat Minerva sub praeconis imagine, iubens populum silere, ut tam postremi quam proximi vocem concionantis exaudirent, et orationem intelligerent. Quibus silentium tenentibus, Vlixes, ut erat prudens, sic exorsus est:
Milites tui rex Agamemnon, quantum in ipsis est, privare te apud omnes gentes gloria volunt, aeternoque afficere dedecore, qui sponsionem quam tibi fecerunt, quum e patria profecti huc sumus, se non nisi Troia deleta, reversuros esse, nunc rescindunt, ritu puerorum viduarumque sese adflictantes revisendae patriae desiderio: cum aliud sit potius afflictatione dignum, nos domum cum turpitudine redire. At enim aliquis mare ingressus, si procellis ac tempestatibus unum mensem interpelletur, ne ad uxorem domumque reverti queat, contristatur maeroreque contrahitur: quid mirum, si idem hoc nobis accidat, qui novem annos peregre consumpsimus? Ideoque si a me quaeritis, minime vobis ego quidem succenseo, quod desiderio teneamini ad penates revertendi. Verum deforme sane est, quum tam diu tardaveritis, re infecta in patriam redire. Quare socii tolerate quaeso paulisper ad destinatum usque tempus, ut sciamus an vera Calchas, an falso vaticinatus sit nobis in Aulide, quum domo huc veniebamus ad perniciem Priami ac Troianorum, quemadmodum probe reminisci vos arbitror. omnes enim illic affuistis, qui hic adestis, praeter illos qui proximis diebus iam diem suum obierunt. Forte nos ibi ad aram sub opaca platano positam, unde rivus gelidae aquae oriebatur, diis immortalibus hostias feriebamus, quum ecce ibi monstrum horrendum ingensque, draco distincto maculis tergo, ab ipsius arae imo prosiliit (ita namque Iovis imperium ferebat) et in cacumen usque platani consurrexit, ubi octo passerculi uno partu editi, subter frondes exultabant: quos cum singulos matrem implorantes, immiti ore devorasset, tandem in ipsam quoque, pro salute filiorum circumvolantem, anxiam, flente, halitu converso, illam prehendit: nonamque miseram matrem, depastis filiis, quum edisset, mox Iovis nutu in saxum, nobis spectantibus, conversus est. Cuius tanti portenti stupore defixi stetimus, quidnam hoc esset cogitantes, quod ad ipsas quoque aras, atque ad ipsa sacrificia, prorepsisset. Tunc Calchas divini consilii conscius et interpres, Quae tanta, inquit, vos Achivi admiratio subiit? Hoc nobis Iuppiter optimus maximus pro signo rerum futurarum dedit. Manet nos sera quidem et valde sera, sed immortalis gloria. Siquidem ut pullos passerinos cum matre, quae nona est, draco nobis inspectantibus absorbuit, ita nos ad Troiam in bellis novem annorum spatium conteremus, decimoque anno urbem expugnatam evertemus. Calchas haec fore vaticinatus est, quorum maiorem partem praetergressi, ultimam expectamus. Quapropter ne pigeat socii paululum adhuc immorari, donec hanc Priami urbem expugnemus.
