Huiusmodi sermone posteaquam Dominus Iesus confirmasset, erexissetque suorum animos, et gregem suum suo Patri commendasset, quo plane declararet discipulis suis, se volentem ac lubentem pati quae pateretur, ultro proficiscitur obviam iis, a quibus erat capiendus. Nox enim erat intempesta, et nisi noto loco deprehensus, capi non poterat. Ab eo igitur loco, quo haec loquebatur discipulis, egressus est: et transmisso torrente, cui nomen apud Hebraeos ex re Cedron, contuli sese, comitantibus se discipulis, in hortum, non ignorans Iudam eo venturum cum armata cohorte satellitium:
2. Quoniam Iudas, qui prodebat illum, non igno(ra)bat quod Dominus Iesus frequenter multa nocte eo se solitus sit subducere orandi gratia cum discipulis suis. Nox enim in hoc captata est, ne quis tumultus oriretur a populo, et armata manus adhibita est, ne Iesu comites obsisterent, quo minus caperetur.
3. Iudas enim ex discipulo Iesu factus proditor, et ex comite redemtoris factus latronum dux, cum cohorte, quam acceperat a Pontificibus et Pharisaeis, quibus pactus erat se traditurum ipsis in manus Iesum, venit in hortum, ubi cum discipulis ingressus orabat Dominus. Adducebant autem secum faces ac laternas, quo posset in tenebris agnosci, non sine gladiis ac fustibus adversus discipulorum vim, si quis forte conatus fuisset defendere Dominum suum.
4. Iesus autem, quem nihil fugiebat eorum quae gerebantur, ut plane doceret se et praescium et volentem pati quae patiebatur, non exspectato illorum adventu, processit illis advenientibus obviam, ultro percunctans, quem quaererent: ne per errorem manus iniicerent in aliquem discipulorum.
5. Quumque respondissent, se Iesum Nazarenum quaerere, respondit intrepida voce: Ego sum ille quem quaeritis. Aderat autem simul et Iudas Iscariotes una cum cohorte, qui paulo ante perfidi osculi symbolo prodiderat Iesum, quum haec loqueretur Dominus, nec prodens interim a quo prodebatur, nec verbis saeviens in conductitiam militum cohortem, ut ad extremum usque mansuetudinis exemplum praeberet suis discipulis.
6. Ad hanc autem Iesu vocem, Ego sum, territa cohors, repulsa est in tergum, et concidit in terram, non ferens Dominicae vocis vim.
7. Ubi recepissent animos, ac rursum pararent adoriri Iesum, iterum percunctatus est eos Dominus, quem quaererent. Quum respondissent, quemadmodum modo responderant, se Iesum Nazarenum quaerere, rursum intrepida voce respondit:
8. Iam dixi vobis, me esse illum quem quaeritis. Quod si me quaeritis, in me unum vobis facio potestatem, hos sinite abire, in quos vobis per me ius non est in praesentia.
9. Hoc ideo fecit Iesus, ut clarissimo argumento declararet, nulla vi capi potuisse, nisi se capi permisisset, posteaquam semel sola voce perditam et armatam militum manum una cum impudenti proditore submovisset, atque in terram prostravisset. Porro quemadmodum sui capiendi fecit potestatem, ita non idem ius permisit in discipulos: quia praedixerat eam tempestatem id temporis in suum unius caput saevituram, reliquos deiiciendos quidem, sed incolumes futuros, donec eos reviseret: interim et boni Pastoris imaginem praebens, qui sui gregis incolumitatem suae vitae dispendio redemit.
10. Simon itaque Petrus, qui peculiari quodam amore Domini sui flagrabat, quoniam magnifica quaedam de se fuerat pollicitus, quod suae vitae dispendio redemturus esset vitam Domini, quum videret armatum cohortem iniicere manus in Iesum, oblitus eorum quae dixerat illi Dominus, subito calore percitus eduxit gladium, nec exspectato Domini iussu percussit servum Pontificis, cui nomen erat Malchus: sed ictus frustratus, tantum auriculam abscidit illius dextram, Domino nimirum Petri manum moderante, ut leve vulnus esset. Cuius damnum tamen mox sua lenitate restituit. Passus est autem Dominus futurum Ecclesiae suae principem in hunc errorem pio quidem affectu cadere, quo certius et efficacius in posterum eximeret omnem ulciscendi libidinem, ac ius armorum in totum excuteret, posteaquam et illum obiurgasset, qui nondum accepto interdicto, pium Dominum pio affectu adversus impios tueri pararet.
