Book I
Part IV:
Lines 157-222
“Landfall”
Intro
You can find Part I: The Subject Matter – lines 1-49 Here
Part II: Striking a Deal – lines 50-101
Part III: Shipwreck – lines 102-156
Part V: A Future Foretold – lines 223-304
Part VI: Divine Intervention – 305-417
Part VII: Vain Images – 418-493
Part VIII: A Desparate Entreaty – 494-560
Part VIIII – Lines 561-656: A Sudden Arrival
Verba Maronis Soluta per Rogerium
Defessi Troiani cursum flectunt et proxima Libyae litora petere pergunt. in secessu longo est locus ubi insula portum efficit obiectu laterum quibus omnis ab alto unda frangitur et in sinus reductos scinditur. Undique in altum tendunt vastae rupes geminique scopuli quorum sub vertice mare silet. Tum desuper scaena silvarum coruscarum, nemus atrum imminet horrenti umbra. sub adversa rupe, scopulis pendentibus est antrum; intus dulcis aqua et sedilia naturā ipsā prompta: domus nympharum. nihil hic opus ancora ulla. huc Aeneas septem quae supersunt naves inducit et Troiani egressi amore terrae captus gaudent et membra sale crustata in litus iniiciunt.
Ac primum Achates scintillam ex silici excudit, ignemque foliis et arida nutrimenta efficit. tum fruges mari corruptas promunt et flammis turrent et saxo frangunt. Aeneas interim scopulum conscendit et omnem prospectum quarit si quem socium forte conspicetur aut Phrygias naves et Capyn aut Caicum. nihil videt. subito tris cervos prospicit in litore errantis. hos alii a tergo sequuntur et pascuntur in valle. constitit hic et arcum corripit Aeneas et celeris sagittas quae fidus gerebat Achates. Primum ductores ferit capita cornibus vastis in altum ferentis tum sequentis, et omnem cervorum turbam miscet in silvas. nec desinit priusquam septem ingentia corpora percutit et numerum navibus aequat. dehinc portum secretum petit et corpora partitur omnibus cum sociis.
Vina deinde quae Acestes cadis imposuerat antequam ab Sicilia discesserant Troiani, Aeneas dividit et tristis socios his dictis consolatur:
“O socii, o graviora passi! pertulimus etiam antehac mala. dabit deus et his finem. Vos accestis Scyllam et eius penitus sonantis scopulos, vos et Cyclopem estis experti. deponite timorem et iterum bono estis animo. fortasse et haec olim meminisse iuvabit. per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium, ubi fata ostendunt sedes quietas. illic resurgent moenia Troiae. Fas est. Haec igitur aequo animo ferte et vosmet servate rebus secundis.”
Sic locutus spem vultu simulat et altum dolorem corde celat. Troiani se parant ad cenandum. tergora cervorum diripiunt costis et viscera aperiunt. alii in frusta secant veribusque trementia imponunt, alii in litore aena locant et ignem ministrant. vires cibo restituuntur. iacent fusi per herbam et vino et cibo fruuntur. ubi dapibus exacta est fames et mensae sunt remotae, colloquuntur de sociis amisis dubitantes an vivant an mortui convocati amicos exaudiant. praecipue pius Aeneas plorat casum Oronti, Amyci, Lyci, fortisque Gyae fortisque Cloanthi.
Paraphrase of Book 1
– Rogerius
5 Responses