Haec ubi Vlixes peroravit, Achivi in laudationem eius maiorem in modum succlamaverunt, ita ut naves ac tentoria horrendo quodam mugitu resultarent. Et cum clamor iam plaususque cessasset, tunc Nestor:
O rem indignam Achivi, inquit, quaecunque antehac consilia habuistis, ut videre videor, non serio, sed per iocum lusumque habuistis, ac more puerorum , quibus non de bellis, sed de lusionibus cura est. Vbi illae sponsiones? ubi illud iusiurandum? ubi illa sacramenta? ubi illae tam viriles, tamque feroces in Troianos minae? Omnia evanuerunt, omnia exciderunt, cuius rei causa est (mihi crede) Agamemnon, quod cessantes et otio marcentes, non rebus cum hostibus, sed verbis inter nos decertamus. Et tanto iam tempore excogitare non possumus, quonam modo hostes aliquando perdomemus? Itaque summe princeps, quum et prius et nunc tot pignoribus obstrictos tibi habeas Graecos, educ eos in aciem, exerce in praeliis, fungere tuo in eos imperatorio munere. Vnum aut alterum, cuius consilia a nostris abhorrent, missum fac, eumque sine contabescere. Neque enim fas est, re infecta, domum redire: et priusquam cognoverimus an Iovis sponsio verax sit, an fallax. Sponsio namque illa signum manifeste (ut mihi persuadeo) victoriae fuit, quo die ad hoc bellum navigantibus nobis a dextra Iuppiter immensa luce fulguravit. Quocirca nemo vestrum de reditu ad penates cogitet, priusquam in ultionem iniuriarum poenarumque Helenae, cum aliqua coierit ex uxoribus Troianorum. Quod si quis proterve domum reverti voluerit, eat: contingat suas naves, ut primus omnium oppetat mortem. Tu vero imperator debes prudens consilium et aliis dare, et ipse ab altero, si quis te recte admonet, libenter accipere. Nam hoc quod dabo, minime est tibi repudiandum. Secerne omnes has generatim copias, ut qui sunt eiusdem gentis ac tribus, stent eodem in loco seorsum: qui vero alterius, in altero: quique coniuncti necessitudine sunt, in eadem cohorte ordinentur: ita civis civi, gentilis gentili, tribulis tribuli, necessarius necessario, erit auxilio. Qua in re si et tu mihi admonenti, et milites tibi iubenti obtemperaverint, duo haec plane intelliges: unum, qualis quisque in bello dux, qualis miles, qualis cohors, bonamque an malam operam edat, nam per se singulae separatimque pugnabunt. alterum per adversam voluntatem deorum stet, an per imbelles atque instrenuas tuorum militum copias, ne Troia capiatur.
Ad quem respondens Agamemnon, Enimvero, inquit, venerande senex, omnes sine controversia Graecos senatores vincis in dicenda sententia. Atque utinam fecisses pater Iuppiter, tuque Minerva et tu Apollo, ut decem mihi ex omnibus Graecis forent tanto consilio viri, brevi profecto Troia nostris manibus capta deleretur. Sed Iuppiter ipse magnam mihi materiam doloris invexit, qui me ad decertandum cum Achille iurgiis et conviciis compulit puellae gratia, cuius ego certationis (ut verum fatear) extiti caput. Quod si unquam in mutuam gratiam redibimus, nulla tunc dilatio, ne minimi quidem temporis, Troianis erit, quin corruant. Nunc ad prandium omnes concedite, ut secundum illud in expeditionem prodeatis: memores tamen, quae opus ad praelium sunt, praeparare, bene aptare spicula, bene munire scuta, bene cibare equos, bene curare currus, ut totum hunc diem bene possimus sub armis et sub duce Marte consumere. nulli enim requiescendi spatium, imo nec respirandi dabitur. Tam diu pugnabitur, quoad noctis interventu praelium dirimatur. Necesse est, ut sudore pectoris madescat baleus clypei, dextera telo exercendo defessa sit: equi etiam, qui currum trahunt, sudoribus madeant. Quod si quem detractantem proelium, abesse ab acie aut ad naves restitisse videro, non poterit ullo pacto effugere, quin corpore suo et canes pascat et alites. Haec Agamemnon.
Illi vero in assensus testificationem una simul voce succlamaverunt, ut solent undae, diversis impulsae ventis eodem tempore, ad excurrentis in mare scopuli latera illisae, hinc atque hinc ingenti fragore crepare. Ergo dispersi ad sua quisque tentoria, prandium parant, diisque immortalibus alius aliam pecudem immolant, orantes sibi singuli, ut mortem, ut vulnera, ut caeteros mortis labores daretur evadere. Agamemnon autem immolato Iovi quinquenni opimo bove, summos Graecorum proceres in convivium vocat: primum quidem Nestorem, secundo loco Idomeneum, inde duos Aiaces, Telamonium atque Oileium, quintum Diomedem, sextum Vlixem. Quibus accedens Menelaus, octavum convivam sua sponte se fecit: quod videret sua causa tam strenuam fratris operam, ac tam mirificum studium. Quibus in orbem hostiae circumstantibus, quum placentas hordeaceas protulissent, Agamemnon Iovem ita oravit:
Iuppiter deorum maxime et augustissime, moderator nubium atque in aethere habitans, da hodie mihi antequam sol occidat, incendere portas Troianas, ac totam urbem in ruinam cineremque convertere: ipsumque illud Hectoris pectus cum suis armis, meo ferro confodere, permultis eius sociis circa illum occumbentibus: atque humum prono ore mandentibus.
