Ilias Per Vallam: Liber I

Table of Contents

HOmeri 

poetarum omnium

principis

ilias

per laurentium vallam latio donata

ANNO MDXLI

DILIGENTER DESCRIPSIT RECOGNOVIT EDIDITQUE

ROGERIUS CANUS

EDITIO PRINCEPS

ANNO 

MMXXIII

Achilles and Agamemnon

ILIADOS 

HOMERICAE

LIBER PRIMUS

LAURENTIO VALLENSI INTERPRETE

Scriptvrvs ego quantam exercitibus Graiis cladem excitaverit Achillis furens indignatio, ita, ut passim aves feraeque cadaveribus heroum ac principum pascerentur: te Calliope, vosque aliae sorores sacer musarum chorus, quarum hoc munus est proprium, et quae vatibus praesidetis, invoco: oroque, ut haec me edoceatis quae mox docere ipse alios possim. Primum, quaenam origo indignationis ac materia fuit? Nempe Achillis controversia cum summo Graecorum principe Agamemnone. Deinde, quis inter hos deus controversiam excitavit? Apollo Iovis et Latonae filius. Postremo, quis Graios ipsos eo calamitatis ob hanc indignationem devenire permisit? Iovis deorum summi voluntas atque consilium. Haec igitur, quomodo gesta sunt, latius exequamur.

Controversia autem inter Agamemnonem atque Achillem, hinc originem sumpsit, Apolline praebente materiam: Erat eiusdem dei sacerdos quidam ex Chrysa insula, et ipse Chryses nomine unicae iam adultae pater: quam et patriae et patris nomine, Chryseidam appellavit. Hanc Graeci, cum Thebas everterent, finitimaque loca diriperent, captam, Agamemnoni, ut summo rege dignam, vel dono vel in suam portionem, obtulerunt. Vbi autem ad Troiam redierant, non ita multo post, ecce pater Chryses cum ingentibus donis redimendae filiae gratia, praeferens manu aureum sceptrum, coronis Phoebi vittisque redimitum, adiensque Graecos principes, praecipueque Agamemnonem ac Menelaum, huiusmodi illos verbis obsecrabat:

Atridae, vosque alii Graii principes, sic vobis dii superi dent Troiam (ut optatis) evertere, et domum voti compotes redire, filiam unicam solum patris miseri solatium mihi reddite, accipientes haec pro eius redemptione precia: exhibituri quoque honorem ipsi Apollini, cuius ego sacerdos sum, cuiusque haec sunt quae gero, ornamenta.

Ad has preces universi proceres moti, iubent patri reddi puellam aequum enim esse ac pium, tanta pro redemptione dona afferentem audiri, nec sacerdotem Apollinis despectum dimitti. Vnus autem Agamemnon longe secus et sensit, et dixit: conturbatus etiam tum sacerdotis oratione, tum caeterorum assensu. Itaque,

Tibi vero, inquit, dico senex, ac praedico, ne committas ut aut nunc iterum, aut posthac  alias te apud has naves obvium habeam: alioqui parum tibi proderunt sceptra ista, deique laureolae. Hanc ego, ne erres, non prius a me distraham, quam procul hinc a sua in mea patria apud Argos, ac domi meae senuerit, texendae telae incumbens, et in meo thoro cubans. Abi igitur hinc quamprimum a conspectu meo nec me, si redire incolumis vis, irritare pergas.

Haec cum audisset senex, non mediocriter conterritus est: protinusque a castris se recepit taciturnus ac maestus. Deinde cum procul a navibus abisset, luctu gravis, Apollinem his vocibus comprecatus est:

Apollo Iovis ac Latonae clara progenies, Apollo Smintheu, Apollo quem argenteo arcu praepotentem colunt, qui Chrysam, qui Cillam, qui Tenedum incolunt, si quando gratia iucundaque fuere mea aedificia, mea fasta, mea solemnia, tauris caprisque rite immolatis, audi nunc precantem sacerdotem tuum: misero patri gratificare, quod postulat. Immitte tua tela in Graios exercitus, ut luant mihi poenas pro tot lacrimis tantisque maeroribus, quos mihi invexerunt.

Hunc ita orantem Apollo audit, propereque ab alto caelo delapsus plenus irarum, noctique ipsi assimilis, resultantibus ob celeritatem descendentis cum sono sagittis atque arcu, quos ad tergum suspenso in pharetra gestabat, ad naves et castra se contulit: atque ab illis seorsum residens per novem dies, totidemque noctes, horrendo cum sono sagittas emittens: primum iumenta canesque percussit, deinde et homines: atque ita percussit, ut quotidie catervatim in orgiis defunctorum corpora cremarentur.