11. Iesus itaque vim quidem militum divina virtute cohibuit a Petro, sed interim discipulum iam ad reliquum pugnae flagrantem obiurgat dicens: Quid agis Petre? Exciditne tibi, quod pridem quum me dehortareris a morte, audieris Satanas, et a tergo sequi iussus sis? Quorsum expromitur gladius? An ut mortem meam impedias, quam volens et ex auctoritate Patris subeo? Crucem meam imitari te decet, non depellere: Reconde igitur ensem tuum in vaginam. Res Evangelica non agitur eiusmodi praesidiis. Si vis in meas vices succedere, non alio gladio pugnandum erit tibi, quam Evangelici sermonis, qui vitia amputat, homines servat. An non bibam hoc mortis poculum, quod mihi Pater tradidit ebibendum? Quomodo fiet ut unum simus omnes, quemadmodum ego ad mortem usque pareo voluntati paternae, ita et vos obtemperetis praeceptis meis?
12. 13. Hoc sermone coercitis a pugna discipulis, cohors militum, et horum tribunus, una cum ministris, quos addiderant Pontifices et Pharisaei, impias manus iniecerunt in Iesum, ac facinorosorum in morem ligatum, adducunt primum ad Annam Pontificem, Caiphae socerum, hinc ad ipsum Caipham missus est. Caiphas autem erat summus illius anni Pontifex.
14. Ergo ab aedibus Annae duxerunt Iesum ad Caipham, de quo prius dictum est, quod reliquis ambigentibus quid esset faciendum de Iesu, propter munus, quod gerebat, prophetico spiritu afflatus, suaserat eum omnino tollendum e medio, quod sic expediret in commune, ut unius hominis morte, totius populi salus redimeretur. Ad huius igitur socerum primum deductus est Iesus, ut illius oculos optato spectaculo pascerent, atque in huius aedibus examinaretur, si quam criminis speciem in eo possint reperire. Quamquam enim animos haberent parricidales, tamen ob metum populi et Praesidis, studebant iustitae speciem aliquam praetexere. Sed impiam hominum astutiam divina prudentia vertit in Filii sui gloriam. Dum enim sic capitur, sic ducitur ab Anna ad Caipham, a Caipha ad Pilatum, a Pilato ad Herdoem, ab Herode rursus ad Pilatum: dum a multis examinatur, ac multis nominibus accusatur, omnes innocentiae suae testes fecit, ac professores, etiam inimicos. Nullum autem certius innocentiae testimonium, quam quod ab inimico veritas extorquet. Quam vero non dederunt aequitatis Pontificiae specimen? Proditionem innoxii, pecunia redemerunt, per conductam armatorum manum inermem ceperunt, non reluctantem, sed tantum edito specimine virtutis suae, si voluisset uti: sponte se praebentem alligarunt, ducunt non ad iudicem, sed ad hostem, veluti praedam ostentantes: atque ibi demum crimen obiiciendum quaeritur, quum profanarum etiam legum aequitas nemini manum iniiciat, nisi prius criminis invidia vehemens gravet aliquem.
15. Huc igitur nempe ad Caipham quum duceretur Iesus, Simon Petrus, quamquam a pugna prohibitus, tamen adhuc nonnihil fidens virtuti suae, sequebatur Iesum una cum alio quodam discipulo, qui paulo ante super coenam accuberat in pectus Iesu. Is quoniam erat notus Pontifici, fretus hac notitia, ausus est ingredi ad atrium usque cum Iesu.