Hanc Agamemnonis precationem tantum abest ut exaudierit Iuppiter, ut multis eum aerumnis cumulaverit.
Postquam vero precationes finierunt, placentasque hordeaceas iniecerunt, hostiam ad aram trahunt, mactant, pellem detrahunt, femora amputant, et in duo frusta concidunt: arvinaque operientes desuper, illa componunt, ignemque subiiciunt. Vbi vero femora hostiarum exusta sunt, primum viscera super prunam assa communiter pro ientaculo comedunt. Tum reliqua hostiae membra minutatim concisa, ac verubus infixa, torrent scienter et cum diligentia. Quibus, ubi percocta sunt, allatis in mensam, discumbunt: epulisque ac vino, quantum cuiusque cupiditas fert, vescuntur. Fine autem edendi bibendique facto, Nestor ita locutus est:
Agamemnon princeps, non teramus etiam super mensam tempus sermonibus, nec differamus exequi opus, cuius se auctorem deus ipse pollicetur. Iube statim praecones per castra denunciare, ut undique conveniant copiae. Nos vero caeteri abeamus, ut quam primum omnis exercitus nostro urgente imperio in aciem educatur.
Atque haec dicens, una cum aliis abiit. Agamemnon vero consilio parens, statim iussit praecones ad pugnam milites convocare. Quibus proclamantibus, brevi ad imperatorem omnes, alii post alios, conveniunt. Circa quem caeteri reges, suas quisque copias, quemadmodum praeceperat Nestor, secernunt. Pallas autem ferens Iovis aegida pretiosissimam, inviolabilem et immortalem, centum bullis aureis retinaculisque suspensam, concinnatumque, ut singulae centum bobus aestimarentur, per medium illorum volitabat, exhortans ut ire maturarent, ingerensque pectoribus pugnae ardorem, iam ipso in patriam reditu dulcioris. Tantus erat armatorum militum in medium prodeuntium splendor, ut quemadmodum silvestris montis undique ardentis claritas solet longe lateque relucere, sic vibrantium armorum lux in caelum usque ferebatur. Tantus etiam sonus in Scamandri campo festinantium, quantum clangorem reddunt plurima gruum, cygnorum, anserumque agmina, ultro citroque volitantia, ac modo se demittentia, modo subvolantia ad Caystri fluenta, cum inter consitas arboribus ripas potando lavandoque gestiunt, circum iunctis pratis ad multiplicem vocem resultantibus. Ipsa quoque tellus hominum equorumque pulsata pedibus, horrendo quodam strepitu mugiebat. Tantus denique hominum numerus, quantus florum in his campis foliorumque. Et sicut densa muscarum examina, sub veris tempore in pastorali tugurio ad plena lactis mulctra circumfluunt, sic Danaorum frequentes catervae ad depugnandum accinctae, in medio stabant. Quos non aliter ipsi duces secernebant, et in suas quasque phalanges ordinabant, ac solent opiliones caprariive, confusos ac promiscuos in pascendo omnium greges distinguere, et ad suas quanquam pecudem socias referret. At Agamemnon inter alios vadens, tanquam in toto armento eminentissimus taurus, ac caeteris bobus imperans, conspiciebatur: oculi quidem atque capite Iovi, pectore vero Neptuno, cinctura autem atque ilibus Marti aequandus. Ita illo die libuit Iovi Agamemnonem inter illos heroas conspicuum facere.
Hoc autem loco vos musae Iovis magni filiae in auxilium invoco, musae domicilium caeleste incolentes. Vos enim deae estis, vos affuistis, vos omnia meministis. Nos quidem ad quos tenuis tantum famae aura pervenit, incognitum habemus, qui reges ducesque fuerint illius classis, quae ad Troiam navigavit. Nam plebem ipsam viritim recensere non possem, nec si decem mihi ora cum totidem linguis essent, indefatigabilis vox ferreaque praecordia, nisi vos deae vatem edoceretis. Verum sat erit principes tantum nominatim, numerumque navium recensuisse.