Decimo autem die, cum tantam cladem Pallas animadverteret, miserta talis conditionis eorum, quos singulari sollicitudine prosequeretur, Achilli dedit hanc mentem, ut de ea re ad senatum atque ad omne concilium Graecorum referret. Igitur huius vocatu, principum populique coetu coacto ac sedente, Achilles surgens, hanc habuit orationem:

Agamemnon, infecta re, quantum video, nos hinc frustrati spe domum revertemur, si modo reverti datum est, morte vitata. Nam universos prope Graios iam partim bellum, partim pestilentia absumit. Quare consulendum censeo augurem quempiam, aut aruspicem, aut somniorum interpretem, siquidem ipsa quoque ab Iove ostenduntur insomnia: qui nobis denunciet, tum causas irarum, quas in nos Phoebus tantopere exercet, seu qua indigne ferat vota sibi non persoluta, sive sacrificia non rite facta, seu quid aliud: tum qua expiatione, num agnorum caprarumque sacrificiis, ipsum placare possimus, ut a nobis, quam iniecit, pestilentiam tollat.

Haec cum Achilles dixisset, resedissetque, tum Calchas Thestoris filius surrexit, vir longe omnium ariolandi peritia, quam ab ipso Apolline didicerat, praestantissimus, atque omnia cognita habens, quae fuerunt, quae sunt, quae erunt: quemque unum Graeci ad Troiam venientes, dignum putarunt cuius divinationem suae navigationis ducem haberent. Hic igitur, ut erat prudens, in hunc modum ad illos verba fecit:

Iubes Iovis amice Achilles hic pro concione causam irarum Apollinis promere. Ego vero promam illam quidem tibique parebo, sed tu mihi sponde vicissim, iurans sanctissimum iusiurandum, te neque lingua, neque manibus, si ob hoc ipsum in periculum vocer, mihi defuturum. Ceterum enim habeo, maiorem in modum adversus me indignaturum esse eum, cuius caeteri Graeci et consilio acquiescunt, et imperio parent. Neque vero mihi satis fuerit Achilles, si me hodie ab hoc discrimine vindices, nisi feceris id etiam deinceps. Nam iratus in inferiorem princeps, etsi continet se in praesentiarum, dissimulata ad tempus indignatione, tamen offensae meminit, quaerens assidue occasionem, donec animo suo satisfaciat, sumpto de homine supplicio. Quocirca Achilles, si me proloqui divinationem vis, responde an velis possisque Calchantem, et nunc et in posterum incolumem reddere.

Cui respondens Achilles, Noli, inquit, vereri Calchas. Quicquid divinationis animo tenes, profer in medium. Iuro tibi per Phoebum Apollinem, cuius oraculum dicturus es, nemo me vivo, quoad supra terras conspiciar, tibi apud has naves ob hanc causam iniuriosas afferet manus. nemo, inquam, Graiorum omnium, ne ipse quidem (si forte de eo locuturus es) Agamemnon, principum qui hic adsunt multo eminentissimus.

Tum eximius augur Calchas, timore deposito: Nil horum, inquit, quae enumerata sunt, nobis Apollo succenset, sed Chrysen sacerdotem suum iniuria contumeliaque esse ab Agamemnone affectum, cui filia reddita non est, praesertim precium pro redemptione offerenti. Eoque cladem hanc in nos immisit, immissurus etiam maiorem, nec antea finem mali facturus, quam patri filia reddatur, et reddatur sine precio, quoniam redemptionem accipere noluimus, et ad eum cum donis eatur, quibus sacrificium fiat, quia cum donis huc venientem repulimus. Ibi tum nostra expiatione, tum Chrysae precibus Phoebi pacem consequemur.

His dictis, Calchas resedit, Tum Agamemnon surgens, ipso ore atque vultu aestum irarum declarante, torvos atque ignibus similes in Calchantem primum intendens oculos,

O vates, inquit, ominose mihi semper: nunquam bona, nunquam fausta Agamemnoni vaticinabere? quasi iuvet adversa mihi denunciare et acerba, ut sui sis similis, ais mea causa Phoebum hanc in Graecos cladem excitasse, quod munera pro redemptione accipere, filiamque reddere patri excusavi. Nec seorsum me admones, sed palam in concione in invidiam meam peroras. Equidem, ut ad vos revertar Graecorum principes caeterique milites, fateor, amore puellae captus sum, una cum illa domi vitam agere decreveram, utpote digniore quae mecum cubet, quam Clytaemnestra uxor: quod facie membris, quod ingenio ac moribus, quod denique muliebribus officiis atque operibus antecellit. Veruntamen si ita res postulat, praestatque patri puellam reddi, reddatur. neque enim is ego sum, qui malim populum perire, dum animo meo obsequar, quam incolumem esse. Sed vestra invicem interest providere, ut haec mihi iactura aliunde resarciatur atque pensetur, ne quod indignum est atque iniquum, solus ego ex omnibus (taceo quantus sum) fraudatus sim honore meo sublata puella (ut videtis) quae mihi ex praeda cesserat in portionem.

Tum Achilles excepit: Et quo tandem pacto maxime ac potentissime Agamemnon fieri potest, ut proceres Graecorum sarciant honorem tuum atque compensent? Nam nec aliquid est, quod commune omnium sit, unde munerare te atque honorare valeamus. Et quae ex direptionibus urbium inter duces militesque distributa sunt, absurdum videtur retractari, et a singulis in medium collata, iterum ad distributionem vocari. Caeterum restitue tu quidem nunc istam deo puellam, quam ille restitui imperat: nos vero postea caeteri reddituros tibi, si Iuppiter annuat nostris manibus everti Troiam, triplum et quadruplum pollicemur.