16. Petrus quoniam ignotus erat, non ausus est intro consequi, sed restitit foris ad ostium, multum interim degenerans ab illa fortissima voce: Ego animam meam pono pro te, et tamen adhuc aliquid restabat animi masculi. Nam amoris erat, quod ausus est ad ostium usque sequi, quum caeteri alius alio se proripuissent. Caeterum quod non est ausus introire, formidinis erat, ac mox sequuturae negationis praeludium. Sed alter ille discipulus, videns Petrum non consequi, admonuit ancillam ostiariam, ut eum, qui staret ante ostium, introduceret.
17. Quod quum esset factum, mulier intuens Petrum, et quasi per somnum noscitans, quod aliquando vidisset eum in comitatu Iesu, praesertim quum ab eo iussus esset introduci quem sciebat esse discipulum: Num tu quoque, inquit, discipulus es istius hominis, qui modo captus adducebatur? Ad hanc vilis mulierculae vocem, quae tamen nihil saevum aut formidabile prae se ferebat, quum Petrum conferret cum eo quem non impetebat, quum sciret esse Iesu discipulum, et ita Iescum nominaret hominem, quasi misereretur illius potius, quam indignaretur, subito oblitus omnium, quae tot verbis inculcarat Iesus, oblitus tam magnificae pollicitationis, negavit se esse discipulum Iesu. Haec nimirum est prima professio volentium Principum aulis sese addicere, abnegare Christum, hoc est veritatem.
18. Sic ingressus Petrus, miscuit se ministris ac servis Pontificis, qui stabant ad prunas, et ob frigus intempestae noctis calefaciebant se, simulque cum illis se calefaciebat, sperans se ita posse latere: exspectans interim quem exitum esset habiturum, quod agebatur de Iesu. Nondum enim omnem spem defugiendae mortis abiecerat: quamquam ita metu perculsus, ut nec illud ei veniret in mentem, quod Dominus modo praedixerat futurm, ut fortis ille pollicitator abiuraret Dominum suum.
19. Caiphas igitur Pontifex, quo speciam aliquam legitimi iudicii praeberet, se revera hoc agens, ut ex variis Iesu responsis aliquid excerperet, quod illi criminis vice posset impingi, multa percunctatus est Iescum de discipulis suis, quales essent, unde esset eos nactus, et in quem usum eos colligeret, et quid illos docuisset clanculum.
20. Iesus autem intelligens eum non aequi iudicis animo percunctari, quo verum cognosceret, sed fraudulentur venari quod criminaretur, et in discipulos interim ansam captando, quos Iesus volebat adhuc esse in tuto, nihil respondit ad Pontificis insidiosas interrogationes: sed a suo suorumque testimonio relegat eum ad testimonium publicum, et testimonium etiam inimicorum, quo nullum potest esse certius innocenti. Cur, inquit, me rogas, quid in occulto docuerim meos? Mea doctrina non fuit seditiosa, neque clancularia. Ego palam loquutus sum mundo. Ego semper quod docui, docui in Synagogis vestris, docui in Templo diebus festis, loco et tempore celeberrimo, quo ex omnibus Syriae partibus undique Iudaei conveniunt: nihil autem in occulto loquutus sum, quod idem non palam docere sim ausus. Toties audiit me populus, oties Pharisaei.
21. Quid nunc me tamquam de furtiva clanculariaque doctrina percunctaris? Quin illos interrogas, qui me publice docentem audierunt? Illorum erit certius testimonium, qui mihi nulla familiaritate iuncti sunt, plerique etiam oderunt. Referant illi vel inimici, quod docuerim. Sciunt enim plurimi, nec difficile erit invenire testes doctirnae meae.
22. Haec quum dixisset Iesus, docens interim, pro veritate nonnumquam fortiter quidem, sed absque convicio respondendum esse, quidam e ministris Pontificis, qui forte proximus adstabat, non dissimilis suo Domino, volens tueri dignitatem sui Pontificis adversus libertatem Iesu, quemadmodum Petrus volebat tueri sui praeceptoris incolumitatem adversus vim militum, non exspectato iussu sui Domini impingit alapam in faciem Iesu, convicium addens, et Pontifice, et se famulo dignum: siccine tu respondes Pontifici? Poterat Dominus Iesus et hunc impium Pontificem perdere, et hunc impactorem alapae cohibere, nisi voluisset suis exemplum exhibere, quam sint praepostera, quam perversa mundi iudicia. Horum enim spectator assidebat Petrus, qui vilis ancillae vocem ferre non poterat, quum Dominus a famulo caederetur.