Boeotiorum principes quinque fuerunt: Peneleus, Leitus, Arcesilaus, Prothenor et Clonius. Boeotiae autem populi sunt, qui incolunt Hyrien, qui petrosam Aulida, Schoenon, qui Scholon, qui Eteonon, qui Thespian, Graean, lateque diffusam Micaleson, qui Harma, qui Leison, Erythras, Eleon, Hyleon, Peteona, Ocalem, et insigne oppidum Medeona, qui Copas, Eutresim, et abundantem palumbis Thisben, qui Coronaeam, herbosamque Haliarton, qui Plataeam, Glissanta, Thebarumque nobilis oppidi fines, Onchiston et Amevim lucum, Possideon, et uberem vinis Arnen, Midean, Nisamque oppidum mirum, et ultimam Anthedona. Harum urbium populi quinquaginta navibus avecti sunt, in singulis centeni ac viceni viri. Qui colunt Aspledona, et huberem ovibus Minyeum, triginta navibus advecti sunt, ducibus eorum fratribus geminis, scilicet Aschalapho et Ialmeno, Martis et Astyoches filiis. Haec quum adhuc virgo in paterna domo Actoris Ezide in caenaculum ascendisset, clam ibi a Marte compressa est.
Phocensium duces fuerunt Schedius et Epistrophus, magnanimo Hiphito Naubolide geniti. Sub Phocensibus autem hi populi censentur, qui habitant Cyparisson et petrosam Pythona, Crissamque insignem, Daulida, Panopea, Anemoriam, Hiam. Quique accolunt Cephison flumen, et Lilaeam fontem caputque Cephisi. Omnes quadraginta navibus advecti, qui Boeotiis quasi confoederatione quadam semper ad sinistram aderant.
Locrensium qui trans Euboiam incolunt, quadraginta navium dux fuit Aiax Oilei filius, in currendo pernix, cognomine minor, quia non tantus quantus Aiax Telamonis filius erat, sed multo minor et membris et viribus. Verum peritia vibrandae utendaeque lanceae, inter omnes Graecos facile princeps. Locrenses hi sunt, qui incolunt Cynon, Opoënta, Caliaron, Bessan, Scarphon, amoenasque Augias, Tarphen, Thronion, et qui accolunt Boagrii fluenta.
Qui vero habitant Euboiam, viri magnos spiritus gerentes, quique sunt ex Calchide, Iretria, et vitibus opulenta Histiaea, maritimaque Corintho, et Dicalto oppido, Carysthoque ac Styre, quadraginta navibus vecti, auspicia Elaphenoris Chalcodontiadae secuti sunt, ducis in primis strenui, et ipsi omnes bellatores, omnes in pugna iaculandi peritissimi.
Athenienses cum quadraginta navibus venerunt, populus magnanimi Erichthaei, quem Minerva e rure, ubi natus erat, suscepit, educavit, et Atheniensi populo pro rege tradidit. Ideoque annua illi solemnia Athenienses in ea insigni urbe agunt, taurorum, agnorumque sacrificiis. Huic populo tunc dux fuit Mnestheus Penthei filius, cum quo nemo mortalium certare poterat industria, tam instructus armatusque, et milites et equos ducendi in aciem. Vnus tantum Nestor cum illo de hac laude certabat, prae longa aetate, plurimisque experimentis scientissimus.
Aiax autem Telamonius, duodecim Salaminiorum naves agebat.
Qui vero incolunt Argos, Tiryntha moenibus insignem, Hermionem, Asinem in reducto admodum sinu positam, Troizen, Eionas, Epidauron vinetis frequentem, Aeginam, ac Maseta, cum octoginta navibus duces habebant Diomedem: et Sthenelum clarissimi gloria Capanei filium, et eximiae virtutis Euryalum Mecistei Thalaonidae principis natum. Sed caeteris fortissimis Diomedes imperabat.