Cui respondens Agamemnon, Noli, inquit, quamvis tam praestans sis fortissime, atque istud quod ais persuadere. Siccine iubes me hanc patri reddere, ut tu honore tuo fruaris, ego sim fraudatus meo? Omnino nunc honorem meum Graeci instaurabunt, invenientes quod plane iacturam meam emendet. Quod si isti gravabuntur aut different, ego ipse per me id agam: accedensque ad quemcunque mihi libuerit, eripiam ab eo quaecumque mihi libuerit, sive Vlixes ille, sive Aiax, sive tu, sive alius quisquam sit. Certe quisquis erit, is stomachabitur sane scio: et licet stomachetur, sed hoc postea viderimus. Nunc autem deducatur festinanter biremis: impositusque idoneis in ea remigibus atque hostiis, Chryseidam remittamus. Delecto insuper ex primoribus aliquo, cui commode hoc officium delegemus, aut Aiace, aut Idomeneo, aut Vlixe, aut te Achilles inter omnes immanissime, qui Apollinem in Graecos pestilentia grassantem, precibus sacrificiisque exores.

Ad hunc Achilles truculento intuens aspectu, O vir, inquit, ex dolo totus atque imprudentia factus ac genitus, et quis tibi Graecorum posthac libens pareat, alacerque aut in expeditiones eat, aut praelium capessat? Neque vero ipse privato in Troianos odio huc profectus sum, pugnaturus in ultionem illatae mihi ab illis iniuriae, quod vel agros meos vastaverint, vel boum equorumque armenta regno abegerint, cum tantum maris atque terrarum inter Phthiam Troiamque interiectum sit. Tua tantum causa impudentissime mortalium huc navigamus, quicunque tecum huc navigavimus, ut tibi gratificaremur: ut communem iniuriam ulcisceremur, Menelai pariter et tuam. Horum tu canino vir aspectu, horum nullam rationem habebis, eosque pro nihilo putabis? Et quod per aerumnas belli manus meae emeruerunt (nam in evertendis Troianorum oppidis plus ego quam caeteri et operae et operis praestiti) quodque mihi ab omnibus tributum est, id tu mihi te per te erepturum minaberis, cum tu semper multo plura quam ego ex divisione praedarum manubiarumque sortiaris? Quippe maxima quaeque portio ex omni praedae partitione tua est, mea vero exigua, quod nihil a quoquam pro laboribus meis extorqueo, nihil surripio, nihil exigo. Sed quantulumcumque a caeteris ultro libenterque defertur, eo contentus sum. Quapropter, quandoquidem ita agere instituis, en domum atque in Phthiam, quod multo mihi conducibilius est quam hic manere, abeo. Neque vero opinor me ob denegatum honorem, hinc profecto magnas a te opes, ac divitias adepturum.

Tunc Agamemnon, Abi hinc, inquit, quam maturrime, si tua voluntas fert. nec enim, ut mea causa remaneas, orabo. Ne hoc expectes. Non eris mecum tu? Erunt alii complures, qui mihi, non uti tu facis, reverentiam praestabunt. Erit certe, quod videlicet praecipuum est, Iuppiter optimus maximus. Tu vero, ut scias, inter omnes reges mihi es maxime invisus, quem nihil iuvat nisi pugna, nisi rixae, nisi bella. Quod autem singulari praeter caeteros robore praeditus es, id vero non tu tibi, sed dii dederunt. Abi igitur in patrium cum sociis: atque ibi inter tuos Myrmidonas, si vis, imperium exerce. nam te id facere inter alios atque hoc loci, non licebit: ubi ego, qua sum dignitate atque imperio, te nihili facio, prorsus contemno. ideoque iratum te nec rogo ut maneas, nec taceo. Illud tamen minitans praedixisse volo, quemadmodum mihi Apollo aufert eam, quae mihi forte obtigerat, sic ego eam quae tibi forte obtigit, auferam. et ut Chryseidam a tabernaculo meo eductam, ad patrem nunc remittam, sic Bryseidam a tuo tabernaculo abducam, in meoque collocabo: ut et tu intelligas, quantopere ego te antecello, et caeteri posthac pari fronte mecum colloqui reformident, ac meis vel dictis vel factis se opponere. Haec Agamemnon.

Quibus Achilles auditis excandescens, haesitabat animo, utrum districto, quem ad latus habebat, gladio irruens terrefacto perturbatoque consessu, Agamemnonem trucidaret, an iracundiam cohiberet, dolorique imperaret. Iamque dum secum deliberat, gladium eduxerat. Sed Pallas protinus caelo delapsa, praesto fuit. Adierat namque ipsam Iuno, utque huic rei opem ferret oraverat: siquidem ambos pari sollicitudine ac charitate prosequebatur. Haec igitur ubi a tergo iuveni astitit, nulli alii conspicienda quam illi, rutilam eius comam manu prehendit. Ad cuius tactum aspectumque expavescens Achilles, quum respexisset, in deamque oculos horribili quodam ardore suffusos intendisset, Pallada confestim esse cognovit: atque ipsam compellans, ita inquit:

Quid tandem huc magno Iove fata venisti? an ut ignominiam Agamemnonis conspicias, quam hoc ferro accepturus est, pro ea quam ego ab ipso accepi? Insolentissima enim huius superbia facit, ut ei statim offeram mortem, quam nequaquam poterit effugere: ita in ipsum iracundia incensus sum.