23. Porro Dominus Iesus, qui mansuetissime se gessit adversus omnes iniurias, nusquam severior quam in eos, qui titulo specieque religionis oppugnarent veram Religionem, non tulit tacitus alapam, qui crucem tacitus pertulit. Praesidebat Pontifex, examinabatur vinctus Iesus: iudicii species erat. Et apud Ethincum iudicem auditur vicissim, et interrogatur reus: apud Pontificem pro responso dabatur alapa, et dabatur ei, qui iudex futurus est vivorum et mortuorum. Respondi itaque Iesus libere quidem, sed mansuetissime: Loquor apud iudicem, ei respondeo rogatus. Hic rationibus agitur etiam apud Ethnicos, non alapis. Si quid male dixi, doce: sin nihil male loquutus sum, cur tu iudicis minister, in iudicio, tacente iudice, nihil refellens me verberas.
24. Haec agebantur in aedibus Caiphae Pontificis, ad quem, ut dixeram, Annas ipsius socer miserat vinctum Iesum.
25. Sed interea dum haec aguntur procul spectante Petro, qui, ut dicere coeperam, stabat admixtus turbae ministrorum, et ad prunas calefaciebat se: erant inter hos, qui ex notis Petrum utcunque noscitantes, dicerent illi: Num et tu ex huius discipulis es, qui sic tratatur a Pontifice? Petrus conspecto tam imani spectaculo, magis etiam exterritus, rursum negavit se discipulum Iesu. Iam enim sensit illos ex Pontificis interrogatione, de discipulis etiam comprehendendis cogitare. Hac negatione Petrus arbitrabatur se futurum a periculo liberum, quemadmodum sese explicuerat ab ostiaria.
26. Sed quo magis agnosceret, quam nihil posset ex suapte virtute, sparatus a consortio Domini sui, stabat in reliqua ministrorum turba quidam sanguinis propinquitate coniunctus illi, qui paulo ante in horto quum caeteris audacior primus tentarat iniicere manus in Iesum, percussus erat a Petro, et auriculae damno mulctatus: hic divino consilio subornatus est, ut ulcisceretur cognati sui iniuriam, sed re vera Petri temerariam de se fiduciam corrigeret. Non contentus enim unica Petri negatione, quoniam pugna, quamquam in tenebris acta, fecerat eum insignem: Quid, inquit, negas esse te de numero discipulorum istius? An non te modo vidi his oculis in horto cum Iesu?
27. Ad hanc vocem penitus exanimatus Petrus, devovit se ipsum, si nosset hominem. Et illico cecinit gallus. Nec hoc signo, quod Dominus illi praedixerat, Petrus ad se rediit, nec rediturus erat, nisi Dominus efficaci contuitu suo reddidisset illum sibi, tacitoque afflatu provocasset poenitentiae lachrymas. Tot modis erat docendus ille, totius Ecclesiae futurus princeps, ut in omnibus sibi diffideret, et ex unius Domini sui praesidio penderet.
28. Quum igitur et apud Caipham totam noctem examinatus esset usque ad diluculum, nec quicquam in eo repertum esset sceleris, ob quod capitis accersi posset, ab aedibus Caiphae Pontificis deducunt Iesum ad Pilatum Praesidem, ut innoxii sanguinis invidiam in eum derivarent. Ac Iesus quidem, ut erat vinctus, per cohortem conductam deductus est in praetorium Praesidis. Caeterum ipsi Iudaei non ingressi sunt praetorium, nec ontaminarentur, propterea quod comedendus esset illis agnus paschalis, ad cuius esum puri volebant accedere, perversa nimirum religione, qui se crederent Praesidis, quia Iudaeus non erat, innoxia domo profanari, quum ipsi tot artibus molirentur necem homini nihil commerito, imo tot modis bene merito.