Eorum qui urbem egregiam Mycenas incolunt, divitemque Corinthon, et pulchram urbem Cleonas, Orniasque, et amoenam Araethyream, ac Sicyona, in qua quondam Adrastus regnaverat: Hyperesion, et edito loco positam Gonoessam, Pellenen, Aegeon, oramque maritimam Peloponnesi, et amplam Amp* helicen, centum naves fuerunt, quibus magnus Agamemnon Atrei filius praeerat, quem ob eximiam in bellis fortitudinem militiamque, egregii populi sequebantur, ita ut nullum alium principem plures: quemque ob singularem virtutem ipsi principes atque heroes sibi ducem delegerant. Cuius fratrem Menelaum et ipsum fortem ac strenuum sequebantur sexaginta instructae sane atque ornatae naves, eorum qui piscosum incolunt Iacedaemona, Pharen, Sparten, et uberem palumbis Messen, Amyclas, Helon, Laan, Tylon, Brysias, festivasque Augias. Hic est Menelaus belli autor, qui caeteros reges ira ac dolore stimulante exhortatus est, et qui avidissime omnium molestias maeroresque Helenae uxoris ulcisci volebat. Senex autem Nestor equorum domitor, nonaginta duxit naves eorum, qui incolunt Pylon, amoenamque Arenem iuxta Thryon, qui in Alpheum decurrit, qui bene muratum Aepy, qui Cypariseenta, qui Geniam, qui Pteleon, qui Helos, qui Dorion.
Quo in loco musae aliquando Thamyrim Thracem cantandi usu privaverunt. Siquidem ab Euryto Italeo ex urbe Aechalea hic forte rediens, quum musas habuisset obvias, adeo scientiam cantandi gloriabundus sibi vendicavit, ut se illas affirmaret superaturum, si cum ipso de musica certare auderent. Ad quam ita insolentem vocem illae Iovis filiae stomachatae, et modulationem qua praeditus erat, et pulsandae citharae peritiam, et omnino communem hominis sensum abstulerunt.
Arcadum vero qui incolunt altum Cyllenes montem iuxta sublime bustum, ubi bellatores viri sunt siti, qui incolunt Pheneonta, qui Orchomenon pecoribus opimum, qui Rhipen, qui Stratien, qui ventosam Enispen, qui Tegean, qui amoenam Mantineam, qui Stymphelon atque Parrhasiam: princeps fuit Agapenor Ancei filius, cum sexaginta navibus, virorum quidem pugnantium instructissimis, sed quas a principe exercitus acceperat, quod ipsius civitates, ut quae in mediterraneis locis habitant, a studio absunt rerum maritimarum.
Populi autem Epei, qui ex urbe Buprasio sunt, et qui ex dia Elide, Hyrmine, atque ultime Myrsino usque ad Petram, Oleniam et Alision iacent, cum quadraginta plenis navibus quatuor duces sequebantur, singulos denis praepositos navibus, Amphimachum, Talpiumque illum quidem Cteati, hunc vero Euryti Actorionis filium: et fortem Dorem, atque excellenti corporis pulchritudine Polyxenum, alterum praestrenui Augei filium.
Qui ex Dulichio erant, sacrisque Echinis insulis, quae procul in mari Elidi respondent, horum princeps cum quadraginta navibus fuit Meges, Marti ipsi in praelio par, patre Phyleo equorum domitore, avo Iove: qui aliquando in patrem indignatus, Dulichium commigravit.
Vlixes autem consilii praestantia Iovi aequandus, dux fuit Cephalenorum, cum duodecim rubricata prora navibus eorum, qui incolunt Ithacam, Neritonque frondosam, et Crocylia lapidosam, Egilipa, Zacynthon et Samon. Aetolorum naves fuerunt quadraginta, ducem secutae Thoantem Andraemonis filium, incolentes Pleurona, Olenon, Pylenen et maritimam Chalcida, Calidonaque inditam petris. In hunc idcirco imperium Aetolorum reciderat, quod et Oeneus ipse, et dius eius filius Meleager decesserant, nec alia proles regia supererat.
Idomeneus autem bello inclitus, cum octoginta Cretensium navibus venit, eorum qui incolunt Cnosonta, Cortynamque pulchris muris cinctam, qui Lycton, Mileton, Licaston, Phaesten Rhition: aliique populi, qui Creten centum urbibus atque incolis frequentem habitabant. His una cum Idomeneo praeerat auriga eius Meriones, ipsi Marti, Martis arbitrio comparandus.