Cui Pallas respondens, Non veni, inquit, a caelo Achilles, ut te iratum in ultionem iniuriae acceptae erumpere videam , sed ut iracundiam tuam compescam. Nec hoc mea tantum sponte, verum etiam Iunonis admonitu, quae me, ut huc accurrerem, hortata est. siquidem utrunque pari sollicitudine ac caritate prosequitur. Quare acquiesce nostro consilio, cohibe impetum animi, reconde gladium. Verbis tuam causam age, non ferro. Intra convicia irascere. hactenus ultioni liceat. Atque quo nobis facilius pareas, furoremque mitiges, attende quid dicam: Aderit tempus (crede Palladi affirmanti) quando ille ad leniendam hanc offensam, ultro tibi triplo plura ac triplo potiora deferet dona.

Tum Achilles haud illi adversatus, Etsi, inquit, dea certum iam mihi erat, de hoc homine supplicium sumere, vobis tamen quam affectibus obtemperare, non modo decentius est, sed etiam utilius. Qui enim voluntati deorum paret, hunc dii ipsi praecipue exaudiunt.

Haec dicens, ensem argenteo capulo in vaginam recondidit. Pallas vero ipsa in caelestes domos ad Iovem atque ad alios daemones, se recepit. Nihilo tamen minus Achilles Agamemnonem, non sedato iracundiae fervore, rursus maledictis aggreditur:

Vino madens, caninum rictum, cervinum cor habens, cui nunquam tantum animi fuit, ut vel cum toto exercitu armatus praelium inires, vel cum strenuis loca insidiis apta obsideres. Et sapis, illud optimum factu putans, ad tentoria manere, ac spoliare socios portione sua, si qui tibi contradicere audeant, rex populi devorator. Quod sibi quibus praesides, aliqua essent indole Graecae ac masculae virtutis, hodie profecto finem faceres iniurias nobis ac contumelias componendi. E quidem testor tibi, et ut ne quid dubites, quod est praecipuum, iusiurandum interponam, per hoc sceptrum Graiorum principum in iure populis dicundo, et in custodiendis ex Iove legibus insigne: quod quemadmodum hoc postquam e sua arbore recisum, et manu artificis dolatum ac fabrefactum est, nunquam ramos proferet, nunquam frondes emittet, nunquam postremo reviviscet: sic nunquam Achillem Graiorum desiderium capiet, nec ulla horum necessitas adducet, quo ipsos ab homicidae Hectoris manibus confectos eripiam, ut tu tecum afflicteris, quod nullam eis opem afferre possis: et tanto poenitentiae dolore rumparis, qui praestantissimum inter omnes Graeciae viros, pro nihilo habendum tibi putasti.

Haec cum dixisset, sceptrum ipsum aureis clavis distinctum, humi abiecit, ac resedit. Agamemnone autem et ipso pro se insanire incipiente, surrexit Nestor, Pyliorum et imperio et facundia longe princeps, cuius ex ore dulcior melle fluebat oratio, vir sapientia simul et annis gravis: siquidem tertiam iam aetatem hominum vivebat: et cum multis qui iam decesserant, una floruerat. Hic itaque ad illos, ut erat maturus,

O indignum facinus, inquit, quanto maerore ac luctu omnis Graecia afficietur, quanto gaudio Priamus cum filiis reliquisque Troianis, quum nuncium acceperint, vos qui et consilio et armis caeteros antecellitis, digladiari, atque seditionibus intestinis laborare? Sed acquiescite quaeso uterque consiliis meis, qui utroque vestrum natu sum grandior, cuius consilium nunquam a praestantioribus viris quam vos estis, repudiatum est. neque enim tales viros aut videre mihi contigit, aut audire, quales illi fuerunt, cum quibus familiariter vixi, Pirithous, Dryas, Theseus, Caeneus, Exadius, Polyphemus, diis immortalibus comparandi, nedum omnium mortalium fortissimi, et qui cum fortissimis Centauris montium incolis, acerrime belligeraverunt. Iis ergo procul usque a Pylo evocatus, auxilio veni, cumque ipsis in bello versatus sum, ita ut corporis et animi viribus egregiam operam navaverim adversus eos, cum quibus nemo horum qui nunc vivunt, auderet conserere manus. Quod si fortiores vobis saepe me consulebant, libenterque consiliis obtemperabant meis, debetis et vos (erit enim ex amborum utilitate) admonenti mihi acquiescere. Igitur neque tu Agamemnon potentia tua fretus, praeripias huic puellam, quam Graii in honorem ei atque in partem praedae dederunt: sed sine ipsum potiri quod suum est. Neque tu Achilles velis ex aequo cum rege contendere, cui ab ipso Iove haec, qualis nunquam alteri, collata dignatio est. Etsi tu corporis viribus antestas, et dea matre es genitus, hic tamen potentior est, quia in plures imperium obtinet. Quare tu quidem Agamemnon desine in hunc irasci, ego vero reconciliare ipsum precibus conabor, quippe qui maximus in praeliis est caeterorum Graecorum.