29. Pilatus igitur ubi vidit novam iudicii formam, captum et vinctum ante quam esset auditus a iudice, armatam hominum manum, prodiit foras, ipse contaminandus eorum alloquio, qui sibi iam videbantur puri. Prodiit autem, ut, si fieri posset, placata Iudaeorum vesania liberaret innoxium: Mittitis, inquit, hunc ad me capite plectendum. Atqui non est moris Romani, quemquam afficere supplicio, nisi convictum de crimine capitali. Quod igitur crimen huic intenditis?
30. Responderunt Iudaei: Sit tibi satis Pontificum et Pharisaeorum auctoritas. Si non esset iste maleficus, quae nostra est religio, non tradidissemus eum in manus tuas.
31. Pilatus suspicans id quod res erat, esse aliquid privati odii propter Legis superstitionem: Si quid est, inquit, quod ad meum tribunal non pertineat, veluti si violatum sabbatum, si gustatae carnes suillae, si quid liberius dictum in Mosen, Prophetas, Templum, aut Deum vestrum, aut si quid huiusmodi commissum est, quod vestra Lex puniri iussit, quum non sit alioqui Romanis legibus vetitum, ipsi tollite ad vos hominem, et iuxta Legem vestram iudicate illum. Ego Caesaris nomine Praesidem ago. Si quid adversus huius leges commissum est, quod capitali supplicio dignum sit, adferte, et legitime convictum afficiam supplicio. Caeterum vestrae Legis quaestionibus me non admisceo. Iudae vero tametsi quovis modo cupiebant extinctum Iesum, tamen metu praetexunt religionem, ne mox darent poenas iudici, quod innoxium et indemnatum occidissent: simulque novum supplicii genus affectabant in illo, quod tum apud Iudaeos erat omnium probrosissimum: Nobis, inquiunt, non est fas interficere quenquam. Ista dicebat impudens natio, quae tot Prophetas occiderat, sibi blandiens, quasi esset ab homicidio immunis, quum innocentem tot modis adigerent ad necem, aut quasi solus carnifex homicida sit, qui suis manibus suffigit in crucem. Animum habebant homicidam, linguas habebant homicidas: conduxerant proditorem, conduxerant cohortem, conduxerant falsos testes, confinxerant falsa crimina: urgent ac terrent iudicem, et sibi videntur ab homicidio puri, dignique qui vescantur agno paschili: non ob aliud, nisi quod ab ingressu praetorii sese continuissent.
32. Haec autem facta sunt, ut perspicuum esset, nihil sceleratius perversa religione, simulque fieret, quod Iesus futurum praedixerat, per aenigma significans, qua morte foret moriturus, quum diceret: Quum exaltatus fuero a terra, omnia pertraham ad ma: ut omnino intelligeremus, non solum mortem illi constitutam fuisse, sed delectum etiam mortis genus.
33. Pilatus igitur posteaquam auditis Iudaeorum vocibus intellexisset, inter caetera nescio quid obiici Iesu de regno affectato, nec in Iesu specie quicquam appareret, quod huic crimini faceret fidem, rursus ingressus est praetorium, foris relicta turba: et accersito privatim ad se Iesu, ut absque tumultu ex homine, quod ex vultu quoque liquebat, probo et prudente, quid esset expiscaretur, dixit: Tune es ille Rex Iudaeorum, quem dicuntur exspectare? Hoc unum diligenter exquirit Pilatus, quod caetera non pertinerent ad rempublicam, caeterum hoc crimen videretur et ad Caesaris maiestatem, et ad publicam tranquillitatem pertinere. Exquirit autem non quod credat, sed ut ex reo suppeditaretur, quo refelleret Iudaeos.
34. Iesus autem tametsi non ignoraret hoc esse falso delatum a Iudaeis: quod in Caesaris contumeliam affectaret regnum: tamen ut Iudaeorum malitiam detegeret, et Pilai sublevaret aequitatem, longe meliorem Pontificibus et Pharisaeis, tametsi profanus esset, et Iudaicae religionis contemtor, respondit: Utrum hoc ex te coniectas, quod regni sim affectator, an Iudaei hoc nomine me detulerunt tibi?