Clarus rebus bellicis Tlepolemus, longo latoque corpore, cum novem navibus fortium Rhodiorum, et capilli studiosorum, ex ipsa Rhodo venit, eorum qui e Rhodo sunt, ex Lyndo, ex Ielysso, ex Camiro. Hunc Astyoche ex Hercule genuit, quam ex cognatis compluribus oppidis ab Ephyre et fluvio Selleente abduxerat. Verum simulac in domo paterna in iuvenilem aetatem adolevit, Licymnion patris germanum olim in bello eximium, tunc autem iam aetate provectum, interemit. Sed cum caeteri Herculis filii nepotesque ultionem interfecti minarentur, comparata ingenti comitum manu, classique quam festinanter aedificaverat, imposita, profugit. Tandem variis agitatus casibus, Rhodum pervenit: ibique imperium Rhodiorum, qui in partes divisi erant, adeptus est, ita enim Iuppiter deorum et hominum princeps, huic apud illos benevolentiam conciliaverat: suppeditavitque eisdem ob hunc eundem mirificas opes, affluentesque divitias.
Nireus ex Syme cum tribus tantum navibus venit. Nireus Charopei et Aglees filius, Nireus omnium quidem Graecorum, qui ad Troiam navigaverunt speciosissimus, infra tamen Achillem. Sed quia imbellis, pauci eum sequebantur. Eorum autem qui colunt Nisyron, Crapathon, Casson, et Con Eurypyli urbem, Calydnas insulas, cum triginta navibus, duces duo fuerunt Herculis nepotes, Thessali filii, Phidippus et Antiphus. Qui colunt Argos Pelasgicum, Et Alon, et Alopen, et Trechina, et Phitien, et Hellada speciosis feminis praeditam, quos vocant Myrmidones et Hellenes et Achaeos, Achilles hos regebat quinquaginta navibus advectos. Sed is tunc maerore ereptae Bryseidis (quam cum multis aerumnis in evertenda Lyrnesso, evertendis Thebis, mactandisque fortissimis iuvenibus Evenei principis filiis Mynete et Epistropho, illinc deportaverat) in tentoriis se tenebat, mox tamen in bellum ipse proditurus. Cuius tunc milites, qui nullum ducem haberent, in aciem non exierant. Qui incolunt Philacem, Pyrasonque floridam* caeteris, et matrem ovium Nitona, et maritimam Anchiolon, et petrosam Pteleon, horum dum ad Troiam cum quadraginta navibus navigaverunt, dux fuerat Protesilaus. Nam nunc sub terra non superat, quem ex cunctis Graecis primum e navi in littus incidentem, vir Dardanus interemerat. Cuius mors magnum Amphidriphae uxori, magnum desolatae domui, magnum etiam bellacibus sociis, desiderium reliquit. Non tamen his tunc ad bellum dux deerat. Delegerant enim sibi Podarcem opulenti Iphicli filium, bello quidem insignem, sed Protesilao fratre ut natu minorem, ita etiam virtute. Qui incolunt Pheras, oramque stagni Boebeidos, qui Beben, qui Glaphyras, atque eximiis montibus Iaolchon, his praeerat cum undecim navibus* Eumelen Admeto genitus et Alcesti filiarum Peliae formosissima.