Ad hunc respondens Agamemnon ait: Recte ista senex et vere commemoras. caeterum hic vir inter cunctos ulterius excellere, omnes vincere, omnibus dominari, omnibus imperare vult: qua spe, ut reor, frustrabitur. Nam si ei dii dederunt, ut omnibus probra ingerere posset, dederunt?

Ad quem Achilles, interpellato illius sermone, An, inquit, ego committerem, ut timidus et nullius precii vocer, si omnibus quaecunque tu mihi iniunxeris, dicto audiens ero? Aliis tu, aliis imperato, non mihi. Nam ista spes te, ut reor, frustrabitur. Verum hoc, quod dicam, repone imis sensibus. Ego neque tecum neque cum alio quopiam puellae huius retinendae gratia ad manus vocabor: quoniam quod eripitis, id mihi dono dedistis. Caeterarum autem rerum, quae penes me sunt, nihil sane invito me tolles. Quod si verbis meis fortasse non credis, ut etiam isti cognoscant, agedum experire, cuius statim cruor per lanceam qua te confodiam, decurret.

Tandem quum huiusmodi inter se altercationibus dimicarent concilium solutum est. Et Achilles quidem cum Patroclo suo aliisque comitibus deducentibus ad naves et ad tentoria sua rediit.

Agamemnon vero deducta biremi, ac delectis viginti remigibus, impositisque una cum victimis adductam pulcherrimam Chryseidam in ea collocavit, Vlixe, qui biremi praeesset, delecto. Quam ubi vidit abeuntem, ac vela facientem, iussit populis se purgare. Illi ob eam rem purgantes, et in mare purgamenta iacientes, pro se quisque circa littus, Apollini sacrificabant, alius tauro, alius ariete, alius hirco. Omnia deinceps littora collucere, et ubique fumum hostiarum in caelum tendentem serpere videres.

In qua procuratione cum caeteri Graii occupati sunt, Agamemnon adhuc ulceratum animum gerens, ut quod Achilli verbo minatus erat, re ipsa declararet, Talithybium atque Eurybatem praecones, fideli in primis opera probatos sibi ministros vocat. atque alloquens, ita inquit:

Ad Achillis tentoria ite, et formosissimam Bryseidam manu prehensam abducite: quam si tradere recusaverit, dicite illi meis verbis, venturum me cum ampliore manu, vique mulierem erepturum, cum ipsius ingenti formidine.

Haec cum audissent praecones tam praefracta mandata, haud libenter profecti sunt. Qui cum secundum littus ad tentoria navesque Myrmidonum venissent, offenderunt Achillem ante navem tabernaculumque suum sedentem. Quibus inspectis, nec ille horum adventu laetatus est, nec hi propius accedere et exponere mandata, aut omnino hiscere, ausi sunt. Stabant itaque, cum reformidantes vultum turbati regis, tum erubescentes tali apud eum fungi legatione.

Hunc timorem et hanc verecundiam loquendi, id est, adventus causam cum intellexisset, Salvete, inquit, praecones Iovis atque hominum angeli, accedite propius. neque enim vos mihi iniuriam facitis, iussi venire: sed Agamemnon, qui vobis necessitatem veniendi imposuit, mandans ut Bryseidam a me abducatis. Agedum nobilis Patrocle, educ ab hos puellam, eisque trade ad Agamemnonem educendam. Hos autem ipsos volo mihi cum apud immortales deos mortalesque homines, tum vero apud ipsum, a quo missi sunt, immanissimum regem testes fore, si qua necessitas ingruat caeteris, ut usus mei sit: quo eos protegam in ultimum discrimen adductos, quandoquidem tam perdito consilio, ut praeteritorum pariter et futurorum immemor, non prospiciat, qua ratione socii hic ad naves in bello non occidant. Haec Achilles.

Patroclus autem amico obtemperans, eductam e conclavi puellam, praeconibus tradit. Illi accipientes, ad naves Agamemnonis deducebant invitam, maestam, et ire pene recusantem. At Achilles erumpentibus lachrymis deflectens ab aspectu caeterorum, solus ad oram spumantis maris resedit: atque in ipsum late fusum pelagus intuens, manusque tendens, matrem saepius compellabat:

Mater, quae me hoc fato genuisti, ut iuveni atque in ipso sit aetatis flore moriendum, spondebas tamen intra hoc breve tempus aevi, Iovem mihi magnum decus esse tributurum: en nunc ne tantillum quidem tribuere voluit. nam Atrides Agamemnon, ut me dedecoraret, quod mihi consensus Graiorum honoris ac praemii causa donaverat, id ipse a me praeripuit.