35. Pilatus et suam aperiens innocentiam, et Iudaeorum malitiam: Nequaquam, inquit, hoc ex me coniecto, neque quicquam in te video congruens isti crimini. Iudaeorum est ista de venturo Rege fabula. An me putas esse Iudaeum? Gens tua calumniatrix, et tui Pontifices tradiderunt te mihi, modis omnibus agentes, ut occidaris. Sed quoniam non est Romani moris indemnatum occidere, si falsum est affectati regni crimen, quod igitur commisisti?
36. Haec quoniam Pilatus simpliciter sciscitabatur, ut liberaret innocentem: Iesus illi per aenigma dignatus est respondere, docens aliud regni genus esse, de quo Prophetae fuissent loquuti, longe sublimius hoc regno mundano, quod humanis legibus, humanis praesidiis constaret, quod nihil posset nisi in corpora: sed esse regnum coeleste, quod mundi regnum non affectaret, sed contemneret: non laederet, sed proveheret in melius: Regnum, inquit, meum non est huius generis, cuius est regnum Caesareum. Hoc terrenum est, meum vero coeleste. Nihil igitur affecto, quod affectatum laedere possit Caesaris maiestatem. Si meum regnum esset huius mundi, non haec in me mundus impune faceret, nimirum haberem et ipse more caeterorum Regum armatum satellitium: haberem laterones ac stipatores: haberem instructas copias: haec praesidia decertarent armis pro me, ne Iudaeis hoc, quod moliuntur in me, impune liceret. Nunc paucos habeo discipulos, et eos imbelles ac tenues, ipse inermis et imbellis, videlicet aliis nitens praesidiis, eo quod meum regnum non sit terrenum.
37. Hoc aenigma quum Pilatus homo profanus non satis intelligeret, audisset tamen Iesum non prorsus abnuere Regis nomen, sed regni genus distinguere, dixit: Ergone verum est, te Regem esse alicuibi, quodcumque sit istud regni genus, quod ad nos non pertineat? Hic Iesus serio rogatus a Iudice, an aliquo modo Rex esset: quod verum est, modeste professus est: Tu, inquit, dicis me regem esse. Totidem enim verbis, mutata pronuntiatione, confirmat quisquis interrogat. Non enim est meum inficiari quod verum est, praesertim quum in hoc natus sim, et ideo venerim in mundum: non ut fallam mendacio, sed ut testificer veritatem. Cuius simplex est animus, nec huius mundi cupiditatibus obcaecatus, agnosci et audit vocem meam.
38. Pilatus autem nec haec quae dicebantur intelligens, nisi quod arbitrabatur, rem ad suam cognitionem non pertinere: nec tamen daretur idonea responsio a Christo, qua Iudaeos vel placaret, vel abigeret: quum interrogasset, quid esset veritas illa de qua loqueretur, et cuius testandae gratia venisset in mundum, non exspectato responso rei, rursum prodit foras ad Iudaeos. Quid multis opus est, inquit, examinavi hominem, nec ullum invenio crimen in homine, capitis supplicio dignum. Nec ideo Praesidem hic ago nomine Caesaris, ut innoxii mea sententia condemnentur. Caeterum etiamsi noxius sit vobis, quod ego non comperio, tamen aequum est, ut si velut innocenti nolitis parcere, tamen ob diei festi religionem, veluti nocenti vitam condonetis.
39. Est autem hic mos apud vos, ut in hoc festo paschae, quod a vobis omnium sanctissime colitur, unum aliquem e nocentibus condonem vobis flagitantibus. Vestrum igitur erit unum e duobus eligere, Barrabam nobilem latronem, et publicae tranquillitatis conturbatorem, aut hunc Iesum, hominem meo iudicio innoxium, quem quidam dicunt esse Regem Iudaeorum. Praestat enim, ut hic etiam si quid admisit, sentiat vestrae solennitatis gratiam. Vultisne igitur, ut hunc vobis condonem? Non enim exspectabat Praeses tantam Iudaeorum vesaniam, ut palam facinorosum, notaeque audaciae latronem, Iesu mansuetissimo et innocenti praeferrent.
40. At Iudaei magno vocum consensu clamarunt omnes: Non istum volumus nobis donari, sed Barrabam.