Qui incolunt Methonem, Thaumacien, Meliboeam et salebrosam Olizona, horum dux erat Philoctetes, sagittandi peritissimus, comites habens et ipsos sane spectatos sagittarios, in singulis navibus, quae septem erant, quinquagenos. Verum tunc aberat in Lemno, ubi eum Graeci reliquerant, vitam invisam per cruciatus trahens ex hydrae letifero ulcere: cuius vitam neglecti, brevi post alia necessitate docente, memores erant futuri. Eius certe comites, cum semper alias, tum vero illo die maiorem in modum suum ducem requirebant, licet ipsis dux non deesset, substituto in Philoctetis locum Medone Oilei filio, nato ex matre Rhena. Qui incolunt Tricen, et montosam *Pthomen, Oecaliemque urbe* Euritu Oecalei, horum triginta naves erant, duces vero duo, atque iidem fratres, iidem arte medicinae insignes, iidem Aesculapio geniti, Podalirius et Machaon. Qui incolunt Ormenion, et qui iuxta fontem Hyperian, qui Asterion, albosque Tetani vertices, his praeerat cum quadraginta navibus egregius Euaemonis filius Eurypylus. Qui incolunt Argissam, Gyrtonen, Orthen, Eleonen, et Polinta usquequaque candentem, horum princeps erat clarus factis Meneptolemus Pirithoi Iove geniti filius, et Hippodamiae: ea die conceptus, quo pater cum hirsutis centauris depugnavit, eosque ex Pelio fugavit atque afflixit. Neque vero solus erat horum princeps Meneptolemus, sed cum eximio bellatore Leonteo, Magnanimi Coroni filio: quorum amborum naves quadraginta fuerunt. Guneus autem praefuit duabus et viginti navibus ex Cypho cum bellacibus Peraebois atque Evenibus, qui circa Dodonem frigidissimis in locis habitant, quique amoenum Titaresion accolunt, qui in liquidum et quasi argenteum Penei amnem influens, illius tamen aquis non confunditur, sed instar olei innatans excurrit. Manat enim ab ipsa inferna Styge, cuius fluvii apud deos sanctissimum iusiurandum est. Magnetum autem princeps erat Prothous Tertridonis filius. Qui vero ad Peneon, et ad frondosam Pelion habitant, his praeerat alius Prothous bellator in primis strenuus, quorum amborum quadraginta naves fuerunt. Atque hi quidem sunt Graecorum duces.
Nunc autem musa dic tuo vati, quis inter omnes qui Agamemnonem Menelaumque secuti sunt, praestitit, aut inter viros vir, aut inter equos equus. Et equorum quidem Eumeli iugales, feminae ambae, ambae unius aevi, ambae in caeteris una innitentes, multo erant praestantissimae: ita veloces, ut cum altibus possent contendere: *honoremque martium prae se ferentes, quas Apollo ipse, cum pastoritiam apud Phereum degeret vitam, paverat, talesque reddiderat. Ex viris autem Aiax Telamonius longe praecipuus, ex his duntaxat, qui in aciem descenderant. Nam Achilles, qui bello ob indignationem abstinebat, multo Graecorum fortissimus erat: cuius etiam equis dabatur prae caeteris palma: et ipse quidem assidue intra tabernaculum se continebat: comites vero eius, alligatis ad plena loti atque apii praesepia equis, iuxtaque positis curribus, solebant sese praeter oram maris vario ludendi genere exercere, aut iaciendo disco, aut vibrando telo, aut sagittando, quum bella inire fortissimum imperatorem desiderantibus non liceret, tantum huc atque illuc per castra quocunque ferebat voluntas, vagabantur. Igitur Graeci omnibus rebus instructi, atque in acies distributi, Troiam versus pleno celerique gradu per medios euntes campos, speciem exhibebant, tum propter armorum lucem, longe lateque omnia devastantis incendii, tum propter pedum armorumque sonitum, pertinacis cuiusdam tonitrui. Quale solet esse, quum Iuppiter Typhoeum, cuius cubile Inarimes esse fertur, crebris ab alto fulminibus everberat. Itaque momento illam omnem planitiem transmiserunt. At Troiani proceres, Politae Priami filio, quem donis oneraverant, iam antea misso ad explorandum de summo tumulo Aesye, renunciandumque Graecorum adventum, tunc frequentes ante Priami fores de communibus rebus consultabant seniores pariter ac iuvenes: cum ecce Iris imperio Iovis caelo delapsa, imagine Politae, voceque sibi assumpta, cum attonito nuncio venit, propiusque accedens,
Semper, inquit, te senex iuvat totos dies, ut pacis tempore solebas, consumere sermonibus, cum res ipsa ad ultimum discrimen spectet. Et tibi bellum ingruit, adventantque hostium copiae tales tantaeque, quales quantasque non vidimus, non numero hominum, sed foliorum arenarumque comparandae. Sed quid ergo hunc? Hector, te ego iubeo negotium suscipias. Agedum cum praesto tibi sint intra muros tot linguarum nationumque auxilia, praecipe ut suis ducum quisque popularibus det belli signum, eosque armari imperet, et suas secum copias in aciem reducat. Haec iris.