Talia deflentem cum lachrymis, ex imo maris, ubi cum sene patre erat mater exaudiens, protinus exiliit, et instar nebulae ex aquis prodiens, accedensque filio assedit, blandaque illum manu prehendens,

Quid fles, inquit, fili? quis tantus dolor, tantusque maeror pectus invadit? Profer matri omnia, nec me quicquam fili celes, ut tecum ego quale sit istud vulnus, intelligam.

Cui Achilles, alte ducens cum gemitu suspirium, Tute, inquit, mater per te ipsa scis. quid tibi opus est a me cuncta exponi? Dum Thebas omnibus cum copiis adiissemus, tandemque expugnatus evertissemus, omnem praedam huc conveximus. Eam victores rite et more inter se partiti sunt. Agamemnoni autem Chryseidem, ut dignum illo munus, donaverunt. At non ita multo post, ecce pater Chryses cum ingentibus donis redimendae filiae gratia, praeferens munus aureum sceptrum, coronis Phoebi vittisque redimitum, adiensque Graecos principes, praecipueque Agamemnonem ac Menelaum, precibus obsecrabat. Ad quas preces universi proceres moti, iubent patri reddi puellam. aequum enim esse ac pium, tanta pro redemptione dona afferentem, audiri, nec sacerdotem Apollinis despectum dimitti. Vnum autem Agamemnon, cui res haec minime placeret, increpitum minisque perterritum, abire iussit. Cuius ubi recessit luctu irarumque pleni, Apollo cum misereretur orantis (est enim illi in primis amicus) pestilentiam in exercitus Graecorum iniecit tam saevam, ut frequentes homines divinis confecti telis procumberent, ac passim expirarent. Peritus autem quidam augur, ob iram Apollinis dicebat hoc fieri. Tunc ego primus omnium in concilio suasi placendum esse deum, pacemque ab eo petendam. Qua ex re in me Agamemnon vehementer incensus, surrexit ad loquendum: minatusque mihi est, atque ut minatus, ita re effecit. Remissa enim ad patris domum cum donis Chryseide, statim ad me praecones misit, qui a me Bryseidam, a Graecis caeteris mihi dono datam, abducerent: quam et abduxerunt. Quare mater si quid potes, ut certe potes, auxiliare filio tuo: quod facies, si caelum petens, cum Iove agere voles, cuius animum devinctum tenes, conciliatum tibi meritis tum verborum, tum operum tuorum. Etenim memoria teneo, te in domo patris mei, audiente me, solitam gloriari, quod diceres te unam ab impendenti indignae mortis periculo Iovem vindicasse: cum in eum Neptunus, Iuno, Pallas, aliique dii coniurati impetum facerent, comprehendere volentes vinculisque constringere, ac postremo necare. nam tu tali in tempore adveniens, miserata vicem Iovis in periculo positi, protinus adisti Centimanum, quem dii Briareum, homines Egeonem vocant: exoratumque in caelum perduxisti. Quem postquam patria virtute confisum et hoc honore subnixum, adesse Iovi atque assidere viderunt, caeteri dii timore perculsi, ab audaci conatu destiterunt. Nunc igitur mater accede ad Iovem: et advoluta genibus, commemora illi tua in se beneficia: si fieri potest, ut tibi hoc mea causa invicem indulgeat, Troianis faveat, gratificeturque: Achivos autem in fugam vertat, fundat, occidat, donec intra ipsas naves, atque usque ad mare pavore redigat, ut et caeteri ob regis meritum plectantur, et ipse agnoscat se sibi causam fuisse horum malorum, qui Achivorum praestantissimum flocci fecit .

Hac filii oratione Thetis audita, tota in lachrymas resoluta, Ad quid te fili mi miserum misera genui? quod utinam hoc tibi parvulum aevi (nam non sera mors, sed vicina te manet) liceret sine lachrymis ac sine offensione consumere. Nunc autem vita es inter omnes principes quam brevissima, tam acerbissima futurus. Ob hoc ego te fili domi nostrae genui misera mater, et educavi? Exequar tamen tua mandata, adiboque Iovem, si forte, quod poscis, concessurus est. Verum undecim diebus est expectandus, dum ab oceano e convivio Aethiopum, ad quod hesterno die cum reliquis diis se contulit, redeat in caelum. In quod ego conscendens, ubi primum rediisse cognovero, ita obsecrabo, ut confidam me illum exoraturam. Tu vero interea neque in pugnam, nec in concionem prodeas, significans graviter in universos Achivos esse iratum. Haec ubi dixit, a filio abiit, duabus se molestiae causis afflictante, tum in Agamemnonem indignatione, tum suorum amorum desiderio.

Dum autem ad naves haec aguntur, Vlixes in Chrysam profectus cum caeteris applicuit. Atque ubi in portum introgressi sunt, primum ilico vela deducunt, contrahunt, reponunt, deinde malum rudentibus, quibus erat intentus, submittunt, et in sua collocant theca. Tum sumptis remis, navim ad stationem telluri contiguam propellunt. Postremo iactis anchoris, alligataque ad oram puppi, in terram descendunt, victimas exponunt, Chryseis progreditur: quam Vlixes ipse deducens ad templum, aramque Apollinis, in manus tradidit patri, dicens:

Chryse, huc me ut venirem Agamemnon iussit Graecorum exercituum princeps, ut tibi filiam reportarem cum victimis, quarum immolatione placemus Phoebum in nos iratum, ac dire saevientem.

Ille vero avide recepta filia, imperat alios mature victimas ad aram, quam egregie exornaverat, statuere. Quod cum fecissent, manusque abluissent, et placentas hordeaceas protulissent, supinis ipse in caelum manibus, sublataque voce, cunctis audientibus ita Apollinem obsecrabat:

Apollo argenteo arcu praepotens, qui Chrysae, qui Cillae, qui Tenedo praesides, si alias unquam audisti, nunc audi me orantem, honoreque decora vatem tuum. Si quando meas preces audisti, et in honorem mei pestilentia punitus es Graecos, nunc quaeso ad meas preces grassantem in eos pestilentiam submove.

Tum eum orantem Phoebus audiit: a quo postquam supplicatum est, placentaeque iniectae, hostias ad altare pertractas occidunt, pelles detrahunt, femora amputant, et in duo frusta concidunt: arvinaque operientes, desuper illa componunt: in qua senex submisso igne, libatoque atro vino, sacrificium adolet, stantibus iuxta adolescentibus ministris, quinquifida verua manu tenentibus. Vbi vero femora hostiarum exusta sunt, primum viscera super prunam assa communiter pro ientaculo comedebant: tum reliquarum hostiarum membra minutatim concisa, ac verubus infixa, torrent scienter et cum diligentia: quibus decoctis, ad mensamque appositis, discumbentes ex ordine vescuntur. Postremo saturatis ac refectis, pincernae repletis vino poculis, hoc est, coronatis, vina gradatim propinarunt. At Vlixes cum sociis omnem illum diem quantus fuit, cantando traduxerunt, Phoebum hymnis, Phoebum cantibus, Phoebum laudibus celebrantes. Phoebus haec audiens, tacitam apud se capiebat voluptatem.

Adventantibus autem tenebris inter ipsos rudentes stratim ad ortum usque aurorae dormierunt. Tum evigilantes, et per transtra distributi, ad castra versus remigare coeperunt. Mox Apolline ventum inspirante a puppi, malum statuunt: ac velo facientes iter, sonantes proscindente prora fluctus, ad exercitum brevi perveniunt. Ibi quum descendissent, biremem subducunt: porrectaque, ut prius fuerat, ac suffulta, ad sua se tentoria recipiunt.

Achilles per eos interim dies, non in praelium, non in consilium, non ad cuiusquam principis stationem egressus est: sed in suis tabernaculis residens, maerore consenescebat, cupiens quamprimum audire tumultum vociferationemque proelii ad naves, et periclitantium videre discursum.

At cum duodecimus illuxit dies, Iuppiter caeteris diis comitantibus, ab oceano et Aethiopum convivio rediit. Thetis non immemor filii mandatorum, e mari emergens, ad Iovem matutina conscendit: nactaque in sublimi caeli parte sine ullo deorum coetu sedentem, coram assedit: sinistraque genua illius amplectens, dextra vero mentum, his verbis obsecravit:

Iuppiter pater, si quid ego inter deos vel voce vel facto de te promerita sum, gratificare mihi, quod mater pro filio postulo, infelix pro infelicissimo. Nam inter omnes Graecos principes tam brevissimam, quam acerbissimam sortitus est vitam. Hunc Agamemnon puella, qua filium meum caeteri Graii donantes honoraverant, per insignem iniuriam contumeliamque spoliavit. Tu ergo pater sic inhonoratum ulciscere, praestans tam diu favorem Troianis, donec Graii iniuriam agnoscentes, restituant ereptum honorem, et restituant cumulatum, atque cum foenore.

Haec quum dixisset Thetis, nihilque ei Iuppiter responderet, sed aliquamdiu in eodem silentio perstaret, conplexa adhuc illum vehementius, sic iterum prolocuta est:

Omnino aut annues, ingenue promittens te facturum esse quod postulo, aut abnues. alioqui te non dimittam. Nec enim aliquid impedimento est, quo minus ingenue respondeas. Equidem intelligere cupio, quam ego apud te inter caeteros deos deasve dignitatem teneam.

Ad hanc Iuppiter gravi quadam sollicitudinis mole aestuans: Quam duram, inquit, mihi Thetis imponis conditionem vitae, quae me iubes in odia Iunonis incurrere? Etenim si quotidie me incusat, et assiduis exagitat querimoniis, quod dicat me propensiorem in Troianos esse quam in Graecos, quid tandem nunc factura est, quum me propicium Troianis, et infestum plane Graecis factum esse viderit? Verum tu abi hinc, ne te forte venisse resciscat illa. Istud autem quod petis, mihi curae erit, ut voto tuo satisfaciam. Atque ut meliorem spem concipias implendi promissi, annuam capite: quod peculiare mihi spondendi signum est inter deos, quod nunquam revocari, nunquam convelli, nunquam irritum fieri potest.

Atque haec locutus, superciliis nubilum quiddam ducentibus annuit. Ad quem nutum caelum omne contremuit, et ambrosiae divini verticis comae odorem spiravere.