Hector autem cognita deae voce, protinus consilium solvit, et ad arma concursum est. Patefactisque omnibus portis, cum ingenti tumultu equites peditesque sub armis muros egressi sunt. Est autem in ipso conspectu, atque in ipsa planitie prope urbem tumulus, utrinque lata circumiecta via, quem tumulum homines Batieam, dii autem sepulchrum Myrines appellant. Hic Troiani ac socii inter se copias suas, quae illuc promiscue venerant, secernunt, suasque principium quisque in aciem instruit.
Et Troianorum quidem dux erat magnus Hector Priami filius, hostium terror. Cuius auspicia plurimi populi, ac strenuissimus quisque sequebatur. Dardanis autem praeerat formosus Anchisae filius Aeneas quem dea Venus in nemorosis Idae collibus et concepit et peperit. Nec solus his praeerat Aeneas, sed una duo Anthenoris filii Archilochus et Acamas rei militaris peritissimi. Qui autem populi ad radicem Idae et ad profundi Asopi flumen accedunt divitiis affluentes, horum imperator erat insignis Pandarus Lycaonis filius, quem arcu Apollo decoraverat. Qui Adrestiam et urbem Apaesi et Pityeam et excelsum Teries montem incolunt, his praeerat Adrestus et Amphius, uterque Percosii filius, Percosii longe omnium doctissimi scientia divinandi futura. Verum neque admiranda doctrina, neque paterna sollicitudo subtrahere a morte filios potuit, cum eos retinere conaretur, ne ad bellum ubi perituri erant, proficiscerentur. Illi enim euntes (sic misera necessitas fati trahebat) nec parere imperio, nec credere consilio senis toties monentis voluerunt. Qui Percoten incolunt, qui Praction, qui Seston, qui abydon, qui diam Arisben, horum princeps erat vir eximius Hyrtacides Asius, ex Arisbe equis advectus, fortuna cursuque praestantibus. erant enim a flumine Selleente. Hippothous autem fortes Pelasgorum cohortes ex amplivaga Larissa adduxerat. Quibus ipse, Pyleusque frater bellator egregius, praeerant, filii Lethi Teutamidae. Acamas vero et Pirous cum copiis Thracum venerant, eisque trans Hellespontum accolentium. Euphemus autem maximi Troëzeni filius, Ceadae nepos, dux erat Ciconum bellatorum. Pyraechmes vero Paeonum, reflexos arcus gestantium: gentes procul ab Amydone patria profectae, atque ab Axio flumine, licet spatioso, tamen ad imum usque lucidissimo, ut nullum in toto orbe terrarum speciosius. Paphlagonum solertissimus, Pylaemeneus ab Enetis veniens, ubi genus malorum agrestium est. Paphlagones hi sunt, qui Cytoron incolunt, qui Sessamon, et quorum egregias urbes alluit Parthenii fluvius, et qui Cromnam, qui Aegialon, et qui editos Erythines colles habitant. At Halisonum * Hodius et Epistrophus duces longes ex Alyba, ubi argenti fodinae sunt, venerant. Mysiorum principes erant Chromis et Enomus scientia augurali peritus, sed qua mortem aufugere non potuit, apud flumen, ubi eum velocissimus Achilles cum ingenti Troianorum caede trucidavit. Phrygiorum principes erant Phorcus, et singulari forma Ascanius, usque ab Ascania amore pugnandi profecti. Moeoniis, qui Tolon incolunt, praeerant Mesthles Antiphusque fratres, patre Pylaemeneo matre Gigaea geniti. Cariis barbarum quiddam in loquendo sonantibus, qui Myleton incolunt, nemorosumque Ethiorum montem, qui fluenta Maeandri accolunt, quique Mycales montana inhabitant, Nastes et Amphimachus praeerant fratres, Nomionis filii, uterque laude insignis: sed Amphimachus ritu puellae comptus, et totus auro exornatus, quasi vero aurum ad victoriam faceret, et ad subtrahendum neci denique pertineret. Id quod ipsi usu venit insipienti simul et infelici. Namque hunc Achilles in flumine, primum vita, dehinc cultu aureo privavit. Sarpedon autem et praestans Glaucus, usque a Xanthi flexibus cum Lyciorum copiis advenerunt.
2 Responses