His itaque dictis actisque inter Iovem et Thetidem, alter ab altero  digressus est: et haec quidem in profundum mare delapsa est: ille vero ad aedes suas perrexit. Quo veniente, nemo deorum sustinuit nec sedere, nec eodem in loco manere: sed universi ex sua quisque sella assurgentes, venienti patri se obviam tulerunt. Hic ubi se in throno suo collocavit, statim accedens Iuno (viderat namque Thetidem cum illo sermones conferentem) acerbioribus eum affata est verbis:

Quos tandem sermones habuit tecum illa dearum dolosissima? Et te quoque iuvat seorsum semper a me rerum gerendarum agitare consilia, nec mecum communicare quippiam eorum, quae animo destinaveris?

Cui respondens pater deorum atque hominum Iuppiter, Noli, inquit, tibi Iuno persuadere, scituram te esse omnia mea consilia, meosque sermones, aut scire debere. Difficile enim tibi erit, et si uxor mea es, illa noscere. At quae te aequum est ex marito audire, ea profecto prior te nemo nec deorum nec hominum ex me audiet. Quod si quid de proposito animi caeteros deos volo esse celatos, id tu non debes interrogare, et curiosa inquirere.

Tunc Iuno, Severissime, inquit, Iuppiter, quodnam prolocutus es verbum? Neque enim unquam ego te interrogare soleo, nec quid aliis dixeris, curiosa inquirere. Sed tu semper taciturnus quaecunque acturus es, nunquam me consiliis adhibita, deliberas. Quo maiorem in modum nunc sollicita sum, ne Thetis, quae prima luce te adiit, conplexaque est, exoraverit, quantum suspicor, ulciscaris laesam Achillis dignitatem, fuga Graecorum, ac plurima inter ipsas etiam naves strage.

Ad haec Iuppiter: O daemonia, semper suspicaris, et nescio quomodo unquam ego latere te possum. Veruntamen incassum laboras, et ista improbitate non tam me a proposito revocas, quam inducis, ut tibi quod facio magis doleat. Quod si ita se res habet, ut suspicaris, quod tum? Sic enim mihi est cordi. Quamobrem obmutesce, et sede, nec velis adversus imperium meum contumax esse: ne si hinc me moveo, ita in te iratas iniiciam manus, ut caeteri dii nequeant omnes tibi praesidio esse.

His verbis Iuno conterrita, deposita animi audacia, cum silentio resedit, reliquis diis ob hanc rem ingemiscentibus.

Tunc Vulcanus mulciber pietate in matrem motus, eam molli alloquio affatus est: Mater, ne haec res longius procedat vereor, et in ultimam usque perniciem, si immortales vos propter mortales invicem litigetis, caeterosque deos in tumultum vocantes, iucunditate nos tam lauti convivii fraudetis. nam in contentionibus semper peiora vincunt. Quo magis mater, quamquam per te sapis, hortor, ut non contumacem, sed obnoxiam patri te exhibeas: ne ob hoc ille stomachatus, tibi contumacia exprobrata, perturbataque coena, alios omnes, ut est praevalidus, a sedibus suis surgere, atque recedere compellat. Hunc igitur placido alloquere sermone. ita enim nobis placidus benignusque reddetur.

Sic locutus, caelatum mira arte poculum matri porrexit, haec addens:

Fer mater patienter, et licet causam dolendi habeas, aequanimiter tolera imperium Iovis: ut ne forte cogar cum maestitia tantarum adesse testis plagarum, quas tibi ille imponeret, nec dulcissimae matri opitulari queam adversus hunc deorum multo acerrimum id quod expertus sum, et quidem malo meo, et nunc tibi timeo. Siquidem quum te aliquando ab illius verberantis manibus eripere conarer, ipse abs te in auxiliantem versus, per pedem me prehendit, rotatumque e caelo deiecit in terram. Erat autem tunc solis ortus, a qua hora per totum illum diem usque ad tenebras per inane aeris labens, in Lemno insula allisus sum. Ibi me pene exanimem indigenae protinus accurrentes susceperunt, ac focillarunt.

Haec audiens Iuno, aequanimior facta, atque subridens, poculum de manu filii accepit. Quae ubi ex nectare delibavit, Vulcanus caeteris diis deinceps propinavit, pincernae officio fungens. Et quum ultro citroque frequenter commearet, ad deformitatem claudicantis, ingentes risus ab aliis toto convivii tempore excitabantur.

Exactum est autem convivium ad solis occasum, Apolline pulsante citharam auro gemmisque distinctam, et musis suavissima voce per vices modulantibus. Postquam vero cibo omnes, potuque atque cantu satiati sunt, sub ipsum crepusculum suas se domo petendi somni gratia recipiunt. Habent enim proprias singuli dii domos, quas eis optimus opifex Vulcanus architectatus est. Iuppiter autem in dormitorium cubiculum suum ingressus, in consueto se thoro locavit, Iunoque propter recubuit.

Introducing a New Edition of Erasmus's

Paraphrasis in Evangelium Marci

Everyone signed up for our mailing list below will be sent a FREE digital copy of the book

Physical Editions of the book are also available for purchase below!